2
Hi sunt autem provinciæ filii, qui ascenderunt de captivitate, quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem, et reversi sunt in Jerusalem et Judam, unusquisque in civitatem suam.* Hi sunt, etc. Judææ scilicet non Babyloniæ. Ad hanc enim pertinebant etiam de captivorum stirpe in Babylonia lati. Toto enim animo Judæam et Jerusalem suspirabant, quorum figuram gerit dux eorum Zorobabel, qui nomine ipso se ortum in Babylone demonstrat, sed intentione et opere civem Jerusalem. Altiori sensu filii Ecclesiæ, filii sunt patriæ cœlestis, non solum qui Ecclesiæ sacramentis jam sunt imbuti, sed etiam qui foris, id est inter impios aliquando aberrantes divina electione ante sæcula præordinati ad vitam divinæ gratiæ ministeriis sunt consecrandi. Et reversi sunt in Jerusalem. BEDA in Esdram, tom. 2. Cum enim liberati de potestate Satanæ, etc., usque ad visio autem pacis et confessio in præsenti inchoatur, et in futuro perficitur. Unusquisque in civitatem. ID., ibid. Ideo vigilanter Scriptura distinxit de qua generatione captivorum soluti in patriam redierint, etc., usque ad pro quibus certa mercede remuneret. Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemia, Saraia, Rahelaia, Mardochai, Belsan, Mesphar, Beguai, Rehum, Baana. Numerus virorum populi Israël: Numerus, etc. ID., ibid. Populum Isræl tribum Juda et Benjamin dicit, etc., usque ad una cum sacerdotibus et Levitis qui inter eos sortem habuerant, debere intelligi. filii Pharos duo millia centum septuaginta duo. Filii Sephatia, trecenti septuaginta duo. Filii Area, septingenti septuaginta quinque. Filii Phahath Moab, filiorum Josue: Joab, duo millia octingenti duodecim. Filii Ælam, mille ducenti quinquaginta quatuor. Filii Zethua, nongenti quadraginta quinque. Filii Zachai, septingenti sexaginta. 10 Filii Bani, sexcenti quadraginta duo. 11 Filii Bebai, sexcenti viginti tres. 12 Filii Azgad, mille ducenti viginti duo. 13 Filii Adonicam, sexcenti sexaginta sex. 14 Filii Beguai, duo millia quinquaginta sex. 15 Filii Adin, quadringenti quinquaginta quatuor. 16 Filii Ather, qui erant ex Ezechia, nonaginta octo. 17 Filii Besai, trecenti viginti tres. 18 Filii Jora, centum duodecim. 19 Filii Hasum, ducenti viginti tres. 20 Filii Gebbar, nonaginta quinque. 21 Filii Bethlehem, centum viginti tres. 22 Viri Netupha, quinquaginta sex. 23 Viri Anathoth, centum viginti octo. 24 Filii Azmaveth, quadraginta duo. 25 Filii Cariathiarim, Cephira et Beroth, septingenti quadraginta tres. 26 Filii Rama et Gabaa, sexcenti viginti unus. 27 Viri Machmas, centum viginti duo. 28 Viri Bethel et Hai, ducenti viginti tres. 29 Filii Nebo, quinquaginta duo. 30 Filii Megbis, centum quinquaginta sex. 31 Filii Ælam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor. 32 Filii Harim, trecenti viginti. 33 Filii Lod Hadid, et Ono, septingenti viginti quinque. 34 Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque. 35 Filii Senaa, tria millia sexcenti triginta. 36 Sacerdotes: filii Jadaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres. 37 Filii Emmer, mille quinquaginta duo. 38 Filii Pheshur, mille ducenti quadraginta septem. 39 Filii Harim, mille decem et septem. 40 Levitæ: filii Josue et Cedmihel filiorum Odoviæ, septuaginta quatuor. 41 Cantores: filii Asaph, centum viginti octo. 42 Filii janitorum: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatitha, filii Sobai: universi centum triginta novem. 43 Nathinæi: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth, 44 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, 45 filii Lebana, filii Hagaba, filii Accub, 46 filii Hagab, filii Semlai, filii Hanan, 47 filii Gaddel, filii Gaher, filii Raaia, 48 filii Rasin, filii Necoda, filii Gazam, 49 filii Aza, filii Phasea, filii Besee, 50 filii Asena, filii Munim, filii Nephusim, 51 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur, 52 filii Besluth, filii Mahida, filii Harsa, 53 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema, 54 filii Nasia, filii Hatipha, 55 filii servorum Salomonis, filii Sotai, filii Sophereth, filii Pharuda, 56 filii Jala, filii Dercon, filii Geddel, 57 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erant de Asebaim, filii Ami: 58 omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo. Nathinæi filii, etc. ID., ibid. Nathinæi qui post sacerdotes, Levitas, cantores, et janitores in ordine describuntur, ipsi tunc fuere qui nunc in Ecclesia subdiaconi vocantur, obedientes officiis Levitarum, et oblationes in templo suscipientes a populo. Omnes Nathinæi. ID., ibid. Hoc loco etiam secundum litteram gratia Dei ostenditur, qua etiam in Veteri Testamento gentiles ad salutem recipiebantur, dum exposito catalogo eorum quos veraciter ad populum Dei pertinere constabat adjuncti sunt, qui utrum ex Isræl, an ex proselytis essent, ignorabatur: eorumque simul inter filios Isræl numerus exponitur: etsi enim longa separatione patrum suorum a templo vel populo Dei quomodo ad eum pertinerent indicare nequierant: qui tamen data generali licentia de captivitate ascenderant, ut socii recipiebantur; gaudebant etenim cæteri Isrælitæ eos ob amorem communis fidei et religionis habere quasi fratres et notos, etsi in origine carnis minus cognoscebant eos. Allegorice autem inter pœnitentes qui liberati a captivitate vitiorum ad ædificandam vel in se, vel in aliis domum Domini ascendunt, sunt nonnulli qui plurimis gravioribus peccatis astricti, qui a Deo ab omni actu pietatis et castitatis videntur alienati, ut nihili prorsus bonitatis et religionis quam a doctoribus acceperant, in eis remansisse videatur, nec possunt indicare utrum ex Isræl, id est ex sancta Ecclesia fuerint generati, quia tales peccando facti sunt, quasi nunquam pertinuerint ad Spiritum sanctum, pœnitendo tamen corriguntur et convertuntur, ut numerus eorum inter veros Isrælitas in quibus dolus non est, conscribatur in cœlis. 59 Et hi qui ascenderunt de Thelmala, Thelharsa, Cherub, et Adon, et Emer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israël essent. 60 Filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quinquaginta duo. 61 Et de filiis sacerdotum: filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis, uxorem, et vocatus est nomine eorum:§ Et de filiis sacerdotum. BED., ibid. Eadem cautela filii transmigrationis erga sacerdotes agunt, qua erga populum. Curabant enim, ut distincte patesceret qui vere ad populum Isræl vel ad genus sacerdotale pertinerent, qui aut suspecti aut certa proselytorum, id est, advenarum essent stirpe procreati. Sacerdotes ergo suspectos ab altaris moverunt officio, usque dum certius eorum origo claresceret, sed nihilominus in societate transmigrantium, unanimi secum pace servaverunt. Mystice autem quærunt filii sacerdotum de captivitate Babylonica ascendentes scripturam genealogiæ suæ, nec invenientes, de sacerdotio ejiciuntur cum ministri altaris in tanta flagitia vel nefanda dogmata decidunt, ut etsi pœnitendo ad salutem animæ redeant, non tamen digni sunt qui ad sacrum gradum restituantur. Etsi enim inter fideles vitam exspectent æternam, non tamen scripturam gradus sui, quem repetere nequeunt inter perfectos sacerdotes inveniunt. Omnis multitudo quasi vir unus, etc. BED., ibid. Hi eos significant qui profectu emendatioris vitæ vitia superare, et virtutum culmen ascendere satagunt, nondum tamen sibi ad providendam viam regularis vitæ sufficiunt, sed eorum qui in Christo præcesserunt industria cœrcentur et diriguntur. Et in ipsis. BED., ibid. Mystice, in templo vel populo Dei sunt cantores, etc., usque ad et quasi suavitate suæ vocis adjuvant ædificantes templum. 62 hi quæsierunt scripturam genealogiæ suæ, et non invenerunt, et ejecti sunt de sacerdotio. 63 Et dixit Athersatha eis ut non comederent de Sancto sanctorum, donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus. 64 Omnis multitudo quasi unus, quadraginta duo millia trecenti sexaginta: 65 exceptis servis eorum, et ancillis, qui erant septem millia trecenti triginta septem: et in ipsis cantores atque cantatrices ducenti. 66 Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum, ducenti quadraginta quinque,** Muli eorum. ID., ibid. Mulus ex asino et equa gignitur, mala ex equo et asina. Inter homines qui de captivitate ascenderant etiam animalia quibus adjuvabantur, describuntur. Et eorum sicut hominum numerus designatur, quia sunt multi in Ecclesia vel sensu tardiores, vel etiam carnales, qui tamen magistris spiritualibus devote obtemperant, et ad portanda onera fraternæ necessitatis, dorsum mentis inclinant, et cum cæteris electis de confusione diabolicæ captivitatis erepti, ad supernæ civitatis mœnia tendunt, quorum etiam numerus memoria Dei integer conservatur; unde: Imperfectum meum viderunt oculi tui Psal. 138.. Et alibi: Homines et jumenta salvabis Domino Ibid. 35.. 67 cameli eorum, quadringenti triginta quinque, asini eorum, sex millia septingenti viginti. 68 Et de principibus patrum, cum ingrederentur templum Domini, quod est in Jerusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in loco suo.†† Sponte obtulerunt in domum Dei ad, etc. ID., ibid. Magnæ devotionis indicium est, etc., usque ad quanto eos nec licitis uti considerant. 69 Secundum vires suas dederunt impensas operis, auri solidos sexaginta millia et mille, argenti mnas quinque millia, et vestes sacerdotales centum.‡‡ Secundum vires. Hæc est enim mensura perfectionis, pro posse suo quemque pro Domino laborare, et statum Ecclesiæ primo in se, deinde in proximis confirmare. Qui taliter conversantur, recte principes patrum vocantur, quia perfectionem vitæ et doctrinæ illis qui in Ecclesia per sollicitudinis studium patres vocantur altius vivendo principantur. Auri solidos. BED., ibid. Aurum et argentum et vestes sacerdotales, etc., usque ad Quo enim gravius se errasse meminerunt, eo ardentius bonis operibus insistunt. 70 Habitaverunt ergo sacerdotes, et Levitæ, et de populo, et cantores, et janitores, et Nathinæi, in urbibus suis, universusque Israël in civitatibus suis.§§ Habitaverunt ergo sacerdotes et Levitæ. Levita a Chaldæis captivatus civitatem recipit, cum diaconus virtutem perfectionis quam a diabolo seductus perdiderat Domino donante reintegrat. In Babylone vero natus civitatem in Judæam veniens ingreditur, cum regeneratus in Christo et bene institutus in Ecclesia acceptum semel diaconatum regulariter custodit. Sicut enim ille per Christi gratiam quasi de Chaldæa servitute liberatus est, ita hic per exsecutionem bonorum, in quibus prædecessores ejusdem gradus conversati sunt, velut ad mœnia propriæ virtutis vel civitatis ascendunt. Universusque Isræl. BEDA ubi supra. Universum Isræl, non decem tribus tantum dicit, quæ quondam vocabantur Isræl ad distinctionem duarum quæ vocabantur Juda, etc., usque ad de quibus sibi promittunt Judæi, quod regnante Christo suo, cum cæteris suæ gentis hominibus sint in Judæam reversuri, et in toto orbe regnaturi. Allegorice sacerdotes, Levitæ, cantores, janitores, et Nathinæi, omnisque Isræl in civitatibus suis habitant, cum ministri altaris et doctores et plebs Christiana in suis gradibus Deo fideliter serviunt, sive qui eodem gradu aliquando vitiis sordidato vel perdito, per pœnitentiam correpti sunt, sive qui nuper de regno diaboli ad Ecclesiam venientes bonum sibi gradum acquisierunt. Suas enim civitates introierunt Levitæ vel filii Isræl, non solum qui eas captivati amiserant, sed etiam qui de captivis geniti ad ipsas se paterna successione pertinere didicerant. Quicunque vero ita captivati sunt, ut nunquam reversi aliis fundos suos possidendos reliquerunt, illos significant, qui sic peccando ab Ecclesia discedunt, ut nunquam resipiscant, et aliis promissa sibi præmia relinquant; unde: Memor esto unde excideris, et age pœnitentiam, et prima opera fac: sin autem venio tibi, et movebo candelabrum tuum, etc. Apoc. 2.; et alibi: Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam Ibid. 3..

*2:1 Hi sunt, etc. Judææ scilicet non Babyloniæ. Ad hanc enim pertinebant etiam de captivorum stirpe in Babylonia lati. Toto enim animo Judæam et Jerusalem suspirabant, quorum figuram gerit dux eorum Zorobabel, qui nomine ipso se ortum in Babylone demonstrat, sed intentione et opere civem Jerusalem. Altiori sensu filii Ecclesiæ, filii sunt patriæ cœlestis, non solum qui Ecclesiæ sacramentis jam sunt imbuti, sed etiam qui foris, id est inter impios aliquando aberrantes divina electione ante sæcula præordinati ad vitam divinæ gratiæ ministeriis sunt consecrandi. Et reversi sunt in Jerusalem. BEDA in Esdram, tom. 2. Cum enim liberati de potestate Satanæ, etc., usque ad visio autem pacis et confessio in præsenti inchoatur, et in futuro perficitur. Unusquisque in civitatem. ID., ibid. Ideo vigilanter Scriptura distinxit de qua generatione captivorum soluti in patriam redierint, etc., usque ad pro quibus certa mercede remuneret.

2:2 Numerus, etc. ID., ibid. Populum Isræl tribum Juda et Benjamin dicit, etc., usque ad una cum sacerdotibus et Levitis qui inter eos sortem habuerant, debere intelligi.

2:58 Nathinæi filii, etc. ID., ibid. Nathinæi qui post sacerdotes, Levitas, cantores, et janitores in ordine describuntur, ipsi tunc fuere qui nunc in Ecclesia subdiaconi vocantur, obedientes officiis Levitarum, et oblationes in templo suscipientes a populo. Omnes Nathinæi. ID., ibid. Hoc loco etiam secundum litteram gratia Dei ostenditur, qua etiam in Veteri Testamento gentiles ad salutem recipiebantur, dum exposito catalogo eorum quos veraciter ad populum Dei pertinere constabat adjuncti sunt, qui utrum ex Isræl, an ex proselytis essent, ignorabatur: eorumque simul inter filios Isræl numerus exponitur: etsi enim longa separatione patrum suorum a templo vel populo Dei quomodo ad eum pertinerent indicare nequierant: qui tamen data generali licentia de captivitate ascenderant, ut socii recipiebantur; gaudebant etenim cæteri Isrælitæ eos ob amorem communis fidei et religionis habere quasi fratres et notos, etsi in origine carnis minus cognoscebant eos. Allegorice autem inter pœnitentes qui liberati a captivitate vitiorum ad ædificandam vel in se, vel in aliis domum Domini ascendunt, sunt nonnulli qui plurimis gravioribus peccatis astricti, qui a Deo ab omni actu pietatis et castitatis videntur alienati, ut nihili prorsus bonitatis et religionis quam a doctoribus acceperant, in eis remansisse videatur, nec possunt indicare utrum ex Isræl, id est ex sancta Ecclesia fuerint generati, quia tales peccando facti sunt, quasi nunquam pertinuerint ad Spiritum sanctum, pœnitendo tamen corriguntur et convertuntur, ut numerus eorum inter veros Isrælitas in quibus dolus non est, conscribatur in cœlis.

§2:61 Et de filiis sacerdotum. BED., ibid. Eadem cautela filii transmigrationis erga sacerdotes agunt, qua erga populum. Curabant enim, ut distincte patesceret qui vere ad populum Isræl vel ad genus sacerdotale pertinerent, qui aut suspecti aut certa proselytorum, id est, advenarum essent stirpe procreati. Sacerdotes ergo suspectos ab altaris moverunt officio, usque dum certius eorum origo claresceret, sed nihilominus in societate transmigrantium, unanimi secum pace servaverunt. Mystice autem quærunt filii sacerdotum de captivitate Babylonica ascendentes scripturam genealogiæ suæ, nec invenientes, de sacerdotio ejiciuntur cum ministri altaris in tanta flagitia vel nefanda dogmata decidunt, ut etsi pœnitendo ad salutem animæ redeant, non tamen digni sunt qui ad sacrum gradum restituantur. Etsi enim inter fideles vitam exspectent æternam, non tamen scripturam gradus sui, quem repetere nequeunt inter perfectos sacerdotes inveniunt. Omnis multitudo quasi vir unus, etc. BED., ibid. Hi eos significant qui profectu emendatioris vitæ vitia superare, et virtutum culmen ascendere satagunt, nondum tamen sibi ad providendam viam regularis vitæ sufficiunt, sed eorum qui in Christo præcesserunt industria cœrcentur et diriguntur. Et in ipsis. BED., ibid. Mystice, in templo vel populo Dei sunt cantores, etc., usque ad et quasi suavitate suæ vocis adjuvant ædificantes templum.

**2:66 Muli eorum. ID., ibid. Mulus ex asino et equa gignitur, mala ex equo et asina. Inter homines qui de captivitate ascenderant etiam animalia quibus adjuvabantur, describuntur. Et eorum sicut hominum numerus designatur, quia sunt multi in Ecclesia vel sensu tardiores, vel etiam carnales, qui tamen magistris spiritualibus devote obtemperant, et ad portanda onera fraternæ necessitatis, dorsum mentis inclinant, et cum cæteris electis de confusione diabolicæ captivitatis erepti, ad supernæ civitatis mœnia tendunt, quorum etiam numerus memoria Dei integer conservatur; unde: Imperfectum meum viderunt oculi tui Psal. 138.. Et alibi: Homines et jumenta salvabis Domino Ibid. 35..

††2:68 Sponte obtulerunt in domum Dei ad, etc. ID., ibid. Magnæ devotionis indicium est, etc., usque ad quanto eos nec licitis uti considerant.

‡‡2:69 Secundum vires. Hæc est enim mensura perfectionis, pro posse suo quemque pro Domino laborare, et statum Ecclesiæ primo in se, deinde in proximis confirmare. Qui taliter conversantur, recte principes patrum vocantur, quia perfectionem vitæ et doctrinæ illis qui in Ecclesia per sollicitudinis studium patres vocantur altius vivendo principantur. Auri solidos. BED., ibid. Aurum et argentum et vestes sacerdotales, etc., usque ad Quo enim gravius se errasse meminerunt, eo ardentius bonis operibus insistunt.

§§2:70 Habitaverunt ergo sacerdotes et Levitæ. Levita a Chaldæis captivatus civitatem recipit, cum diaconus virtutem perfectionis quam a diabolo seductus perdiderat Domino donante reintegrat. In Babylone vero natus civitatem in Judæam veniens ingreditur, cum regeneratus in Christo et bene institutus in Ecclesia acceptum semel diaconatum regulariter custodit. Sicut enim ille per Christi gratiam quasi de Chaldæa servitute liberatus est, ita hic per exsecutionem bonorum, in quibus prædecessores ejusdem gradus conversati sunt, velut ad mœnia propriæ virtutis vel civitatis ascendunt. Universusque Isræl. BEDA ubi supra. Universum Isræl, non decem tribus tantum dicit, quæ quondam vocabantur Isræl ad distinctionem duarum quæ vocabantur Juda, etc., usque ad de quibus sibi promittunt Judæi, quod regnante Christo suo, cum cæteris suæ gentis hominibus sint in Judæam reversuri, et in toto orbe regnaturi. Allegorice sacerdotes, Levitæ, cantores, janitores, et Nathinæi, omnisque Isræl in civitatibus suis habitant, cum ministri altaris et doctores et plebs Christiana in suis gradibus Deo fideliter serviunt, sive qui eodem gradu aliquando vitiis sordidato vel perdito, per pœnitentiam correpti sunt, sive qui nuper de regno diaboli ad Ecclesiam venientes bonum sibi gradum acquisierunt. Suas enim civitates introierunt Levitæ vel filii Isræl, non solum qui eas captivati amiserant, sed etiam qui de captivis geniti ad ipsas se paterna successione pertinere didicerant. Quicunque vero ita captivati sunt, ut nunquam reversi aliis fundos suos possidendos reliquerunt, illos significant, qui sic peccando ab Ecclesia discedunt, ut nunquam resipiscant, et aliis promissa sibi præmia relinquant; unde: Memor esto unde excideris, et age pœnitentiam, et prima opera fac: sin autem venio tibi, et movebo candelabrum tuum, etc. Apoc. 2.; et alibi: Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam Ibid. 3..