INCIPIT LIBER ESDRÆ
1
In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Jeremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: et traduxit vocem in omni regno suo, etiam per scripturam, dicens:* BEDA in Esdram, tom. 2. Sicut Cyrus destructo Chaldæorum imperio populum Dei liberavit, etc., usque ad quibus fidem sui nominis et spem salutis cunctis qui ad regnum suum pertinent, id est, electis, prædicat. Hæc dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli, et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Jerusalem, quæ est in Judæa. Et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum, etc. BEDA ubi supra. Domus vel templum Dei in Scripturis sanctis, etc., usque ad et pariter in futuro dedicationis illius solemnia exspectent. Quis est in vobis de universo populo ejus? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat in Jerusalem, quæ est in Judæa, et ædificet domum Domini Dei Israël: ipse est Deus qui est in Jerusalem. Quis est in vobis. ID., ibid. Magna in his verbis fides regis, etc., usque ad eorumque animos et manus ad salutaria dirigeret opera. Ascendat in Jerusalem. ID., ibid. Qui peccant vel sæcularia curant in imo sunt: qui Deo placere desiderant, ad cœlestia suspirent, omnes pompas mundi et illecebras æternorum amore transcendant, et ædificent domum Deo in Judæa, in confessione scilicet suæ iniquitatis et divinæ miserationis, præparent corda sua quæ Deus habitare et illustrare dignetur, et proximos ad idem invitare verbis et exemplis nitantur. Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adjuvent eum viri de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Jerusalem.§ Et omnes. BEDA., ibid. Notanda distinctio verborum, etc., usque ad unde Joannes: Nos ergo debemus hujusmodi suscipere, ut cooperatores simus veritatis, etc. III Joan. 8. Adjuvent, etc. Qui temporalibus abundant, non solum pauperibus Christi necessaria debent ministrare, sed et bona quæ possunt pro se libenter operari, ut utroque commodo in templo Dei quod est Ecclesia, partem mereantur habere. Et surrexerunt principes patrum de Juda et Benjamin, et sacerdotes, et Levitæ, et omnis cujus Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad ædificandum templum Domini, quod erat in Jerusalem.** Et surrexerunt. BEDA, ibid. Cyrus omnia præcepit, imo permisit in Jerusalem ascendere et ædificare domum Domini, etc., usque ad et ideo collatæ misericordiæ particeps esse meruit. Principes. ID., ibid. Principum enim patrum, id est magistrorum, est opere et doctrina errantium mentes, in studio boni operis ædificare. Scribæ docti in regno cœlorum, qui merita sensusque auditorum solerter examinantes, dijudicare norunt quem in quo grado ministerii ecclesiastici promoveant. Ut ascenderent. ID., ibid. Quotidianis profectibus velut quibusdam gradibus ascendit ad summam virtutum quæ sunt in æternæ pacis visione. Primi gradus sunt propriam vitam corrigere. Secundi de proximorum erratibus laborare. Supremi post opera bona et doctrinam gaudia perpetuæ remunerationis exspectare. Universique qui erant in circuitu, adjuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia et jumentis, in supellectili, exceptis his quæ sponte obtulerant.†† Adjuverunt manus eorum in vasis. Manus ædificantium socii, qui ædificare nequeunt datis pecuniis adjuvant cum sæculares prædicatoribus liberos suos vel familiam Domino educandam committunt, ut quod per se nequeunt, per eos qui possunt, Domino suæ devotionis munus offerant. Et jumentis. BED., ibid. Id est, tardioribus, etc., usque ad et quasi suppellex varia ad ædificandam domum Domini principibus patrum tribuantur. Protulit autem. ID., ibid. Diversa vasorum species, etc., usque ad in libro æternæ memoriæ scriptam continet in quorum figura apte subditur: Et annumeravit, etc. Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quæ tulerat Nabuchodonosor de Jerusalem, et posuerat ea in templo dei sui. Protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis filii Gazabar, et annumeravit ea Sassabasar principi Juda. Et hic est numerus eorum: phialæ aureæ triginta, phialæ argenteæ mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta,‡‡ Et hic est. ID., ibid. Quia novit Dominus numerum electorum, etc., usque ad ut priusquam pœniteant, perennem rapiantur ad pœnam. 10 scyphi argentei secundi quadringenti decem, vasa alia mille. 11 Omnia vasa aurea et argentea quinque millia quadringenta: universa tulit Sassabasar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Jerusalem.

*1:1 BEDA in Esdram, tom. 2. Sicut Cyrus destructo Chaldæorum imperio populum Dei liberavit, etc., usque ad quibus fidem sui nominis et spem salutis cunctis qui ad regnum suum pertinent, id est, electis, prædicat.

1:2 Et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum, etc. BEDA ubi supra. Domus vel templum Dei in Scripturis sanctis, etc., usque ad et pariter in futuro dedicationis illius solemnia exspectent.

1:3 Quis est in vobis. ID., ibid. Magna in his verbis fides regis, etc., usque ad eorumque animos et manus ad salutaria dirigeret opera. Ascendat in Jerusalem. ID., ibid. Qui peccant vel sæcularia curant in imo sunt: qui Deo placere desiderant, ad cœlestia suspirent, omnes pompas mundi et illecebras æternorum amore transcendant, et ædificent domum Deo in Judæa, in confessione scilicet suæ iniquitatis et divinæ miserationis, præparent corda sua quæ Deus habitare et illustrare dignetur, et proximos ad idem invitare verbis et exemplis nitantur.

§1:4 Et omnes. BEDA., ibid. Notanda distinctio verborum, etc., usque ad unde Joannes: Nos ergo debemus hujusmodi suscipere, ut cooperatores simus veritatis, etc. III Joan. 8. Adjuvent, etc. Qui temporalibus abundant, non solum pauperibus Christi necessaria debent ministrare, sed et bona quæ possunt pro se libenter operari, ut utroque commodo in templo Dei quod est Ecclesia, partem mereantur habere.

**1:5 Et surrexerunt. BEDA, ibid. Cyrus omnia præcepit, imo permisit in Jerusalem ascendere et ædificare domum Domini, etc., usque ad et ideo collatæ misericordiæ particeps esse meruit. Principes. ID., ibid. Principum enim patrum, id est magistrorum, est opere et doctrina errantium mentes, in studio boni operis ædificare. Scribæ docti in regno cœlorum, qui merita sensusque auditorum solerter examinantes, dijudicare norunt quem in quo grado ministerii ecclesiastici promoveant. Ut ascenderent. ID., ibid. Quotidianis profectibus velut quibusdam gradibus ascendit ad summam virtutum quæ sunt in æternæ pacis visione. Primi gradus sunt propriam vitam corrigere. Secundi de proximorum erratibus laborare. Supremi post opera bona et doctrinam gaudia perpetuæ remunerationis exspectare.

††1:6 Adjuverunt manus eorum in vasis. Manus ædificantium socii, qui ædificare nequeunt datis pecuniis adjuvant cum sæculares prædicatoribus liberos suos vel familiam Domino educandam committunt, ut quod per se nequeunt, per eos qui possunt, Domino suæ devotionis munus offerant. Et jumentis. BED., ibid. Id est, tardioribus, etc., usque ad et quasi suppellex varia ad ædificandam domum Domini principibus patrum tribuantur. Protulit autem. ID., ibid. Diversa vasorum species, etc., usque ad in libro æternæ memoriæ scriptam continet in quorum figura apte subditur: Et annumeravit, etc.

‡‡1:9 Et hic est. ID., ibid. Quia novit Dominus numerum electorum, etc., usque ad ut priusquam pœniteant, perennem rapiantur ad pœnam.