*3:1 Jamque venerat mensis septimus. BEDA in Esdram, tom. 2. Qui apud nos October præ cæteris legali observatione solemnis, in quo etiam celebrata est dedicatio templi. Congrue ergo cum primo civitates suas intrassent et mansiones sibi providissent, mox in Jerusalem confluxerunt, et altare construxerunt, et eo tempore quo templum cum altari et omnibus vasis olim consecratum est, et quo ad diem consecrationis annuatim venire solebant. Mystice. Septimus mensis gratiam Spiritus sancti significat. In hoc mense post captivitatem de civitatibus nostris in Jerusalem convenimus, cum ablatas sordes vitiorum post inchoationem bonorum operum majore ejusdem Spiritus gratia illuminamur, et in amore supernæ pacis, quæ in vera unitate est, accendimur. Jerusalem enim visio pacis dicitur.
†3:2 Et surrexit Josue. De tribu sacerdotali, quæ significat Christum verum sacerdotem, qui in sanguine suo nos a peccatis lavit, et assistit nunc vultui Dei pro nobis. Et fratres ejus sacerdotes. De quibus dicitur: Ite, nuntiate fratribus meis Matth. 28.. Hi sunt in Ecclesia altiores, et Christo familiarius inhærentes, Ecclesiam ædificant. Toti etiam dicitur Ecclesiæ: Vos autem genus electum, regale sacerdotium I Petr. 2.. Sunt enim electi membra summi sacerdotis, corpora sua offerentes hostiam vivam. Et ædificaverunt. BED., ubi supra. Magna provisione primo altare ædificaverunt, etc., usque ad sed Christum apud Patrem advocatum non habuerunt.
‡3:3 Bases suas. ID., ibid. Corda scilicet electorum ad suscipienda fidei sacramenta præceptis magistorum quasi ferramentis fabrorum præparata, etc., usque ad cum fideles corda et corpora ad exercendum operando quod credunt, humili intentione submittunt. Et obtulerunt. BEDA., ibid. Mane et vespere offerimus holocaustum Domino super altare ejus, etc., usque ad juxta illud: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum tuarum sacrificium vespertinum Psal. 140..
§3:4 Feceruntque. ID., ibid. Qui de Babylone in Jerusalem ascenderant, etc., usque ad et alibi: Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus Hebr. 13.. Solemnitatem tabernaculorum. Quæ Græce scenophegia, id est fixio tabernaculorum dicitur, quæ incipit quinto decimo die mensis septimi, et durat septem diebus: in quibus præcepit Dominus populum in tabernaculis habitare, et quotidie legem scrutantes holocausta Domino offerre: quia quondam in tabernaculis scilicet morabantur in solitudine prædicante legem Mosi, et crebro sibi Deo apparente, diu exspectantes promissam requiem, ne unquam scilicet tanti beneficii gratia in oblivionem veniret. Per ordinem. Quia quidquid inordinate geritur, meritum perfectionis amittit: quia honor regis judicium diligit. Quæ enim in honorem summi regis agimus certi, necesse est discretione judicii, quando vel quantum sint agenda, distinguamus.
**3:5 In Kalendis, quam in universis, etc. Scilicet initiis mensium in ortu lunæ, a quo semper Hebræi menses incipiebant, nullos menses exceptis lunaribus habentes: unde pro Kalendis Græci melius neomenias, id est novilunia vocant. Si autem menses propter dies triginta quibus implentur, significant plenitudinem operum lucis, quando in fide sanctæ Trinitatis Decalogi præcepta perficimus, quid exordia mensium, in quibus luna, ut denuo luceat, nuper a sole dicitur accendi, nisi initia designant bonæ operationis, quæ donante conditoris gratia, quasi solis justitiæ præsentia percipimus? Ob cujus significantiam divinæ illustrationis sine qua nihil boni inchoare vel perficere valeamus. Deus omnes Kalendas, id est exordia mensium celebrari præcepit; unde: Canite initio mensis tuba in insigni die solemnitatis vestræ Psal. 80.. Bene autem dicitur, quia peracta festivitate tabernaculorum filii transmigrationis faciebant holocaustum juge, etc. Quia postquam animus semel huic mundo perfecte abrenuntiaverit, oportet ut totum se impendat obsequio divinæ voluntatis.
††3:6 A primo die. Ab exordio divinæ scilicet inspirationis, qua humana conscientia immutatur, et voluptatibus neglectis, in ea sola quæ Domini sunt, inardescit, sicut apostoli qui Spiritu sancto inflammati, quasi holocaustum facti, omnibus linguis prædicabant magnalia Dei. Hinc apud Hebræos septimus mensis novus annus vocatur: quia per Spiritum sanctum fidelibus datur, ut novum charitatis impleant mandatum, et canticum novum in ædificatione domus Dei reddant. Notandum autem quod mense septimo congregatus est populus in Jerusalem, et congregatis omnibus Josue Zorobabel cum fratribus suis altare ædificasse, et a primo die septimi mensis holocaustum obtulisse referuntur: unde colligitur hoc altare ex lapidibus impolitis citissime compositum: non sicut olim de ligno fabrefactum, et æreis laminis coopertum. Non enim aliter etiam plurima fabricantium turba instante potuit una die incipi et perfici, et ad offerendum holocaustum præparari. In libro enim Machabæorum de lapidibus factum dicitur: Et acceperunt lapides integros secundum legem, et ædificaverunt altare novum secundum illud quod prius fuit I Mach. 4.. Notandum quod initium quintæ ætatis sicut quatuor præcedentium oblatis Domino holocaustis consecratur. In prima enim protomartyr Abel primus omnium electorum de primogenitis ovium Deo holocaustum obtulit et ingressum nascentis sæculi primo hostiis pecorum, tandem proprio cruore dedicavit. Secundæ ætatis ortum Nœ oblatis Deo holocaustis de his quæ fuerant in arca consecravit. Tertiam ætatem Melchisedech et Abraham hic in pane et vino, ille proprio filio oblato sacrarunt. Quartam ætatem David Domino consecravit, ædificato altari in area Hornæ Jebusæi, et oblatis Deo holocaustis, quibus eum quem populum numerando offenderat placaret; ubi Abraham perhibetur filium obtulisse, et post ædificato a Salomone templo altare holocaustorum constat esse locatum. Quintæ nunc ætatis exordium Josue et Zorobabel ædificato ibidem altari, et oblatis Deo holocaustis, mox excusso captivitatis jugo obtulerunt, et postea jugi holocausto Dominum sibi placaverunt. Hæc omnia in figura præcesserunt ejus qui in sexta ætate hostia suæ carnis totum mundum redemit.
‡‡3:7 Dederunt autem. BEDA ubi supra. Qui de captivitate liberati Jerosolymam venerant, etc., usque ad Fundatio templi illos significat, qui nuper conversi locum præparant Domino in se; unde: Membra vestra templum sunt Spiritus sancti, etc. I Cor. 6. Latomis. ID., ibid. Latomi sunt in constructione domus Dei, qui corda proximorum docendo vel increpando instruunt, etc., usque ad et tabernaculum de cortinis et tabulis compositum. Cæmentariis. ID., ibid. Cæmentarii sunt prædicatores, qui dum eos quos bonis operibus instituunt, copula charitatis ad invicem nectunt, quasi quadratos politosque lapides, ne ordinem compositionis reserant cæmenti infusione conjungunt, dicentes: Ante omnia autem mutuam in vobismetipsis continuam charitatem habentes, etc. I Petr. 4.. Inde Paulus: Super omnia autem habete charitatem, quod est vinculum perfectionis Col. 3.. Sidoniis Tyriisque. ID., ibid. Sidonii quoque et Tyrii prædicatores repræsentant, qui homines in gloria quondam sæculi sublimes et candidos securi sermonis Dei, de statu primæ conversationis dejiciunt, ut salubriter prostratos, et quasi ab humore corruptivo ingeniti sensus excoctos, ab omni vitiorum fortitudine corrigant, et in ornatum vel in munimentum Ecclesiæ exigunt. Unde in psalmo qui inscribitur in consummatione tabernaculi: Vox Domini confringentis cedros Psal. 2.. Sidoniis Tyriisque. BEDA., ibid. Dant principes patrum, etc., usque ad quia pressuram in mundo habent, quamvis confidentes, quia Dominus vicit mundum. Ut deferrent ligna. ID., ibid. Deferunt ligna excisa in mare, etc., usque ad et per reconciliationem sacerdotum Ecclesiæ aggregamur. Joppe. Unde scilicet per terram ad opus templi deferrentur, sicut in prima templi structura factum est, sed Salomon regali potentia a rege Hiram quæ voluit, facile obtinuit: hi autem de captivitate redeuntes et regni potentiam non habentes cuncta emebant. Anno autem. BEDA ubi supra. Cum supra dicatur quod septimo mense venerunt in Jerusalem, etc., usque ad aut resurrectionem corporum quam bene operantes speramus, denuntiat.
§§3:8 In Jerusalem. Locum scilicet templi quo templum ædificare cupiebant. Falluntur enim Judæi qui dicunt nunquam parietes templi, sed solum tectum a Chaldæis fuisse subversum, cum pateat Esdram filium transmigrationis templum fecisse a fundamentis. Et omnis qui. Magna devotio totius populi. Gaudebant enim se de captivitate rediisse, et quantum superbæ civitatis flagitia horrebant, tantum Jerusalem videre cupiebant decorem: quantum fana abominabantur, tantum templum Dei restaurari conabantur. Sic non solum episcopi et presbyteri plebem fidelium, id est Dei domum debent ædificare, sed etiam populus de captivitate vitiorum ad visionem veræ pacis vocatus, ministerium verbi ab his qui docere noverunt, debet eligere, qui scilicet ministri verbi, id est Levitæ a viginti annis et supra constituuntur: quia tales sunt ad prædicandum constituti et præferendi, qui Decalogum non solum faciendo auditoribus ostendant, sed etiam puritatem et integritatem cordis in conspectu Dei intemeratam custodiant. A viginti annis. BEDA ubi supra. Non est dubitandum ibi statum Ecclesiæ per spiritum sumere projectum, etc., usque ad Zorobabel vero de tribu regia orti sunt.
***3:9 Stetitque. ID., ibid. Non filius Josedec, etc., usque ad Laudant etiam per manum David regis, cum opera Christi quæ per carnem gessit, diligenter attendunt et imitantur, quantum possunt.
†††3:10 Steterunt sacerdotes in ornatu suo. ID., ibid. Magna omnium personarum devotio ostenditur, cum fundato templo omnes juxta gradum suum misericordiam Domini laudant. Sacerdotes quidem sanctis vestibus ornati, sicut adhuc stante templo consueverant, tubis personantes et cor populi ad suavitatem supernæ laudis accendentes; Levitæ in cymbalis bene sonantibus hymnos Domino concinentes; populus communi clamore Deum laudando affectum cordis ostendens.
‡‡‡3:11 Et concinebant in hymnis. In organis, scilicet quæ ipse fecit, vel psalmis quos instituit, vel quia David in collocatione arcæ principem fecit ad confitendum Domino, Asaph et fratres ejus, ut Verba Dierum testantur, de quo rursum dicitur: quia filii ejus sub manu ipsius erant prophetantes juxta regem I Paral. 15, 16.. Merito hic cum filii Asaph laudarent et confiterentur Domino per manum David, juxta dispositionem ejus hoc fecisse intelligendi sunt.
§§§3:12 Flebant BEDA ubi supra, scilicet cernentes quantum pauperies illius temporis a magnifica quondam Salomonis potentia, qua prius templum fundatum est, distaret, etc., usque ad In secunda Christus et apostoli gratiam Novi Testamenti et regni cœlestis introitum nuntiant. ID., ibid. Flebant in ædificatione templi spiritualis, etc., usque ad nec inter augmenta piorum desunt tentamenta pravorum, qui vel bonum ficte ostendendo, vel aperte malum ingerendo, sanctos lædere conentur.