5
Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhæorum, qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israël donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Israël. Eo tempore ait Dominus ad Josue: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israël.* Circumcide secundo Isræl. AUG., quæst. 6. in Job. Quæritur cur dixerit, Iterum, etc., usque ad aut ab aliquibus hæreticis ab Isrælitarum societate segregatis? Fac tibi cultros lapideos, etc. ISID. in Job. Dicant Judæi quomodo potest quis secundo circumcidi circumcisione carnali? etc., usque ad quia per unum membrum macula in omne corpus diffunditur. Fecit quod jusserat Dominus, et circumcidit filios Israël in colle præputiorum. Hæc autem causa est secundæ circumcisionis: omnis populus, qui egressus est de Ægypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viæ circuitus, qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto, Populus autem. ADAM., hom. 6. Qui non obedientes fuerant mandatis Domini, incircumcisi dicuntur. Ex quo intelligitur illos appellari incircumcisos qui non obediunt mandatis Dei; quia vero omnem animam diligit Deus, misit Jesum Filium Dei, qui et dignos et indignos circumcideret, non filium Nave, qui non vere et perfecte circumcidit populum, sed Jesum Filium Dei, qui vere corpus et animam purgavit ab omni inquinamento peccati. per quadraginta annos itineris latissimæ solitudinis incircumcisus fuit: donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem. Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Josue: quia sicut nati fuerant, in præputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat. Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur. Postquam autem. Circumcisi vero filii Isræl requieverunt in eodem loco, sedentes in castris, usque dum sanarentur. Non sufficit circumcidi; necesse est post circumcisionem sanari, et cicatricem in vulnere obduci. Circumcidi ergo per Jesum est vitia et consuetudines pravas, et pessima instituta deponere, et quidquid ab honestatis regula discordat abscindere. Sed hoc facientes, quadam difficultate constringimur, cum quodam dolore animi consuetudinis culpam novella institutione vitamus: hoc ergo tempore velut in dolore circumcisionis nostræ dicimur residere, usquequo cicatrice obducta sanemur, id est nova instituta absque difficultate impleamus, et in usum vertatur quod prius insolitum et difficile videbatur; et tunc merito dicitur nobis: Hodie abstuli opprobrium Ægypti a vobisEt fecerunt. Postquam ablatum est opprobrium Ægypti, fecerunt filii Isræl pascha quarta decima die mensis. Nec enim ante circumcisionem, nec post, antequam sanarentur, poterant carnes agni comedere: vides ergo quia nemo immundus facit pascha, nemo incircumcisus. Unde: Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque festum celebremus diem, non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis I Cr. 16.. Et fecerunt. ISID. in Jos. Post Evangelii circumcisionem, statim in loco revelationis pascha celebratur, et Agnus immolatur, qui tollit peccata mundi; et deficiente manna typicæ legis, primum comedit populus panem corporis Christi, quem incorrupta repromissionis terra, id est virgo Maria, protulit, cujus granum in terra cadens fructum plurimum attulit. Nota ordinem: postquam Jesu Christo duce, per lavacri fluenta transimus, et per fidem spirituali circumcisione signamur, tunc demum pascha celebramus, id est immolatum Christum credimus pro salute mundi, et credentes statim pane Dominici corporis pascimur. Dixitque Dominus ad Josue: Hodie abstuli opprobrium Ægypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala, usque in præsentem diem. 10 Manseruntque filii Israël in Galgalis, et fecerunt Phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Jericho: 11 et comederunt de frugibus terræ die altero, azymos panes, et polentam ejusdem anni.§ Et comederunt, etc. ADAM., hom. 6. Quando vero exiit populus de terra Ægypti, etc., usque ad Quomodo enim putatur meliore cibo cessante deteriorem successisse. JUSTIN., Dialog. Deus in principio, ante omnes creaturas, ex seipso genuit potentiam quamdam rationalem, quæ et Gloria Domini vocatur, interdum etiam Filius Sapientia, Angelus, Sermo, Deus, Dominus. Aliquando etiam Magistrum militiæ se dicit, quando humana specie apparuit Jesu Nave filio. Et vidit virum. ADAM., hom. 6 in Josue. Factum est cum esset Jesus in Jericho, etc., usque ad qui accepto regno regressus est. 12 Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israël, sed comederunt de frugibus præsentis anni terræ Chanaan. 13 Cum autem esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium: perrexitque ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum? 14 Qui respondit: Nequaquam: sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio. 15 Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait: Quid dominus meus loquitur ad servum suum?** Cecidit Josue pronus, etc. Quæri potest utrum angelo se prostraverit, eumque Dominum dixerit, an potius quia intellexit Deum esse, intelligens a quo missus fuerit, ipsum Dominum dixerit, eique se prostraverit. ORIG., hom. 6 in Josue. In Jericho est Jesus, etc., usque ad continuo libenter adhæret nobis et assistit Deus. 16 Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecitque Josue ut sibi fuerat imperatum.

*5:2 Circumcide secundo Isræl. AUG., quæst. 6. in Job. Quæritur cur dixerit, Iterum, etc., usque ad aut ab aliquibus hæreticis ab Isrælitarum societate segregatis? Fac tibi cultros lapideos, etc. ISID. in Job. Dicant Judæi quomodo potest quis secundo circumcidi circumcisione carnali? etc., usque ad quia per unum membrum macula in omne corpus diffunditur.

5:5 Populus autem. ADAM., hom. 6. Qui non obedientes fuerant mandatis Domini, incircumcisi dicuntur. Ex quo intelligitur illos appellari incircumcisos qui non obediunt mandatis Dei; quia vero omnem animam diligit Deus, misit Jesum Filium Dei, qui et dignos et indignos circumcideret, non filium Nave, qui non vere et perfecte circumcidit populum, sed Jesum Filium Dei, qui vere corpus et animam purgavit ab omni inquinamento peccati.

5:8 Postquam autem. Circumcisi vero filii Isræl requieverunt in eodem loco, sedentes in castris, usque dum sanarentur. Non sufficit circumcidi; necesse est post circumcisionem sanari, et cicatricem in vulnere obduci. Circumcidi ergo per Jesum est vitia et consuetudines pravas, et pessima instituta deponere, et quidquid ab honestatis regula discordat abscindere. Sed hoc facientes, quadam difficultate constringimur, cum quodam dolore animi consuetudinis culpam novella institutione vitamus: hoc ergo tempore velut in dolore circumcisionis nostræ dicimur residere, usquequo cicatrice obducta sanemur, id est nova instituta absque difficultate impleamus, et in usum vertatur quod prius insolitum et difficile videbatur; et tunc merito dicitur nobis: Hodie abstuli opprobrium Ægypti a vobisEt fecerunt. Postquam ablatum est opprobrium Ægypti, fecerunt filii Isræl pascha quarta decima die mensis. Nec enim ante circumcisionem, nec post, antequam sanarentur, poterant carnes agni comedere: vides ergo quia nemo immundus facit pascha, nemo incircumcisus. Unde: Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque festum celebremus diem, non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis I Cr. 16.. Et fecerunt. ISID. in Jos. Post Evangelii circumcisionem, statim in loco revelationis pascha celebratur, et Agnus immolatur, qui tollit peccata mundi; et deficiente manna typicæ legis, primum comedit populus panem corporis Christi, quem incorrupta repromissionis terra, id est virgo Maria, protulit, cujus granum in terra cadens fructum plurimum attulit. Nota ordinem: postquam Jesu Christo duce, per lavacri fluenta transimus, et per fidem spirituali circumcisione signamur, tunc demum pascha celebramus, id est immolatum Christum credimus pro salute mundi, et credentes statim pane Dominici corporis pascimur.

§5:11 Et comederunt, etc. ADAM., hom. 6. Quando vero exiit populus de terra Ægypti, etc., usque ad Quomodo enim putatur meliore cibo cessante deteriorem successisse. JUSTIN., Dialog. Deus in principio, ante omnes creaturas, ex seipso genuit potentiam quamdam rationalem, quæ et Gloria Domini vocatur, interdum etiam Filius Sapientia, Angelus, Sermo, Deus, Dominus. Aliquando etiam Magistrum militiæ se dicit, quando humana specie apparuit Jesu Nave filio. Et vidit virum. ADAM., hom. 6 in Josue. Factum est cum esset Jesus in Jericho, etc., usque ad qui accepto regno regressus est.

**5:15 Cecidit Josue pronus, etc. Quæri potest utrum angelo se prostraverit, eumque Dominum dixerit, an potius quia intellexit Deum esse, intelligens a quo missus fuerit, ipsum Dominum dixerit, eique se prostraverit. ORIG., hom. 6 in Josue. In Jericho est Jesus, etc., usque ad continuo libenter adhæret nobis et assistit Deus.