*4:7 In æternum. AUG. Quomodo in æternum, cum cœlum et terra transeant? An quoniam æternum aliquid significat, cum ipsi æterni esse non possint? Quamvis possit quod in Græco est Latine dici usque in sæculum.
†4:10 Festinavitque populus et transiit, etc. ADAM., hom. 2. Qui mare Rubrum transierunt, baptizati sunt in Moyse, etc., usque ad cum jam non sit qui exterreat filios Isræl.
‡4:14 In die illo, etc. Semper exaltatus est Jesus apud Patrem; sed opus est ut in conspectu nostro exaltet illum Deus, id est, ut altitudinem divinitatis ejus cognoscamus. Hoc autem fit, si Jordanem transierimus, et variis sacramentorum munimentis ad futura bella armemur.
§4:16 Præcipe sacerdotibus. AUG., in Josue. Manda sacerdotibus portantibus arcam testamenti, etc., usque ad quia in rei venturæ testimonium datum fuit Vetus Testamentum. Populus autem. ADAMANT., hom. 2. Non sine causa signatur quando veniunt ad Jordanem, etc., usque ad ut multas perfectiones ad unum diem pendere significent Duodecim quoque, scilicet mysterium agni in Ægypto præceptum est, quia eodem die quo errores mundi fugimus, terram promissionis ingredimur. Tota enim vita præsens una dies est: hodie ergo, id est, dum vivimus, ad perfectionem festinemus, nec in crastinum differamus. Duodecim quoque. ISID. Transeuntes filii Isræl Jordanem sustulerunt de medio fluminis duodecim lapides quos pro testimonio posuerunt in loco secundæ circumcisionis, ad signandum nobis, ut dum de lavacro consurgimus, apostolicæ vitæ exempla firmissima nobiscum portare debeamus, quorum semper testimonium ad imitamenta virtutum intueamur.