2
Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.* Deinde post annos quatuordecim. A passione Domini, quando conversus fuerat ad fidem, venit, sicut Beda super Actus apostolorum scribens demonstrat. Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. Et contuli cum illis. Ostendit se non habuisse securitatem Evangelii, nisi esset auctoritate Petri et aliorum roboratum. Seorsum, etc. Separatim contuli cum his non publice, ne fidelibus ex Judæa (qui putabant legem esse servandam) fidei scandalum nasceretur. Eo tempore cum venisset Petrus Antiochiam (licet hoc in Actibus apostolorum non legatur) in faciem ei restitit Paulus. Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi: sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent. Subintroductos. A Judæis. Quod enim infideles per se non poterant, per falsos fratres moliebantur, quos sub specie religionis immiserant, ut explorarent quæ libertas est nobis in fide Christi, non ut eam tenerent, sed ut aliqua contentione ab ea in servitutem legis redigerent. Quod si esset veritas Evangelii apud gentes, non remanerent, sed omnes judaizarent. Et ideo hic iis quibus assertionem prædicationis suæ conferebat, nullatenus voluit cedere. Alibi vero ubi non obfuit, pro scandalo Judæorum, circumcidit Timotheum. In his omnibus et se commendat, et legem non tenendam comprobat. Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos:§ Neque ad horam. Nec ad horam cessit, qui nunquam cessit. Quod si aliquando cessit, quomodo nec ad horam? Cur etiam propter falsos fratres, si per se facturus erat? Cessit ergo propter illos: quod per se non faceret: humilians se legi, circumciso Timotheo ut dolus et scandalum Judæorum cessaret, qui parati erant commovere tumultum et seditionem, si illum filium Judææ incircumcisum susciperet, et episcopum ordinaret. ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit): mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.** Quales aliquando. Ad priora non recurro, quia ea quæ modo sunt, sufficiunt; sed qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. In quo apparet quod non inferior sit illis. Deus autem probatur non accipere personam, quia si ita esset, ego Paulus ante impius cui tales nihil conferrent non fuissem. Vel illud, nihil interest, sed nihil mihi tulerunt. Qui videbantur aliquid esse. Id est, alicujus auctoritatis: quia cum Domino ambulaverant, et transfigurationi ejus interfuerant. Videbantur dico ab his, id est, falsis fratribus. Quia qui videbantur esse aliquid, carnalibus duntaxat hominibus videbantur esse; nam ipsi non sunt aliquid. Etsi aliqui boni ministri Dei sunt, Christus in illis est aliquid, non ipsi per se. Nam si ipsi essent aliquid per se, semper fuissent aliquid. Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes): et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem:†† Columnæ. Ecclesia firmamentum dicitur veritatis: quam etiam sapientia ædificavit, id est, constituit in septem columnis, quo numero vel universitas prædicatorum (quia solet poni pro universo) vel septenaria operatio Spiritus sancti insinuatur. Dextras dederunt. Unde contulit cum illis, et dextras accepit? Quia idem cum eis verbum habuit. Ipsa collatio unitatem doctrinæ monstravit, aliter non crederet Ecclesia ei qui non fuerat cum Domino. Ut nos ingentes. Ut essem primus in prædicatione gentium, sicut Petrus in circumcisione. Et sicut apostoli Petro, ita Barnabas sibi sociaretur. 10 tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. 11 Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.‡‡ Restiti. Hoc Paulus non auderet, nisi se non imparem sentiret. 12 Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant.§§ Prius enim quam venirent, etc. Qui dam æmulatores legis, qui æquo jure Christum et legem venerabantur, quos timens non miscebatur gentibus. Quod si solum esset, non esset reprehensibile. Sicut et ipse Paulus pro scandalo aliquando cessit. Sed in hoc erratum est, quod gentes cogebat judaizare. 13 Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. 14 Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus: Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice: quomodo gentes cogis judaizare?*** Quomodo gentes cogis. Non docentis imperio, sed conversationis exemplo. 15 Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores.††† Nos. Commendata auctoritate sua, jam rationibus incipit agere quod carnales observantiæ post Christum non sunt observandæ. Quasi: Gentes non debent judaizare, quia nos, qui valuimus in lege, scimus eam non justificare: et ideo, ea dimissa, ad Christum confugimus. 16 Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.‡‡‡ Nisi per fidem, etc. Non ideo dicit ex fide, quod opera bona frustrentur, cum Deus reddat unicuique secundum opera sua: sed quia bona opera sunt ex gratia, non autem ex operibus gratia: quia fides per dilectionem operans nihil operaretur, nisi ipsa dilectio Dei diffunderetur in nobis per Spiritum sanctum; nec ipsa fides esset in nobis, nisi Deus eam daret. 17 Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit.§§§ Quod si quærentes. Si nos revera cognovimus non posse justificari nos, nisi transeuntes ad Christum, nunquid patitur Christus relabi nos ad id quod eramus? Quod si pateretur, profecto minister nobis esset peccati, id est, prioris status nostri, sicut fuisset transeuntibus ad se minister justitiæ. 18 Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico: prævaricatorem me constituo. 19 Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci.* Ego enim per legem. Spiritualiter intellectam. Mortuus sum. Ne carnaliter vivam. Ut Deo vivam. Non mihi, sed quod Deo jam possum? quia cum Christo sum. Confixus. Id est, crux Christi exstinxit in me ardorem peccati ut jam ultra ad id non extendar, quasi: clavis habens manus affixas. 20 Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. Vivo. In virtutibus vigorem bene operandi habeo. Jam non ego. Ille peccator, qui prius eram. Vivit vero in me Christus. Id est, novitas Christi apparet in me. Ad quid ergo lex? 21 Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.

*2:1 Deinde post annos quatuordecim. A passione Domini, quando conversus fuerat ad fidem, venit, sicut Beda super Actus apostolorum scribens demonstrat.

2:2 Et contuli cum illis. Ostendit se non habuisse securitatem Evangelii, nisi esset auctoritate Petri et aliorum roboratum. Seorsum, etc. Separatim contuli cum his non publice, ne fidelibus ex Judæa (qui putabant legem esse servandam) fidei scandalum nasceretur. Eo tempore cum venisset Petrus Antiochiam (licet hoc in Actibus apostolorum non legatur) in faciem ei restitit Paulus.

2:4 Subintroductos. A Judæis. Quod enim infideles per se non poterant, per falsos fratres moliebantur, quos sub specie religionis immiserant, ut explorarent quæ libertas est nobis in fide Christi, non ut eam tenerent, sed ut aliqua contentione ab ea in servitutem legis redigerent. Quod si esset veritas Evangelii apud gentes, non remanerent, sed omnes judaizarent. Et ideo hic iis quibus assertionem prædicationis suæ conferebat, nullatenus voluit cedere. Alibi vero ubi non obfuit, pro scandalo Judæorum, circumcidit Timotheum. In his omnibus et se commendat, et legem non tenendam comprobat.

§2:5 Neque ad horam. Nec ad horam cessit, qui nunquam cessit. Quod si aliquando cessit, quomodo nec ad horam? Cur etiam propter falsos fratres, si per se facturus erat? Cessit ergo propter illos: quod per se non faceret: humilians se legi, circumciso Timotheo ut dolus et scandalum Judæorum cessaret, qui parati erant commovere tumultum et seditionem, si illum filium Judææ incircumcisum susciperet, et episcopum ordinaret.

**2:6 Quales aliquando. Ad priora non recurro, quia ea quæ modo sunt, sufficiunt; sed qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. In quo apparet quod non inferior sit illis. Deus autem probatur non accipere personam, quia si ita esset, ego Paulus ante impius cui tales nihil conferrent non fuissem. Vel illud, nihil interest, sed nihil mihi tulerunt. Qui videbantur aliquid esse. Id est, alicujus auctoritatis: quia cum Domino ambulaverant, et transfigurationi ejus interfuerant. Videbantur dico ab his, id est, falsis fratribus. Quia qui videbantur esse aliquid, carnalibus duntaxat hominibus videbantur esse; nam ipsi non sunt aliquid. Etsi aliqui boni ministri Dei sunt, Christus in illis est aliquid, non ipsi per se. Nam si ipsi essent aliquid per se, semper fuissent aliquid.

††2:9 Columnæ. Ecclesia firmamentum dicitur veritatis: quam etiam sapientia ædificavit, id est, constituit in septem columnis, quo numero vel universitas prædicatorum (quia solet poni pro universo) vel septenaria operatio Spiritus sancti insinuatur. Dextras dederunt. Unde contulit cum illis, et dextras accepit? Quia idem cum eis verbum habuit. Ipsa collatio unitatem doctrinæ monstravit, aliter non crederet Ecclesia ei qui non fuerat cum Domino. Ut nos ingentes. Ut essem primus in prædicatione gentium, sicut Petrus in circumcisione. Et sicut apostoli Petro, ita Barnabas sibi sociaretur.

‡‡2:11 Restiti. Hoc Paulus non auderet, nisi se non imparem sentiret.

§§2:12 Prius enim quam venirent, etc. Qui dam æmulatores legis, qui æquo jure Christum et legem venerabantur, quos timens non miscebatur gentibus. Quod si solum esset, non esset reprehensibile. Sicut et ipse Paulus pro scandalo aliquando cessit. Sed in hoc erratum est, quod gentes cogebat judaizare.

***2:14 Quomodo gentes cogis. Non docentis imperio, sed conversationis exemplo.

†††2:15 Nos. Commendata auctoritate sua, jam rationibus incipit agere quod carnales observantiæ post Christum non sunt observandæ. Quasi: Gentes non debent judaizare, quia nos, qui valuimus in lege, scimus eam non justificare: et ideo, ea dimissa, ad Christum confugimus.

‡‡‡2:16 Nisi per fidem, etc. Non ideo dicit ex fide, quod opera bona frustrentur, cum Deus reddat unicuique secundum opera sua: sed quia bona opera sunt ex gratia, non autem ex operibus gratia: quia fides per dilectionem operans nihil operaretur, nisi ipsa dilectio Dei diffunderetur in nobis per Spiritum sanctum; nec ipsa fides esset in nobis, nisi Deus eam daret.

§§§2:17 Quod si quærentes. Si nos revera cognovimus non posse justificari nos, nisi transeuntes ad Christum, nunquid patitur Christus relabi nos ad id quod eramus? Quod si pateretur, profecto minister nobis esset peccati, id est, prioris status nostri, sicut fuisset transeuntibus ad se minister justitiæ.

*2:19 Ego enim per legem. Spiritualiter intellectam. Mortuus sum. Ne carnaliter vivam. Ut Deo vivam. Non mihi, sed quod Deo jam possum? quia cum Christo sum. Confixus. Id est, crux Christi exstinxit in me ardorem peccati ut jam ultra ad id non extendar, quasi: clavis habens manus affixas.

2:20 Vivo. In virtutibus vigorem bene operandi habeo. Jam non ego. Ille peccator, qui prius eram. Vivit vero in me Christus. Id est, novitas Christi apparet in me. Ad quid ergo lex?