INCIPIT AD GALATAS
1
Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis:* Argumentum Galatæ sunt Græci. Hi verbum veritatis primum ab Apostolo acceperunt. Sed post discessum ejus tentati sunt a falsis apostolis, ut in legem et circumcisionem verterentur. Hos Apostolus revocat ad fidem veritatis, scribens eis ab Epheso. Paulus, apostolus. Nomine officii terrorem incutit. Non ab hominibus. Subaudi apostolis, ut quidam electi et missi a Judæis pseudoapostoli. Neque per hominem. Sed per Jesum jam suscitatum. Qui non ut homo homines paulatim, sed totum simul per spiritum docuit: ut per hoc sit major, per quod videbatur minor. Cæteri enim apostoli videbantur esse majores: quia priores. Iste minimus, quia novissimus. Sed inde apparet dignior: quia priores constituti sunt per Christum adhuc ex parte hominem, id est mortalem. Novissimus vero Paulus per Christum jam totum Deum, id est ex omni parte immortalem. et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ. Qui mecum. Dolentes fratres Christiani sunt de vestra seductione, testes veritatis meæ, quibus vos oportet credere, et non paucos, sed omnes. Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo, Et Domino Jesu Christo. Quem injuriose æquatis legi, dum ipsum non sine lege ad salutem sufficere asseritis: sicut legem sine eo: sed ab ipso sine lege gratia est et pax. qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,§ Qui dedit. Id est, sponte obtulit: quia non est alius qui potuit aperire librum, nisi leo de tribu Juda. Semetipsum. Quia non erat hostia alia digna pro peccatis nostris delendis, quod est initium salvationis. Quem ergo locum habet lex? Quasi: Nullum penitus. De sæculo. Id est de conformitate mundi, qui nos allicit. Præsenti sæculo nequam. Tanto plus capit, cum æterna non videantur. Sæculo nequam. Hoc dicit non quod mundus iste creatus a Deo sit malus, sed quia in eo fiunt mala. Et hoc sensu dicitur: Dies mali sunt. Mundus in maligno positus. Tempora periculosa. Saltus, qui pleni sunt latronibus, et gladius, quo cruor effunditur, et calix, in quo venenum temperatur, mala dicuntur: quia non solum tempora, sed etiam loca et instrumenta malorum traxerunt infamiam quæ in eis fiunt. cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.** Cui est gloria. Quasi: Hæc testantur præsentes boni, et futuri testabuntur. In hac salvatione prælibavit et commendationem sui, et quid possit gratia Dei, et quod lex nihil confert. Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium:†† Miror. De destructione legis consequenter agit Apostolus. Et de levitate eos reprehendit, quod ab Evangelio indiscrete transierunt ad legem. Et quia Galata, translatio dicitur, congrue ex ipso nomine reprehensionis occasionem sumit. Et cum hæc prædicta bona sunt ex Christo, miror quod bene instructi prius, sic, tam vehementer et tam brevi tempore, transferimini, etc. quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi. Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.‡‡ Sed licet nos, etc. Bonus angelus potest intelligi, non quod hoc contingat, sed adeo certus est de veritate Evangelii sui, quod si etiam angelus aliud nuntiaret, non crederet, sed anathematizaret. Præterquam quod. AUG. Attende. Non ait: Plus quam accepistis. Nam si illud diceret, sibi ipsi præjudicaret, qui cupiebat venire ad quosdam, quibus ipse scribebat: sicut ad Thessalonicenses, ut suppleret quæ illorum fidei deerant. Sed qui supplet, quod minus erat addit; non quod inerat, tollit. Qui autem prætergreditur fidei regulam, non accedit in via, sed recedit a via. Anathema sit. Quare hoc? Quia aliud evangelizans, de privato vult fluere, non de medio. Et cum hoc homo carnali nebula præpeditus, et a fonte communi ad propriam suam falsitatem reductus possit facere, nunquid et angelus? Vere si angelus de proprio fluens in paradiso non esset auditus, non præcipitaremur in mortem. Media aqua posita erat omnibus præceptum Dei. Aqua quodammodo publica erat, et sine fraude, sine labe, sine cœno fluebat. Sed venit angelus de cœlo lapsus serpens factus, quia insidiose jam venenum spargere cupiebat, et emisit venenum. De proprio locutus est, de suo: Gustate, et eritis sicut dii Gen. 3.. Et illi appetentes quod non erant, amiserunt quod acceperunt. Anathema. Hoc verbum pro maledicto ponitur, et vulgo dicitur devotio. Nam devotare se quemque nemo fere dicit, nisi se maledicens. Unde illud: Et anathematizavit eum et civitates ejus, et vocatum est nomen loci illius Anathema Num. 21.. Hinc tractum est ut anathema detestabile aliquid et abominabile videatur, ut nihil inde victor in usus suos auferret, sed totum in pœnam luendam votavit: hoc erat anathematizare, quod vulgo dicitur devotare. Origo autem hujus verbi est in Græca lingua ab his rebus quæ votæ et persolutæ, id est promissæ et redditæ sursum ponebantur in templis: et est dictum: id est sursum ponere. Sicut prædiximus, et nunc iterum dico: si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit.§§ Sicut prædiximus. A majore infert. Quandoquidem nos vel angelum excommunicarem magis pseudo excommunicandi sunt. 10 Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quæro hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.*** Modo. Dicit modo quia olim dum dixit hominem ex lege justificari, hominis gloriam inutilem, gratiam Dei prædicavit. Innuit hic etiam hoc facere illos seductores, ut laudarentur a Judæis, quos non timet offendere Paulus pro gloria Christi, qua veniente cessat lex. Si adhuc. Hinc quidam putant sufficere conscientiam, ut parum quid de eis existimet alius, curent; sed conscientia coram Deo est necessaria conversatio coram proximo; quæ si negligentius agitur, lædit exemplo. Unde alibi: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus placeo II Cor. 10.. Item: Sine offensione estote Judæis et Græcis Ecclesiæ Dei II Cor. 8.. Item: Providemus bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus Matth. 5.. Item: Luceant opera vestra coram hominibus, etc. Ergo contra temerarios judices, detractores, susurrones, murmuratores, quærentes suspicari quod non vident, quærentes etiam jactare quod non suspicantur, sufficit conscientia. Nec in aliis quibus placere volumus quæramus nostram gloriam, sed eorum salutem, ut non nos, sed Deum laudent, qui tales fecit; unde: Nolite facere justitiam vestram coram hominibus, ubi illos arguit qui ita ventilant opera sua, ut finem operum suorum laudem hominum ponant, eamdemque laudem quasi pro mercede operum suorum computent. 11 Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem: 12 neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. 13 Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, 14 et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum.††† Et proficiebam in Judaismo. Quasi dicat: Qui prius in illis legalibus tantum valui, jam illa reliqui, ideoque vos meo exemplo ab his recedite. 15 Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam,‡‡‡ Cum autem placuit. Quasi dicat: Tunc apparet me non didicisse, sed nec post. Segregavit ex utero matris. Unde de Jeremia legitur: Priusquam te formarem in utero, novi te Jerem. 1.. Qui ergo præscit futuros antequam sint, quoscunque vult nasci, facit ut sint, et jam natos quos vult per gratiam vocat ut justi sint, sicut Paulum vocavit per gratiam, ut annuntiaret Christum. Ex utero. Mater, Synagoga; uterus ejus et secretarii ejus sunt Pharisæi, de numero quorum separatus est. 16 ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini, 17 neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum: 18 deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim: 19 alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. 20 Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. 21 Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ. 22 Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo: 23 tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat: 24 et in me clarificabant Deum.

*1:1 Argumentum Galatæ sunt Græci. Hi verbum veritatis primum ab Apostolo acceperunt. Sed post discessum ejus tentati sunt a falsis apostolis, ut in legem et circumcisionem verterentur. Hos Apostolus revocat ad fidem veritatis, scribens eis ab Epheso. Paulus, apostolus. Nomine officii terrorem incutit. Non ab hominibus. Subaudi apostolis, ut quidam electi et missi a Judæis pseudoapostoli. Neque per hominem. Sed per Jesum jam suscitatum. Qui non ut homo homines paulatim, sed totum simul per spiritum docuit: ut per hoc sit major, per quod videbatur minor. Cæteri enim apostoli videbantur esse majores: quia priores. Iste minimus, quia novissimus. Sed inde apparet dignior: quia priores constituti sunt per Christum adhuc ex parte hominem, id est mortalem. Novissimus vero Paulus per Christum jam totum Deum, id est ex omni parte immortalem.

1:2 Qui mecum. Dolentes fratres Christiani sunt de vestra seductione, testes veritatis meæ, quibus vos oportet credere, et non paucos, sed omnes.

1:3 Et Domino Jesu Christo. Quem injuriose æquatis legi, dum ipsum non sine lege ad salutem sufficere asseritis: sicut legem sine eo: sed ab ipso sine lege gratia est et pax.

§1:4 Qui dedit. Id est, sponte obtulit: quia non est alius qui potuit aperire librum, nisi leo de tribu Juda. Semetipsum. Quia non erat hostia alia digna pro peccatis nostris delendis, quod est initium salvationis. Quem ergo locum habet lex? Quasi: Nullum penitus. De sæculo. Id est de conformitate mundi, qui nos allicit. Præsenti sæculo nequam. Tanto plus capit, cum æterna non videantur. Sæculo nequam. Hoc dicit non quod mundus iste creatus a Deo sit malus, sed quia in eo fiunt mala. Et hoc sensu dicitur: Dies mali sunt. Mundus in maligno positus. Tempora periculosa. Saltus, qui pleni sunt latronibus, et gladius, quo cruor effunditur, et calix, in quo venenum temperatur, mala dicuntur: quia non solum tempora, sed etiam loca et instrumenta malorum traxerunt infamiam quæ in eis fiunt.

**1:5 Cui est gloria. Quasi: Hæc testantur præsentes boni, et futuri testabuntur. In hac salvatione prælibavit et commendationem sui, et quid possit gratia Dei, et quod lex nihil confert.

††1:6 Miror. De destructione legis consequenter agit Apostolus. Et de levitate eos reprehendit, quod ab Evangelio indiscrete transierunt ad legem. Et quia Galata, translatio dicitur, congrue ex ipso nomine reprehensionis occasionem sumit. Et cum hæc prædicta bona sunt ex Christo, miror quod bene instructi prius, sic, tam vehementer et tam brevi tempore, transferimini, etc.

‡‡1:8 Sed licet nos, etc. Bonus angelus potest intelligi, non quod hoc contingat, sed adeo certus est de veritate Evangelii sui, quod si etiam angelus aliud nuntiaret, non crederet, sed anathematizaret. Præterquam quod. AUG. Attende. Non ait: Plus quam accepistis. Nam si illud diceret, sibi ipsi præjudicaret, qui cupiebat venire ad quosdam, quibus ipse scribebat: sicut ad Thessalonicenses, ut suppleret quæ illorum fidei deerant. Sed qui supplet, quod minus erat addit; non quod inerat, tollit. Qui autem prætergreditur fidei regulam, non accedit in via, sed recedit a via. Anathema sit. Quare hoc? Quia aliud evangelizans, de privato vult fluere, non de medio. Et cum hoc homo carnali nebula præpeditus, et a fonte communi ad propriam suam falsitatem reductus possit facere, nunquid et angelus? Vere si angelus de proprio fluens in paradiso non esset auditus, non præcipitaremur in mortem. Media aqua posita erat omnibus præceptum Dei. Aqua quodammodo publica erat, et sine fraude, sine labe, sine cœno fluebat. Sed venit angelus de cœlo lapsus serpens factus, quia insidiose jam venenum spargere cupiebat, et emisit venenum. De proprio locutus est, de suo: Gustate, et eritis sicut dii Gen. 3.. Et illi appetentes quod non erant, amiserunt quod acceperunt. Anathema. Hoc verbum pro maledicto ponitur, et vulgo dicitur devotio. Nam devotare se quemque nemo fere dicit, nisi se maledicens. Unde illud: Et anathematizavit eum et civitates ejus, et vocatum est nomen loci illius Anathema Num. 21.. Hinc tractum est ut anathema detestabile aliquid et abominabile videatur, ut nihil inde victor in usus suos auferret, sed totum in pœnam luendam votavit: hoc erat anathematizare, quod vulgo dicitur devotare. Origo autem hujus verbi est in Græca lingua ab his rebus quæ votæ et persolutæ, id est promissæ et redditæ sursum ponebantur in templis: et est dictum: id est sursum ponere.

§§1:9 Sicut prædiximus. A majore infert. Quandoquidem nos vel angelum excommunicarem magis pseudo excommunicandi sunt.

***1:10 Modo. Dicit modo quia olim dum dixit hominem ex lege justificari, hominis gloriam inutilem, gratiam Dei prædicavit. Innuit hic etiam hoc facere illos seductores, ut laudarentur a Judæis, quos non timet offendere Paulus pro gloria Christi, qua veniente cessat lex. Si adhuc. Hinc quidam putant sufficere conscientiam, ut parum quid de eis existimet alius, curent; sed conscientia coram Deo est necessaria conversatio coram proximo; quæ si negligentius agitur, lædit exemplo. Unde alibi: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus placeo II Cor. 10.. Item: Sine offensione estote Judæis et Græcis Ecclesiæ Dei II Cor. 8.. Item: Providemus bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus Matth. 5.. Item: Luceant opera vestra coram hominibus, etc. Ergo contra temerarios judices, detractores, susurrones, murmuratores, quærentes suspicari quod non vident, quærentes etiam jactare quod non suspicantur, sufficit conscientia. Nec in aliis quibus placere volumus quæramus nostram gloriam, sed eorum salutem, ut non nos, sed Deum laudent, qui tales fecit; unde: Nolite facere justitiam vestram coram hominibus, ubi illos arguit qui ita ventilant opera sua, ut finem operum suorum laudem hominum ponant, eamdemque laudem quasi pro mercede operum suorum computent.

†††1:14 Et proficiebam in Judaismo. Quasi dicat: Qui prius in illis legalibus tantum valui, jam illa reliqui, ideoque vos meo exemplo ab his recedite.

‡‡‡1:15 Cum autem placuit. Quasi dicat: Tunc apparet me non didicisse, sed nec post. Segregavit ex utero matris. Unde de Jeremia legitur: Priusquam te formarem in utero, novi te Jerem. 1.. Qui ergo præscit futuros antequam sint, quoscunque vult nasci, facit ut sint, et jam natos quos vult per gratiam vocat ut justi sint, sicut Paulum vocavit per gratiam, ut annuntiaret Christum. Ex utero. Mater, Synagoga; uterus ejus et secretarii ejus sunt Pharisæi, de numero quorum separatus est.