*7:1 Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te dominum, etc. AUG. Quæst. 17 in Exod., tom 3. Notandum quod cum ad populi mitteretur, non ei dictum est: Ecce dedi te Deum populo, et frater tuus erit tuus propheta; sed, frater tuus loquetur tibi ad populum. Dictum est etiam erit os tuum, et tu illi in his quæ ad Deum; non dictum est, tu illi Deus. Pharaoni autem dicitur Moses datus deus, et secundum analogiam propheta Mosi est datus Aaron, sed ad Pharaonem. Hic insinuatur nobis ea loqui prophetas Dei quæ audiunt ab eo; nihilque aliud esse prophetam Dei, nisi enuntiatorem verborum Dei hominibus, qui Deum vel non possunt, vel non merentur audire. GREG. hom. 8 super Ezech. Aliquando Deus nuncupative, aliquando essentialiter dicitur. Nuncupative, ut hic: Constitui te deum Pharaonis. Et alibi: Applica illum ad deos. Et alibi: Deus stetit in synagoga deorum, etc. Essentialiter sicut hic: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, quod volens Paulus discernere ait: Ex quibus Christus secundum carnem natus est, qui est Deus benedictus in sæcula. Nuncupative enim dicitur Deus inter omnia, essentialiter autem super omnia; ut ergo ostenderet Christum naturaliter Deum, non tantum Deum, sed Deum super omnia esse memoravit. Justus enim quilibet Deus est, sed inter omnia, quia nuncupative: Christus autem super omnia, quia naturaliter Deus. AUG. Quæst. 18 in Exod. Assidue dicit Deus, etc. usque ad indurabo, id est, quam durum sit demonstrabo.
†7:7 Erat autem Moses octoginta annorum, etc. STRAB. Propter circumcisionem scilicet, quæ octava die celebrari jussa est: eamdem enim significationem habet octogenarius quam et octonarius infra eum minor. Erat autem Moses octoginta annorum. Quando Moses et Aaron locuti sunt ad Pharaonem, Moses erat octogenarius, Aaron vero octoginta trium annorum: quia lex per prædicatores ad gentes oblata circumcisionem spiritualem docuit, et ipsi perfecte mundari studebant, et sic fidem sanctæ Trinitatis prædicabant. Vers. 9
‡7:10 Tulitque Aaron, etc. ISID. in Gen., tom. 5. Tulitque virgam coram Pharaone, etc., usque ad: Ero mors tua, o mors, etc. Quæ versa est in colubrum. Lex Mosi quasi insipida erat ut virga, sed versa in colubrum, id est in spiritualem intelligentiam, potabilis effecta est et delectabilis.
§7:11 Vocavit autem Pharao sapientes, etc. Sciendum quia vel diabolicis figmentis spectantium oculos deludebant, ut res in sua natura manentes aliud viderentur; vel, secundum Augustinum, dæmones, quamvis mali naturam suam non amiserunt: ideo dum per incantationem eorum malefici aliquid efficere conantur, discurrunt per mundum, et subito semina eorum, de quibus hoc agitur, afferunt. Sicque ex illis, permittente Deo, novas rerum species producunt. Similiter. In prima plaga dicit cum aqua vertitur in sanguinem; et in secunda, cum ranæ ebulliunt; et in tertia cum ciniphos ingruunt; in quarta, cum cynomyia educitur; in quinta, cum manus Domini fit super pecora Ægyptiorum, dicuntur similia.
**7:12 Dracones. Apo tou dicuntur, id est videre, quia vident acutius cæteris animalibus. Sed devoravit, etc. AUG. Quæst. 21. Si dictum esset, Absorbuit draco Aaron virgas eorum, intelligeretur verus draco Aaron phantastica figmenta non absorbuisse, sed virgas, etc., usque ad Deus vero solus creator est verus, qui causas ipsas et rationes seminarias rebus inseruit.
††7:13 Induratumque, etc. Induravit Deus cor Pharaonis, quia diabolum ita induravit post peccatum, ut pœnitentiæ compunctione nunquam emolliatur, sicut in Job XLI dicitur: Cor ejus indurabitur quasi lapis.
‡‡7:15 Vade ad eum mane, ecce egredietur, etc. ORIG. hom. 4. Primo quidem non intrat Moses ad Pharaonem, sed occurrit ei exeunti ad aquas; postea vero intrat; post hæc nec intrat, sed accersitus accedit: quia sive nobis in verbo Dei et assertione religionis certamen est cum Pharaone, sive obsessas ab eo animas eripere conamur, et est in nobis in disputatione luctamen, non prima fronte ingredi debemus ad ultima quæstionum loca, sed occurrendum est nobis adversario, et ad aquas suas, id est, auctoritates gentium philosophorum, ut ipsos primo arguamus et errasse doceamus; deinde ingrediendum ad interiora certaminis. Dicit enim Dominus: Nisi quis prius alligaverit fortem, non potestintrare in domum ejus et vasa ejus diripere Marc. 12.. Prius ergo ligandus est fortis et quæstionum vinculis constringendus, et ita intrœundum ad diripienda vasa. et liberandas animas quas deceptione et fraude possederat. Quod cum sæpius fecerimus, et steterimus contra ipsum, succincti scilicet lumbos in veritate, et stantes in Domino, et viriliter agentes, artifex antiquus et callidus victum se simulabit et cedere, ut negligentiores nos faciat ad certamen. Pœnitentiam quoque simulabit, deprecabitur nos discedere, sed non longe: vult nos aliqua parte sibi esse vicinos. Sed nisi ab eo longius recedamus, et mare transeamus, et dicamus cogitatione, locutione, et opere: Quantum distat ortus ab occidente, tantum fecit a nobis iniquitates nostras, salvi esse non possumus. Oremus ergo misericordiam Dei, ut et nos eripiat de terra Ægypti, de potestate tenebrarum, et Pharaonem cum exercitu suo tanquam plumbum demergat in aqua vehementissima. Nos autem liberati cum gaudio et exsultatione hymnum cantemus Domino. Gloriose enim honorificatus est, etc. ISID. Plagæ in Ægypto corporaliter gestæ sunt, sed in nobis spiritualiter geruntur. Ægyptus enim sæculi forma est.
§§7:17 Aquam fluminis, etc. STRAB. Aqua in sanguinem versa mundanam sapientiam significat, in qua omnis qui manserit necatur, sicut in sanguine piscis. Mundana enim sapientia stultum putat Deum pro hominibus mori; huic ergo quicunque adhæserit vivere non poterit. ORIG. Aqua fluminis vertitur in sanguinem, cui Hebræorum pueros tradiderant necandos, ut auctoribus sceleris poculum redderet sanguinis: et cruorem polluti gurgitis, quem parricidali cæde maculaverant, potando sentirent. Allegorice quoque aquæ Ægypti erratica et lubrica philosophorum dogmata sunt, quos parvulos sensu et intelligentia deceperunt: at ubi crux Christi lumen veritatis ostendit, necis suorum in pœnas et reatum sanguinis exiguntur. Unde: Omnis sanguis qui effusus est super terram, requiretur a generatione hac Matth. 23..
***7:20 Quæ versa est in sanguinem, etc. RAB. Primum præceptum de colendo uno Deo: Non erunt tibi dii alii præter me: prima plaga, aqua in sanguinem versa. Compara primum præceptum primæ plagæ: aqua, de qua generantur omnia, significat unum Deum, ex quo omnia; sanguis, carnem mortalem. Aqua ergo versa est in sanguinem, quia commutaverunt gloriam Dei incorruptibilis in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et hæc quidem commutatio fit in corde impiorum. In sanguinem, etc. Quia qui in rerum causis carnaliter sentiunt, hujusmodi correptionibus arguuntur, ut ex qualitate pœnarum agnoscant suum errorem.
†††7:22 Et induratum est cor Pharaonis. AUG. Quæst. 22. Videtur propterea cor Pharaonis induratum fuisse, quia incantatores Ægyptiorum similia fecerunt. Sed sequentia docent quanta fuerit illa obduratio, etiam cum incantatores defecerunt.
‡‡‡7:24 Foderunt autem, etc. Quia gentilitas confusa de meditatione sæcularis philosophiæ, cum videt nihil vitale nec salubre esse in illa, studet investigando circumquaque quærens haustum sapientiæ, nec invenit, donec perveniat ad eum qui ait: Qui sitit, veniat ad me et bibat Joan. 7..