*6:3 Et nomen meum Adonai non indicavi eis. Sicut tibi. Per successiones enim ætatum crevit divinæ cognitionis augmentum. Apparuit Dominus Abrahæ; locutus est facie ad faciem cum Mose; David vero ait psalm. CXVIII: Super senes intellexi, etc. Apostoli Dei Filium præsentem cernebant, et quidquid volebant, interrogabant, quibus etiam dicitur Lucæ 2: Multi reges et prophetæ, etc.
†6:7 De ergastulo Ægyptiorum. Ergastulum et ergasterium, id est operatorium: scilicet ubi rei ad opera facienda religabantur.
‡6:9 Non acquieverunt ei, etc. Nota Dei clementiam: non creditur a filiis Isræl, et tamen monere non cessat. Contemnitur a Pharaone, et longanimiter exspectat.
§6:12 Ecce filii, etc. AUG. Quæst. 16 in Exod. 70. Ecce ego gracili voce sum et quomodo exaudiet me Pharao. Non videtur tamen propter multitudinem populi excusare se de vocis gracilitate, sed etiam propter unum hominem: mirum si tam gracilis vocis fuit, ut nec ab uno posset audiri. An forte regius fastus non permittebat eos de proximo loqui.
**6:14 Isti sunt principes, etc. AUG. Quæst. 15. Volens Scriptura originem Moysi demonstrare, quod ejus actio expetebat, a primogenito Jacob, id est Ruben, cœpit; inde ad Simeon, inde ad Levi: ultra progressum non est, quia ex Levi Moses. Hi autem commemorantur, qui jam memorati fuerant in illis septuaginta quinque in quibus Isræl intraverat in Ægyptum. Non enim primam, vel secundam, sed tertiam tribum, id est Leviticam, voluit Deus esse sacerdotalem.
††6:20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed, etc. STRAB. Amram interpretatur pater excelsus, qui significat Christum; Jochabed, Dei gratia, quæ significat Ecclesiam: Ex Christo et Ecclesia nascitur Moses, id est lex spiritualis, et Aaron, scilicet verum sacerdotium. Accepit autem, etc. Hæc de tribu Juda fuit, soror Naason, qui fuit princeps tribus Judæ in deserto: nondum enim præceptum erat ut quisque, de tribu sua uxorem acciperet. Ideo autem hæ tribus, id est Levitica et regalis, jam tunc conjungebantur, ut intelligeretur Christus rex et sacerdos futurus ex eis.
‡‡6:21 Filii quoque Isaar, etc. STRAB. Quæritur cur Core, quem pro iniquitate terra vivum absorbuit, in genealogia justorum scriptus sit? Sed hæreticos cum catholicis in Ecclesia significat futuros
§§6:27 Iste Moyses. STRAB. Hoc ex suo addit Esdras, qui omnem bibliothecam post captivitatem Babylonicam, cunctis libris a Nabuchodonosor succensis reparavit; vel ipse Moses de se tanquam de alio loquitur.