*1:1 Argumentum Gaium pietatis causa extollit, atque ut in ipsa pietate maneat exhortatur: Diotrephen impietatis et superbiæ causa objurgat. Demetrio autem bonum testimonium perhibet cum fratribus universis.
†1:2 De omnibus orationem, etc. Sicut nunc intentio recta abundat tibi, et perseverat bona voluntas largiendi indigentibus, et facultas opum; ita semper virtutibus plenam, Domino adjuvante, vitam ducere possis.
‡1:4 Majorem horum. Ideo gavisus sum, quia horum fratrum venientium non habeo majorem gratiam, id est: quando fratres veniunt ad me, in nullo facto vel verbo eorum magis gaudeo quam quando annuntiant filios meos (quos prædicando vel baptizando genui) veritatem rectæ fidei et operationis observare.
§1:5 Charissime, fideliter, etc. Ideo non debes deficere ab hospitalitate et eleemosynis. Quidquid enim operaris in fratres fideliter, id est sicut fidelis, id est sicut decet fidelem facis, non pro vana gloria, sed fidem tuam operibus ostendis.
**1:7 Pro nomine enim ejus, etc. Quasi: Vere sunt honorandi, non enim pro suis sceleribus expulsi sunt a patria, sed sponte profecti sunt pro nomine Christi ampliando, et pro nomine ejus patiendo.
††1:9 Scripsissem forsitan, etc. Perseverare debes in eleemosyna, quia utilitatem tantam in ea intelligo, quod non solum tibi, sed etiam toti Ecclesiæ scripsissem de commendatione eleemosynæ, sed hac necessitate dimisi, quia Diotrephes non curat nostram auctoritatem. Diotrephes hæresiarcha illius temporis nova docendo principatum sibi usurpabat. Diotrephes interpretatur speciose insulsus, sive decor insaniens, ut perfidiam cordis etiam nomine signet. Ecclesiæ. Illi Ecclesiæ, quæ forsitan, id est dubitative est Ecclesia, et ut per observationem eleemosynæ mereretur perfecta fieri Ecclesia, scripsissem.
‡‡1:10 Commonebo. Id est, in omnium notitiam manifestius arguendo producam; quorum exemplar nusquam habet; sed facit ea, et nova invenit, garriens, falsis rationibus utens in nos confutandos et sic ad vos a fide retrahendos. Sicut linguas detrahentium nostro vitio non debemus excitare, ne ipsi pereant, ita per suam malitiam excitatas debemus æquanimiter tolerare, ut meritum nobis crescat, aliquando compescere, ne dum de nobis disseminant, eorum qui audire bona poterant, corda corrumpant.
§§1:12 Demetrio testimonium. Quod illum velit imitari bonum, aperit ut imitetur Demetrium, ut simili laude omnium possit et ipse dignus existere.
***1:14 Pax tibi. Amicis gratiam pacis et salutis mandat, ut veritatis inimicos a salute monstret extraneos esse.