*1:1 Argumentum Usque adeo ad sanctam feminam scribit, ut eamdem dominam non dubitet litteris appellare, ejusdemque filiis testimonium, quod ambulent in veritate, perhibet. Non ego. Scripturus contra hæreticos qui a veritate exciderunt, dicit omnium qui veritatem noverunt, unam esse dilectionem in sanctos ut similitudine catholicorum ab hæreticorum deterreat societate. Omnes enim fideles in una veritate consentiunt, hæretici in erroribus se invicem impugnant.
†1:4 Gavisus sum valde. Quasi dicat: Quod tenetis, tenete. Nihil aliud ab hæreticis recipite, quia in his quæ habetis gaudeo; nihil aliud ad salutem vobis superaddi expeto. Cum ergo gaudeam de vestro bono principio, ne me faciatis dolere defectu vestro, quia ut sollicitus custos, omnia quæ circa vos fiunt cognosco. Ambulantes in veritate. Positus est Adam in paradiso, ut operaretur et custodiret illud. Operatio, effectus provectionem: custodia, perfectionis ipsius statum atque constantiam designat.
‡1:8 Videte vos, etc. Istis talibus ne consentiatis, sed potius attendite qualiter sitis perfecte instructi ad fidem et constantiam. Sed ut mercedem plenam accipiatis, id est verum Deum plena cum jucunditate capiatis, perseverando in doctrina vobis tradita, et non consentiendo eorum errori.
§1:9 Et non permanet. Si quis separat se a divina doctrina, ut extra rectam fidem conversationemque mandatorum Dei sit, separat se a Deo ne habeat Deum. Per actualem et contemplativam vitam fit alicujus Deus ei manifestando qui est Creator omnium. Qui permanet. Manet in evangelica doctrina, qui secundum eam sapit et agit; separat se ab illa is qui aliter sapit et agit.
**1:10 Nec Ave ei dixeritis. Quia signum videtur consensus erroris, hoc enim dicimus amicis quorum opera nobis placent, et vos si forte decepti non essetis, alii tamen per talem vestram familiaritatem possent decipi, qui crederent illos placere vobis, et sic crederent illis.
††1:12 Plura habens. Intelligite hanc admonitionem vobis fore perutilem, quia ad confirmationem illius, decrevi etiam venire ad vos, nec tamen ex toto interim potui silere.
‡‡1:13 Salutant te. Sicut adversariis veritatis prohibet dicere: Ave, ita econtra electos ex persona electorum salutat.