*12:1 RAB. Mandat rex noster ut doctores accipiant omnem pecuniam, quæ a prætereuntibus justis scientiæ spiritualis, vel bonorum exemplorum in thesaurum Domini confertur, vel prædicatorum officia ad instaurationem templi spiritualis conferantur, quatenus ibi quodcunque scissum per errorem vel vitia invenerint, restaurent, ne forte per negligentiam magistrorum depereat multitudo auditorum.
†12:5 Sartatecta. ID. Dicit ruinas domus Domini, ut quod cadere cœperat, fulciretur. Legitur enim in Paralimopenis quod Athalia et filii ejus, id est, sacerdotes idolorum, quia legitur non habuisse filium, destruxerunt domum Domini, et de sanctificatis fecerunt Baal.
‡12:6 Igitur usque. ID. Ante adventum Christi licet doctrina legis in gente Judæa fuerit, tamen per doctorum negligentiam in multis corrumpebatur, donec veniret ipse qui legem dedit, et per sanctæ Trinitatis fidem decalogum in Mosi et prophetarum scriptis spiritualiter observandum doceret.
§12:7 Ad instaurationem templi reddite eam, etc. ID. Dominus evangelicis doctoribus ait: Prædicate Evangelium omni creaturæ, infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate; gratis accepistis, gratis date Marc. 16..
**12:9 Et tulit. ID. Pontifex noster, qui seipsum obtulit hostiam Deo, gazophylacium unum posuit, id est, unam catholicam Ecclesiam fecit, cui foramen desuper aperuit, quia transitum inde ad cœlos paravit. Et posuit. ID. Altare corpus Domini, juxta quod gazophylacium est, cum Ecclesia Christo conjuncta est ad dexteram ingredientium domum. Quia qui per fidem ingrediuntur Ecclesiam, intendunt ad æternam beatitudinem, quam dextera significat, pervenire. Istuc ergo mittunt sacerdotes, qui custodiunt ostia templi, omnem pecuniam, quæ defertur ad templum, cum prædicatores, qui servant introitum fidei, offerunt vota fidelium in verbis et operibus: et in Ecclesia rite precibus commendant Deo.
††12:10 Scriba regis, etc. ID. Summi sunt doctores, qui pecuniam collatam juxta numerum et mensuram illis tribuebant qui præerant fabris et cæmentariis, hoc est, dispensatoribus verbi Dei, qui evangelici tritici mensuram conservis suis, his qui operantur in domo Domini et virtutum opera in ædificio divino componant, tribuebant. ID. Apostoli, quos principes in Ecclesia electio divina constituit, per discipulos verbi semina per totum orbem sparserunt, quatenus operarios voluntatis Dei idoneos auditoribus suis præficerent, quorum alii fabricabant ligna, cum se et sibi obedientes ligna fructifera in domo Domini parare studebant. Alii sartatecta templi faciebant, quando illi, quæ per hæresim et schismata rupta erant ræedificabant; alii saxa cædebant, cum duros corde et incredulos fortiter increpabant, ita ut impleretur instauratio in universis, quæ indigebant expensa ad domum Domini muniendam, juxta illud: Unicuique autem vestrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi Ephes. 4..
‡‡12:13 Verumtamen non fiebant. ID. Alia debet esse ratio formandorum vasorum in ministerium Domini, alia parandorum lignorum et saxorum in ædificium domus, quia alia debet esse doctrina, qua rudes imbuuntur ad fidem, et alia qua jam perfecti instruuntur ad scientiæ plenitudinem. Vasa Domini sunt, qui jam apti sunt ad capienda munera divina, et habiles sunt ad ministerium Dei. Non fiebant. In Paralipomenis. Cum complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Joiada reliquam partem pecuniæ de qua facta sunt vasa templi. Non est contrarium, quia non de eadem pecunia quæ offerebatur a populo ad instaurationem domus Domini facta fuerunt vasa in ministerium templi, sed de reliqua parte pecuniæ, quæ et in aliis donationibus fuerat collata. Et fuscinulæ, etc. RAB. Doctores, quorum officium est corpus et sanguinem Domini credentibus distribuere, infidelibus abnegare, necnon et spiritualem alimoniam verbi cuique prout convenit dispertiri: quia sunt in verbis Dei, quæ nostræ humilitati revelare dignatus est, sunt alia quæ nostræ capacitatis mensuram transcendunt. Thuribula. ID. Sunt qui mundam orationem ex conscientia pura et fide non ficta offerunt Deo et dicunt: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo Psal. 140.. Tubæ omne vas, etc. ID. Doctores, qui toto orbe vocem evangelicæ prædicationis emittunt, unde: Quasi tuba exalta vocem tuam Isa. 58..
§§12:15 Et non fiebat ratio iis omnibus, etc. ID. Tam religiosi fuerunt, ut nullus dubitaverit qui pecuniam Dei sine fraude tractarent. Unde constat quanta discretione opus est his qui pecuniam verbi Dei dispensant conservis, de qua ratio reddenda est, ut non minus fideles inveniantur hi in spiritualibus quam illi in corporalibus.
***12:16 Pecuniam vero pro delicto, etc. ID. Hic ostenditur quod confessio peccatorum et pœnitentia non proprio cujusque, sed sacerdotum judicio peragenda est, quorum est discernere inter mundum et immundum, et lepræ maculam dijudicare.