11
Athalia vero mater Ochoziæ, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium.* Athalia vero. RAB. Athalia, quæ semen David exstinguere moliebatur, impietatem exprimit Synagogæ, quæ semini David, hoc est Christi, insidiatrix erat. Quæ aliquando regnare videbatur, cum legis cæremonias temporaliter observabat. Interpretatur enim Athalia temporalis Domini. Sed Josabeth strenuitate, quæ interpretatur saturitas Domini, id est, Ecclesiæ, in qua veræ sunt deliciæ, servatur Joas, id est memoria Domini. Christus, scilicet, in quo est memoria nominis Domini, ne per crudelitatem sævientis hostis interimatur in cordibus electorum. Magis nutritur in domo Joiadæ, qui dilectus Domini sonat, de quo Pater: Hic est dilectus Filius meus Matth. 3., cujus domus sancta Ecclesia, ubi in sancta fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, donec tempore judicii sceptrum regni et potentiam adversus eos extollet, qui eum deprimere cogitabant, et interfectricem sanctorum æternis deputaverit pœnis. Tollens autem Josaba filia regis Joram, soror Ochoziæ, Joas filium Ochoziæ, furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur, et nutricem ejus de triclinio: et abscondit eum a facie Athaliæ ut non interficeretur. Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini: porro Athalia regnavit super terram. Anno autem septimo misit Jojada, et assumens centuriones et milites, introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis fœdus: et adjurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis: Anno autem septimo misit Joiada pontifex, etc. Sortes quatuor et viginti erant sacerdotum, levitarum et janitorum, et habebant totidem pontifices, qui singuli per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, habentes singuli sub se quatuor et viginti sacerdotes et totidem levitas, et ejusdem numeri janitores. Intrante itaque novo pontifice sabbato ad officium cum nova turma sacerdotum, levitarum, janitorum, ille pontifex cum sua turma, qui transacta septimana ministraverat, post sabbatum domum revertebatur ad uxorem, quandiu enim ministrabant a conjugali opere cessabant, in porticibus circa domum Domini usque ad sabbatum manentes. Sed tunc summus pontifex propter necessitatem augendi exercitus, et eos qui septimanam expleverant, retinuit, et illos qui impleturi erant suscepit. Qui et alios quoque levitas de urbibus et principes familiarum congregavit, quos filium regis educturus tali ratione distinxit, ut illi, qui impleverant sabbatum, armati circumstarent regem in interioribus atrii locis. Qui ad sabbatum venerant domum regis, id est palatium observarent, et portam scutariorum per quam de templo ad palatium descendebatur. Reliqua multitudo exteriores atriorum januas contra furorem reginæ, si quid moliretur, custodirent: postea eduxit regem de domo Domini ubi erat absconditus, veneruntque per viam portæ scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum. et præcepit illis, dicens: Iste est sermo, quem facere debetis: tertia pars vestrum introëat sabbato, et observet excubias domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam quæ est post habitaculum scutariorum: et custodietis excubias domus Messa. Ad portam. RAB. In palatio porta Sur et domus Messa quæ cum porta scutariorum nominantur esse videntur. Scutariorum et custodietis excubias domus. ID. Scutarii erant tutores regis custodientes palatii vestibulum. Duæ vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circa regem. Et vallabitis eum, habentes arma in manibus vestris: si quis autem ingressus fuerit septum templi, interficiatur: eritisque cum rege introëunte et egrediente. Et fecerunt centuriones juxta omnia quæ præceperat eis Jojada sacerdos: et assumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbato, cum his qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Jojadam sacerdotem. 10 Qui dedit eis hastas et arma regis David, quæ erant in domo Domini. 11 Et steterunt singuli habentes arma in manu sua, a parte templi dextera usque ad partem sinistram altaris et ædis, circum regem. 12 Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema et testimonium: feceruntque eum regem, et unxerunt: et plaudentes manu, dixerunt: Vivat rex.§ Et posuit super eum diadema et testimonium. ID. In libro Dierum apertius: Et imposuerunt ei diadema dederuntque in manu ejus tenendam legem. Et erat utique salutaris prudentiæ, ut post tyrannicæ necem reginæ, succedenti in regnum filio regis, cum ipso regni habitu disciplina legis Dei servanda committeretur: et qui se prælatum populo videret regendo, ipse se regendum divinis legibus subdi debere meminisset. 13 Audivit autem Athalia vocem populi currentis: et ingressa ad turbas in templum Domini, 14 vidit regem stantem super tribunal juxta morem, et cantores, et tubas prope eum, omnemque populum terræ lætantem, et canentem tubis: et scidit vestimenta sua, clamavitque: Conjuratio, conjuratio. 15 Præcepit autem Jojada centurionibus qui erant super exercitum, et ait eis: Educite eam extra septa templi, et quicumque eam secutus fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos: Non occidatur in templo Domini. 16 Imposueruntque ei manus, et impegerunt eam per viam introitus equorum, juxta palatium, et interfecta est ibi. 17 Pepigit ergo Jojada fœdus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini: et inter regem et populum.** Pepigit igitur Joiada fœdus inter Dominum, etc. In Paralipomenis, inter se: quia se loco regis et Dei, cujus minister erat, posuit; unde Joiada: recognoscens Dominum vel diligens interpretatur: quia Dominum cognoscere et diligere docuit. Pepigit fœdus inter Dominum et regem et populum, ut rex et populus Domino servirent: pepigit inter regem et populum, ut populus erga regem fideliter ageret, et rex cum justitia populum regeret. 18 Ingressusque est omnis populus terræ templum Baal, et destruxerunt aras ejus, et imagines contriverunt valide: Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini. 19 Tulitque centuriones, et Cerethi et Phelethi legiones, et omnem populum terræ, deduxeruntque regem de domo Domini: et venerunt per viam portæ scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum. 20 Lætatusque est omnis populus terræ, et civitas conquievit: Athalia autem occisa est gladio in domo regis. 21 Septemque annorum erat Joas, cum regnare cœpisset.

*11:1 Athalia vero. RAB. Athalia, quæ semen David exstinguere moliebatur, impietatem exprimit Synagogæ, quæ semini David, hoc est Christi, insidiatrix erat. Quæ aliquando regnare videbatur, cum legis cæremonias temporaliter observabat. Interpretatur enim Athalia temporalis Domini. Sed Josabeth strenuitate, quæ interpretatur saturitas Domini, id est, Ecclesiæ, in qua veræ sunt deliciæ, servatur Joas, id est memoria Domini. Christus, scilicet, in quo est memoria nominis Domini, ne per crudelitatem sævientis hostis interimatur in cordibus electorum. Magis nutritur in domo Joiadæ, qui dilectus Domini sonat, de quo Pater: Hic est dilectus Filius meus Matth. 3., cujus domus sancta Ecclesia, ubi in sancta fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, donec tempore judicii sceptrum regni et potentiam adversus eos extollet, qui eum deprimere cogitabant, et interfectricem sanctorum æternis deputaverit pœnis.

11:4 Anno autem septimo misit Joiada pontifex, etc. Sortes quatuor et viginti erant sacerdotum, levitarum et janitorum, et habebant totidem pontifices, qui singuli per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, habentes singuli sub se quatuor et viginti sacerdotes et totidem levitas, et ejusdem numeri janitores. Intrante itaque novo pontifice sabbato ad officium cum nova turma sacerdotum, levitarum, janitorum, ille pontifex cum sua turma, qui transacta septimana ministraverat, post sabbatum domum revertebatur ad uxorem, quandiu enim ministrabant a conjugali opere cessabant, in porticibus circa domum Domini usque ad sabbatum manentes. Sed tunc summus pontifex propter necessitatem augendi exercitus, et eos qui septimanam expleverant, retinuit, et illos qui impleturi erant suscepit. Qui et alios quoque levitas de urbibus et principes familiarum congregavit, quos filium regis educturus tali ratione distinxit, ut illi, qui impleverant sabbatum, armati circumstarent regem in interioribus atrii locis. Qui ad sabbatum venerant domum regis, id est palatium observarent, et portam scutariorum per quam de templo ad palatium descendebatur. Reliqua multitudo exteriores atriorum januas contra furorem reginæ, si quid moliretur, custodirent: postea eduxit regem de domo Domini ubi erat absconditus, veneruntque per viam portæ scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum.

11:6 Ad portam. RAB. In palatio porta Sur et domus Messa quæ cum porta scutariorum nominantur esse videntur. Scutariorum et custodietis excubias domus. ID. Scutarii erant tutores regis custodientes palatii vestibulum.

§11:12 Et posuit super eum diadema et testimonium. ID. In libro Dierum apertius: Et imposuerunt ei diadema dederuntque in manu ejus tenendam legem. Et erat utique salutaris prudentiæ, ut post tyrannicæ necem reginæ, succedenti in regnum filio regis, cum ipso regni habitu disciplina legis Dei servanda committeretur: et qui se prælatum populo videret regendo, ipse se regendum divinis legibus subdi debere meminisset.

**11:17 Pepigit igitur Joiada fœdus inter Dominum, etc. In Paralipomenis, inter se: quia se loco regis et Dei, cujus minister erat, posuit; unde Joiada: recognoscens Dominum vel diligens interpretatur: quia Dominum cognoscere et diligere docuit. Pepigit fœdus inter Dominum et regem et populum, ut rex et populus Domino servirent: pepigit inter regem et populum, ut populus erga regem fideliter ageret, et rex cum justitia populum regeret.