143
Psalmus David. Adversus Goliath. [Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum.* Psalmus David ad Goliam. CAS. David, Christus totus, etc., usque ad et sic caput ejus gladio suo inciditur
Misericordia mea et refugium meum; susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me.
Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum? Quia reputas eum? AUG. Magnum est quod Deus æstimat, et tanti facit, ut pro eo Filium dederit, cui etiam fit panis, qui est panis angelorum: non enim sic æstimat hominem Deus, ut homo, qui charius emit equum quam hominem.
Homo vanitati similis factus est; dies ejus sicut umbra prætereunt. Vanitati similis factus est: dies ejus sicut umbra. ID. Quando homo conditus est, veritati similis factus est, vanitati peccando. Vana sunt omnia transitoria, comparatione semper manentis veritatis. CAS. Vanum est, quod de sua substantia cadens vanescit: ut fumus, ut umbra. Ita et ipse homo tabescit, unde subdit, Dies ejus, id est vita ejus notoria, id est transitoria, sic præterit sicut umbra.
Domine, inclina cælos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt.§ Domine, inclina. AUG. Humilis David ex persona Ecclesiæ, plenus gratia præsumens de Deo, pugnans hic invocat adjutorium Dei. Quasi, in lucta sumus, sed ne deficiamus. Domine, inclina. CAS. Domine. Idem aperit, etc., usque ad et forma Dei formam servi suscepit.
Fulgura coruscationem, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.
Emitte manum tuam de alto: eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum:** Emitte manum. CAS. Ad Patrem verba convertit: Emitte manum, id est Christum; de alto ubi cum Patre, ut carnem induat. AUG. Vel de secundo adventu agit in persona Ecclesiæ. Quasi dicat: Ita fac modo. Emitte manum tuam de alto, id est Christum de cælo ad judicium. Veniet enim Dominus in voce angeli, et in tuba Dei descendet de cœlo. Deinde ex persona Ecclesiæ subdit: Eripe me, scilicet, per eam manum. Et libera, etc., ut in littera.
quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decachordo psallam tibi.†† Deus, canticum novum cantabo tibi. CAS. Secunda pars, ubi quasi ille quem precabatur, victor et liberator venerit, ei se cantare in Novo Testamento et Veteri promittit: et ab eo precatur liberari ab his qui beatitudinem putant in terrenis. Canticum. AUG. Hoc alio nomine significat legem, quam per quinque lapides significavit.
10 Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno,‡‡ Gladio. AUG. Quas superius dixit aquas, ipsum hic dicit gladium; unde et hic subdit quod ibi: Et erue me de manu filiorum alienorum. Maligno. De quo: Lingua eorum gladius acutus Psal. 56.. Est et benignus gladius, de quo Dominus ait: Non veni pacem mittere, sed gladium Matth. 10.. Hic est gladius bis acutus Apoc. 19., utroque acumine præpotens, scilicet Veteris et Novi Testamenti, quo omnis putredo a membris Christi abscinditur.
11 eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
12 Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua; filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi.§§ Quorum filii. Hic, qui sint alieni, et quæ illorum dextera iniquitatis, et qualiter locuti sunt vanitatem, exponit. AUG. Felicitatem eorum enumerat, hæc est dextera eorum, hæc est vanitas, quam loquuntur, dum hæc dicunt beatitudinem. CASS. Quorum filii. Vel, mystice hæc possunt intelligi ab illo loco, etc., usque ad sed novis erroribus pullulaverunt. Filiæ. CASS. Quæ non habent vires constantiæ. Compositæ. Non natura pulchræ, sed ab hominibus compositæ. Hæ filiæ sunt cogitationes vel prædicationes eorum qui non habent veram Ecclesiam, sed similitudinem.
13 Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud; oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis;*** Promptuaria. Corda diversis rebus facta: unde pessimas eructationes exhalant, quæ fetent. Ex hoc in illud. Instabiles, quia non habent radicem veritatis.
14 boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus, neque clamor in plateis eorum.††† Oves eorum fetosæ. Ad litteram, quia vult eos ostendere caducis rebus hærere. Quasi dicat: Peculium eorum fetosum, cum ipsi fide steriles; unde mystice discipuli eorum, hæ oves sunt fetosæ, quia ipsi alios plures in errore generant. In egressibus. Non in ingressibus, quia totum bonum quod habere videntur, ab eis egreditur cito perituris. Boves. Non labore macri, sed otio pingues, ut his qui affluunt divitiis, cum ipsi sint a veritate jejuni. Vel mystice, boves, magistri terrenis affluunt. Maceriæ. Quæ de solis saxis in hortis sed vel vineis; nec ipsa ruit illis, ideo prosperi. CAS. Neque transitus, neque clamor, turbidus interrumpit quietem eorum, etc., usque ad quæ ducit ad mortem.
15 Beatum dixerunt populum cui hæc sunt; beatus populus cujus Dominus Deus ejus.]‡‡‡ Beatum. Non inde reprehendit quia his abundant, sed quia pro dextera habent, id est, pro beatitudine: et hæc est vanitas quam locuti sunt. His et Abraham, et Isaac, et Jacob, abundavit. Felicitas est sinistra, id est temporalis, mortalis.

*143:1 Psalmus David ad Goliam. CAS. David, Christus totus, etc., usque ad et sic caput ejus gladio suo inciditur

143:3 Quia reputas eum? AUG. Magnum est quod Deus æstimat, et tanti facit, ut pro eo Filium dederit, cui etiam fit panis, qui est panis angelorum: non enim sic æstimat hominem Deus, ut homo, qui charius emit equum quam hominem.

143:4 Vanitati similis factus est: dies ejus sicut umbra. ID. Quando homo conditus est, veritati similis factus est, vanitati peccando. Vana sunt omnia transitoria, comparatione semper manentis veritatis. CAS. Vanum est, quod de sua substantia cadens vanescit: ut fumus, ut umbra. Ita et ipse homo tabescit, unde subdit, Dies ejus, id est vita ejus notoria, id est transitoria, sic præterit sicut umbra.

§143:5 Domine, inclina. AUG. Humilis David ex persona Ecclesiæ, plenus gratia præsumens de Deo, pugnans hic invocat adjutorium Dei. Quasi, in lucta sumus, sed ne deficiamus. Domine, inclina. CAS. Domine. Idem aperit, etc., usque ad et forma Dei formam servi suscepit.

**143:7 Emitte manum. CAS. Ad Patrem verba convertit: Emitte manum, id est Christum; de alto ubi cum Patre, ut carnem induat. AUG. Vel de secundo adventu agit in persona Ecclesiæ. Quasi dicat: Ita fac modo. Emitte manum tuam de alto, id est Christum de cælo ad judicium. Veniet enim Dominus in voce angeli, et in tuba Dei descendet de cœlo. Deinde ex persona Ecclesiæ subdit: Eripe me, scilicet, per eam manum. Et libera, etc., ut in littera.

††143:9 Deus, canticum novum cantabo tibi. CAS. Secunda pars, ubi quasi ille quem precabatur, victor et liberator venerit, ei se cantare in Novo Testamento et Veteri promittit: et ab eo precatur liberari ab his qui beatitudinem putant in terrenis. Canticum. AUG. Hoc alio nomine significat legem, quam per quinque lapides significavit.

‡‡143:10 Gladio. AUG. Quas superius dixit aquas, ipsum hic dicit gladium; unde et hic subdit quod ibi: Et erue me de manu filiorum alienorum. Maligno. De quo: Lingua eorum gladius acutus Psal. 56.. Est et benignus gladius, de quo Dominus ait: Non veni pacem mittere, sed gladium Matth. 10.. Hic est gladius bis acutus Apoc. 19., utroque acumine præpotens, scilicet Veteris et Novi Testamenti, quo omnis putredo a membris Christi abscinditur.

§§143:12 Quorum filii. Hic, qui sint alieni, et quæ illorum dextera iniquitatis, et qualiter locuti sunt vanitatem, exponit. AUG. Felicitatem eorum enumerat, hæc est dextera eorum, hæc est vanitas, quam loquuntur, dum hæc dicunt beatitudinem. CASS. Quorum filii. Vel, mystice hæc possunt intelligi ab illo loco, etc., usque ad sed novis erroribus pullulaverunt. Filiæ. CASS. Quæ non habent vires constantiæ. Compositæ. Non natura pulchræ, sed ab hominibus compositæ. Hæ filiæ sunt cogitationes vel prædicationes eorum qui non habent veram Ecclesiam, sed similitudinem.

***143:13 Promptuaria. Corda diversis rebus facta: unde pessimas eructationes exhalant, quæ fetent. Ex hoc in illud. Instabiles, quia non habent radicem veritatis.

†††143:14 Oves eorum fetosæ. Ad litteram, quia vult eos ostendere caducis rebus hærere. Quasi dicat: Peculium eorum fetosum, cum ipsi fide steriles; unde mystice discipuli eorum, hæ oves sunt fetosæ, quia ipsi alios plures in errore generant. In egressibus. Non in ingressibus, quia totum bonum quod habere videntur, ab eis egreditur cito perituris. Boves. Non labore macri, sed otio pingues, ut his qui affluunt divitiis, cum ipsi sint a veritate jejuni. Vel mystice, boves, magistri terrenis affluunt. Maceriæ. Quæ de solis saxis in hortis sed vel vineis; nec ipsa ruit illis, ideo prosperi. CAS. Neque transitus, neque clamor, turbidus interrumpit quietem eorum, etc., usque ad quæ ducit ad mortem.

‡‡‡143:15 Beatum. Non inde reprehendit quia his abundant, sed quia pro dextera habent, id est, pro beatitudine: et hæc est vanitas quam locuti sunt. His et Abraham, et Isaac, et Jacob, abundavit. Felicitas est sinistra, id est temporalis, mortalis.