*52:1 In finem pro, etc. CASS. Intellectus David prophetæ, etc., usque ad hic de adventu judicii. AUG. Vel pro mahalath, etc., usque ad consolatio in fine psalmi. Dixit insipiens. Ibid. Increpatio malorum. Ibid. Insipiens, omnis qui male vivit, etc., usque ad ille dicit, non est Deus.
†52:3 Deus de. CASS. Vel de cœlo, id est, per sanctas animas admonuit, ut videat, etc. Si est, etc. Ibid. Aut si non intelligit, si saltem est requirens intelligere Deum.
‡52:4 Omnes declinaverunt. Ibid. Congruus ordo. Prius declinant; tunc inutiles; inde non est qui faciat bonum.
§52:5 Nonne scient. Ibid. Comminatio malorum per finem. AUG. Minatur illis, etc., usque ad. Sed merito hoc eis, quia:
**52:6 Deum non invocaverunt. Ibid. Consolatur gementes, ne prosperantes imitentur, quia Deum non invocaverunt, unde cito perituri sunt, consolatio fidelium. Ossa eorum qui hominibus placent. CASS. Boni sibi displicent, dum carnem castigant: placent mali. Confusi sunt. Ibid. Id est, confundentur, separabuntur, ut generaliter legatur de omnibus malis, sed Isræl salvabitur.
††52:7 Quis dabit ex, etc. AUG. Salus autem parturienti Ecclesiæ.