30
Narravitque Moyses filiis Israël omnia quæ ei Dominus imperarat. Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël: Iste est sermo quem præcepit Dominus: Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit.* Si quis. Animæ quæ in perfectum virum occurrit, nemo dominatur in votis, sed libertatem suam habet in illis. ORIG., hom. 24 in Num. Votorum lex ponitur, etc., usque ad ut facias tantum quod pertinet ad divinum cultum. ID. Animarum, quæ in Ecclesia Dei sunt, etc., usque ad nec necesse sit nobis sub tutoribus et procuratoribus derelinqui a Patre. Juramento constrinxerit, etc. AUG., quæst. 56 in Num. Non hoc ad omnem, etc., usque ad sed per votum ipse sibi efficit non licere. Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari: si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit: Mulier si, etc. Id est, si femina, et adhuc tenera fuerit anima, cui vir, vel pater dominatur in votis: non semper in ipsa est culpa, sed interdum redit ad viros vel parentes. Et juramentum; LXX: Et definitiones quas definivit adversus animam suam. Non quod talibus votis noceant animæ suæ: sed adversus animam, dicitur adversus animalem delectationem, sicut ibi: Affligetis animas vestras. AUG., quæst. 57 Merito quæritur in hoc loco etiam de voto virginitatis: mulieres enim, etiam virgines, in Scriptura solent appellari; et videtur Apostolus de patre loqui, cum dicit: Servet virginem suam, et det virginem suam, etc. I Cor. 7.. Hoc modo, nuptum ubi nonnulli intellexerunt virginem suam, id est virginitatem suam: nulla tamen hoc simili Scripturarum locutione demonstrant, cum sit inusitatissima. quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit. Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater: et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater. Nec obnoxia tenebitur. LXX: Dominus mundabit eam, quia abnuit pater ejus. Id est mundam habebit, et judicabit, sicut dicitur: Mundabit eum sacerdos, et mundatione non mundabis reum Levit. 13.. Id est non dices mundum eum qui immundus est. Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento:§ Si maritum. Id est, si adulta et viripotens fuerit ad concipiendum semen verbi Dei, et doctrinæ spiritalis capienda secreta; unde: Volo autem omnes vos uni viro virginem castam exhibere Christo II Cor. 11.. AUG. quæst. 59 Quia Dominus mandavit, etc., usque ad cum ipse Deus hoc præceperit, et hoc voluerit. quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat. Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus. 10 Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent. 11 Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento,** Uxor in domo. AUG. De illa prius dixit, quæ in domo patris sui vovit, etc., usque ad sic tamen, ut non nisi rationi motio illa consentiat. 12 si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat. 13 Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea: quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit. 14 Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat. 15 Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet: quia statim ut audivit, tacuit. 16 Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus. 17 Istæ sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quæ in puellari adhuc ætate est, vel quæ manet in parentis domo.

*30:3 Si quis. Animæ quæ in perfectum virum occurrit, nemo dominatur in votis, sed libertatem suam habet in illis. ORIG., hom. 24 in Num. Votorum lex ponitur, etc., usque ad ut facias tantum quod pertinet ad divinum cultum. ID. Animarum, quæ in Ecclesia Dei sunt, etc., usque ad nec necesse sit nobis sub tutoribus et procuratoribus derelinqui a Patre. Juramento constrinxerit, etc. AUG., quæst. 56 in Num. Non hoc ad omnem, etc., usque ad sed per votum ipse sibi efficit non licere.

30:4 Mulier si, etc. Id est, si femina, et adhuc tenera fuerit anima, cui vir, vel pater dominatur in votis: non semper in ipsa est culpa, sed interdum redit ad viros vel parentes. Et juramentum; LXX: Et definitiones quas definivit adversus animam suam. Non quod talibus votis noceant animæ suæ: sed adversus animam, dicitur adversus animalem delectationem, sicut ibi: Affligetis animas vestras. AUG., quæst. 57 Merito quæritur in hoc loco etiam de voto virginitatis: mulieres enim, etiam virgines, in Scriptura solent appellari; et videtur Apostolus de patre loqui, cum dicit: Servet virginem suam, et det virginem suam, etc. I Cor. 7.. Hoc modo, nuptum ubi nonnulli intellexerunt virginem suam, id est virginitatem suam: nulla tamen hoc simili Scripturarum locutione demonstrant, cum sit inusitatissima.

30:6 Nec obnoxia tenebitur. LXX: Dominus mundabit eam, quia abnuit pater ejus. Id est mundam habebit, et judicabit, sicut dicitur: Mundabit eum sacerdos, et mundatione non mundabis reum Levit. 13.. Id est non dices mundum eum qui immundus est.

§30:7 Si maritum. Id est, si adulta et viripotens fuerit ad concipiendum semen verbi Dei, et doctrinæ spiritalis capienda secreta; unde: Volo autem omnes vos uni viro virginem castam exhibere Christo II Cor. 11.. AUG. quæst. 59 Quia Dominus mandavit, etc., usque ad cum ipse Deus hoc præceperit, et hoc voluerit.

**30:11 Uxor in domo. AUG. De illa prius dixit, quæ in domo patris sui vovit, etc., usque ad sic tamen, ut non nisi rationi motio illa consentiat.