*12:1 Justus quidem, etc. HIER. Contra omnes inique agentes disputatio est, sicut in illo Psalmista: Quam bonus Isræl Deus his qui recti sunt Psal. 72., etc. Sed præcipue contra hæreticos.
†12:3 Et tu, Domine. ID. Ac si dicat: Non est scandalum, si impii vel hæretici pro tempore florent, etc., usque ad cum fuerint, scilicet, ecclesiastico jugulati mucrone.
‡12:5 Si cum pedibus. Quasi dicat: Si captivitas vicinarum gentium te fatigavit, Moabitarum scilicet, Philisthiim, Ammonitarum, Idumæorum, qui propter difficultatem locorum non tam pugnæ quam latrocinio apti sunt. Quomodo. Id est, quid facies, cum ad captivitatem in Chaldæam veneris? Chaldæi enim et Persæ equis gaudent.
§12:6 Nam et fratres, etc. HIER. Potest hoc de Christo intelligi, contra quem fratres clamaverunt: Crucifige eum: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19..
**12:7 Reliqui domum. Unde, Relinquetur vobis domus vestra deserta Luc. 13.: Et: Surgite, eamus hinc Joan. 14..
††12:8 Hæreditas mea, etc. ORIG. Non est mirandum si tunc truci belluæ comparata sit hæreditas, cum usque hodie sint leones in sylva anathematizantes Christum, et blasphemantes et fidelibus insidiantes.
‡‡12:9 Nunquid avis discolor? Septuaginta: Nunquid spelunca hienæ hæreditas mea mihi? HIER. Hiena nocturna bestia mortuorum devorat cadavera, et de sepulcris effodit corpora et cunctis vescitur sordibus, cujus immunditiæ Isræl comparatur.
§§12:10 Pastores multi, etc. HIER. Audiant hæc, qui principes volunt esse, etc., usque ad qui populum Dei dissipaverunt.
***12:11 Desolatione. ORIG. Quoniam Judæi compleverunt mensuram patrum suorum et addiderunt ad prophetarum occisionem, etiam Salvatoris, etc, usque ad Seminamus non in carne, sed in spiritu, ut non metamus corruptionem de carne, sed de spiritu vitam æternam I Cor. 17..
†††12:12 Non est pax, etc. HIER. Caro pacem Dei in se recipere non potest. Sapientia enim carnis inimica est Deo, et qui in carne sunt, Deo placere non possunt Rom. 8..
‡‡‡12:13 Seminaverunt. Hoc quoque ecclesiasticis dicitur, etc., usque ad et: Cui plus committitur, plus ab eo exigitur Sap. 6.. A fructibus. Septuaginta. A gloriatione vestra. HIER. Vestibus, scilicet, pretiosis, domibus exornatis, possessionibus multis, sæculari sapientia: Qui autem gloriatur, in Domino glorietur I Cor. 1.. Et, in cruce Domini nostri Jesu Christi Gal. 6.. Et, in infirmitatibus suis ut inhabitet in eo virtus Christi II Cor. 11..
§§§12:14 Vicinos. HIER. Ad litteram, Idumæos, Philistiim, Moab, et Ammon. Allegorice. Hæreticos qui Christiani dicuntur, et magis terræ sanctæ fiunt affines quam habitatores.