*146:1 Alleluia. AUG. Hic item ait de laude Dei, ubi propheta monet laudare colligentem Isræl. Laudate Dominum. CAS. Primo ostendit quos colligat, et quomodo. Secundo, post prædicta, quasi adhuc hærentes et dubios increpat, ostendens unde possint laudare Deum, scilicet si fuerint humiles, ibi, Præcinite
†146:2 Ædificans Jerusalem Dominus. AUG. Vel, accepit Jerusalem generalem Ecclesiam, etc., usque ad quem Pater misit ad captivitatem nostram redimendam pretio sanguinis.
‡146:3 Et alligat. A similitudine medici, etc., usque ad et Dominus alligat contritiones. HIER. Qualiter Samaritanus ille qui descendebat a Jerusalem in Jericho Luc. 10., quando vidit vulneratum jacentem in itinere, colligavit vulnera ejus. Cæterum de his qui non obtriverunt cor, dicitur per Isaiam: Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas Isa. 1, secundum 70.. Alligamenta Dei sunt temporalia sacramenta, quibus interim consolationem habemus; quæ tunc detrahentur cum erit perfecta sanitas.
§146:4 Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. CAS. Non aliena ut astrologi qui Jovem et Venerem nominant. Vel, typice, de sanctis, quia cuique proprium donum dat; vel, omnes sunt in familiaritate, a similitudine Domini, qui famulorum suorum nomina novit.
**146:5 Sapientiæ ejus, etc., AUG. Ipsam mensuram, et numerum et pondus, etc., usque ad vide quid sequitur, humilians autem peccat.
††146:6 Humilians autem peccatores. AUG. Qui enim reprehendunt intelligibilia, ideo sentiunt terrena, de Deo incorporeo corporaliter cogitantes. Hæc facit his qui volunt irridere legem antequam noscant. Quia ergo magnum est proficere ad intelligibilia et spiritualia, simus mansueti, pulsemus et faciamus quod sequitur.
‡‡146:7 Præcinite. Sic pervenietur ad intelligentiam, sic imago Deo reformabitur. Præcinite. CAS. Secundo, ex prædictis quasi adhuc hærentes increpat et impellit, ostendens unde possint intelligere, si humiles et non superbi. Quasi: Et ut intelligere valeatis, præcinite, etc.
§§146:8 Qui operit cœlum. CAS. Memorat opera per quæ potestas ostenditur. Ad hoc enim quædam obscura in Scripturis voluit esse, ut haberent servi Dei quid interpretando influerent super aures et corda hominum, excipientium de nubibus Dei saginem lætitiæ spiritualis. Servituti hominum. Prædicatoribus, qui hominibus serviunt. Unde Apostolus ait: Nos autem servos vestros per Jesum Christum II Cor. 4.. Hi seminant spiritualia et recipiunt ab excelsis sæculi fenum et herbam, id est temporalia.
***146:9 Et pullis corvorum. AUG. Omnia enim, quæ dantur Ecclesiæ a divitibus, fenum sunt. ID. Judæi, qui se solos justos, omnes gentes dicebant peccatores. Et vere patres nostri corvi, nos autem non sic remanemus: tamen recte pulli corvorum dicimur et sumus. Corvus non invocat, nos vero dimissi invocamus. CAS. Pulli corvorum dicuntur rore vesci et beneficio ætatis, ignorant paternas escas, id est fetores cadaverum: sic filii paganorum innocentes, qui invocant.
†††146:10 In tibiis viri. In composito habitu præsumptuosi et audacis. Per virum enim audacem præsumptorem notat. In tibiis notatur incessus incompositus, in tibiis viri. Vel, secundum aliam litteram, in tabernaculis viri, id est in conventiculis hæreticorum, beneplacitum erit ei. Nota quod non ait in tabernaculis Dei, sed viri, per hoc designans audaciam hæreticorum.
‡‡‡146:11 Super timentes, etc. AUG. Timori spem conjunxit, quia non valet timor sine spe veniæ: Judas enim timens, sed desperans, laqueo se suspendit. Qui ergo timet Deum, speret et in eo. Placabis autem si speres in misericordia ejus, atque de cætero ita peccare caveas, ut de præteritis depreceris ut tibi dimittantur.