*116:1 Alleluia. CASS. Brevis psalmus, omnium primus atomus, id est sine divisione: pro sui enim brevitate non recipit divisionem, sed omnes compendio suæ locutionis superat, et est quasi punctus psalmorum, unde diversæ species formantur. Mira variatio contra tædium salutaria dicere, modo paucis, modo late. Laudate Dominum, omnes gentes. CASS. Ne qui prætereantur de toto orbe. AUG. Et hæc sunt atria illa domus Domini, et ille omnis populus, unde in præcedenti psalmo egit. Non soli Judæi qui sibi illud arrogare conantur dico laudate eum. Et collaudate. CASS. ut sit in unum redacta omnium laudatio quod est catholicæ Ecclesiæ.
†116:2 Confirmata. CASS. Quia quod per prophetas promisit, adventu Christi complevit; et firmavit misericordiam, ut nunquam moveatur, quia qui dedit, custodit. Manet in æternum. AUG. Sive in eis quæ promisit piis, sive in eis quæ minatur impiis.