*111:1 Alleluia reversionis. AUG. Aggæus et Zacharias longe post David fuerunt, etc., usque ad æternaliter solidetur. CASS. Perfectio hujus ædificii, etc., usque ad tanquam a captivitate liberati et hilares de bonis quæ habent. Beatus vir. CASS. Ostendit hic Psalmista post liberationem, etc., usque ad tertio impiis adversa provenire asserit. Qui timet Dominum. Timor mundi miseros facit, sed timor Dei ea appetere facit, per quæ homo beatus est. In mandatis. Hoc timor Dei, ut velit. Et non ait faciet, etc., usque ad et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
†111:2 Potens. AUG., CASS. Ecce præmia illius beati. Semen ejus. Id est, merces boni operis; Erit potens in terra, non hac, ubi derisui, sed cœlesti. Vel etiam hic in isto tempore, quo minus videtur. Semen, opera misericordiæ unde messis æterna. Potens, quia re minima, etiam ut magna, regnum cœlorum emitur. Generatio. Non carnis sed imitationis. Vel opera rectorum. Recti sunt, qui non resistunt Patri emendanti, et credunt promittenti, non credunt perisse opera sua, cum non eis temporaliter retribuitur. Sunt enim qui bona illa agunt, mercedem hic a Deo sperantes, vel hominibus placere volentes, quod non beatus vir: et tamen,
‡111:3 Gloria et divitiæ in domo ejus. Id est, in cordis secreto, ubi habitat cum spe vitæ æternæ, ubi divitiæ sanctæ, et gloria æterna reponuntur. Justitia. Hæc est gloria ejus, hæ divitiæ ejus, quam tamen habet a Deo. Manet in sæculum. Quasi non temporaliter beatus.
§111:4 Exortum est. CASS. Secundo agit de adventu Domini, etc., usque ad ut eam firmis allegationibus et assertionibus in judicio præmuniat. Vel,
**111:5 Miseretur. ID. Qui dat egentibus, Commodat, qui mutuum præstat, post tantumdem recepturus.
††111:7 Paratum cor ejus sperare in Domino, confirmatum est cor ejus, manet, etc. AUG. Patet itaque, quod hic non sua quærit, sed quæ sunt Christi, labores patienter sustinet, promissa fidenter exspectat. CASS. Vel, si quis mala minatur, non timet, sed paratum.
‡‡111:9 Dispersit. Sperat non timere, quia dispersit. Dedit pauperibus. AUG. Ecce iste emebat quod non videbat, sed ille thesaurum in cœlo servabat, qui esurire et sitire in pauperibus dignatur in terris. Justitia ejus manet in sæculum sæculi. CASS. Sua dedit, et juste et pie vixit, vel, qui dat sua, justitiam operatur. Cornu ejus exaltabitur in gloria. Quia hic humilis, ibi potestatem habebit.
§§111:10 Peccator videbit. ID. Tertio contraria impiis provenire asserit. Bonis beatorum hortatur, malis inimicorum terret, et est iste psalmus institutorius fidelium. Irascetur, dentibus suis fremet et tabescet, desiderium peccatorum peribit, dicens: Quid nobis profuit superbia et divitiarum jactantia? Sap. 5.