*106:1 Alleluia, alleluia. AUG. Hic psalmus commendat misericordiam Dei, etc., usque ad quæ Apostolus posuit, quamvis idem significantia. Confitemini Domino. ID. Docet hic psalmus quid simus per nos, etc., usque ad prius monet redemptos confiteri. Confitemini. CASS., AUG. Cujus sunt septem partitiones, etc., usque ad septimo, agit de hæreticis, ibi, Et pauci facti.
†106:3 Et mari. CASS. Pro austro, ponit mare, oceanum illius partis intelligens, hoc pro qualibet parte mundi potest accipi.
‡106:4 Erraverunt. ID. Secunda pars, ubi prima tentatio, etc., usque ad quarto pro exauditione confessio, id est, laudatio.
§106:5 Esurientes. AUG. Curiosos sæculi significat, qui veritatem diversis opinionibus exquirebant, nec inveniebant. Anima eorum, etc. Commendat se Deus, quod nobis expedit; deficimus ut rogemus, et subvenientem amemus.
**106:6 Et deduxit. AUG. Quasi, eripuit de ignorantia; ostendens viam, Christum. Ecce liberavit eos ab errore; de fame autem et siti quibus æstuabant, qualiter liberaverit, post dicet; sed præmittit de confessione.
††106:8 Mirabilia. HIER. Quasi mirabili modo redemptionis datæ sunt misericordiæ.
‡‡106:9 Esurientem. CASS. Scire appetentem, vel non scire appetentem, sed inedia nimia deficientem, sicut contingere solet nimia fame vel infirmitate confecto, ut manducare non appetat, sed nimia inedia deficiat. Sedentes. AUG. Tertia pars, ubi ponitur secunda tentatio, etc., usque ad et nos etiam hoc posse consideremus.
§§106:11 Quia exacerbaverunt. ID. Hoc aliud iterum conantem, etc., usque ad unde eis erat iratus. Consilium Altissimi. Ut qui superbierunt, in angustiis humiliarentur, quod erat salubre consilium, ut morbus sæculi contrario remedio curaretur.
***106:12 Nec fuit qui. ID. Deo enim desistente ab auxilio, laborare potes contra vitia, sed non vincere; et te presso tua prava consuetudine, humiliabitur cor, ut discas clamare, unde subdit: Et exclamaverunt.
†††106:13 Et exclamaverunt. CASS. Simili causa eadem sententia quæ et supra.
‡‡‡106:16 Portas æreas. ID. Portæ æreæ, hominum consuetudines vitiosæ, quæ clausos non sinunt exire. Vectes. Spiritus immundi, qui portas obserant. Æreos, ferreos, pro fortitudine ponit, sed virtus Dei frangit.
§§§106:18 Omnem escam. AUG. Quarta pars, ubi ponitur tertia tentatio, quæ est tædium. Qui supra fame languebant, item fastidio periclitantur ne ergo putes de satietate securos, quia et fastidio moriuntur. Et hoc est omnem escam, etc. AUG. Postquam venit de ignorantia ad veritatem, de errore ad viam, de fame sapientiæ ad verbum fidei, et postquam difficultates malorum vicit, ut sine querela vivat, restat tædium, ut aliquando nec legere, nec orare delectet; evasit imperitiam et concupiscentiam, sed moritur tædio.
*106:23 Qui descendunt mare. Quinta pars, etc., usque ad si tota navis periclitatur.
†106:24 Ipsi viderunt opera Domini. AUG. Vel viderunt, etc., usque ad exponit procellas eorum, subdens, dixit et stetit. In profundo. Dixit et stetit spiritus procellæ, etc. ID. Profundum cor hominum unde venti erumpunt, et fiunt tempestates seditionum et dissensionum.
‡106:27 Sicut ebrius. ID. Titubant, quia prosperitas eorum vel adversitas, major est viribus. Et omnis sapientia eorum devorata est. Inquiete sapientes apparent, quando loquuntur, quando legunt; sed veniente tempestate, omnia humana consilia deficiunt; quid agendum sit, non videtur. Restat ergo clamare, ut cor eorum solidet Deus, ne tentationibus ventiletur.
§106:32 In Ecclesia. AUG. Ecce unde omnia dixerit, et ubi omnia prædicta aguntur.
**106:33 Posuit flumina. CASS. Sexta pars hactenus, quomodo et mala inimicorum prodesse facit. AUG. Posuit flumina. Consequenter Ecclesia commendatur, etc., usque ad unde et erga Ecclesiam Dei beneficia aperte monstrantur.
††106:34 In salsugine. CASS. Salsus humor, ubi dominatur, fecunditatem tollit. A malitia habitantium. AUG. Propter malitiam eorum qui terram illam, id est tabernaculum Domini, dolosis mentibus inhabitabant.
‡‡106:37 Et seminaverunt. CASS. Seminant agros, plantant vineas, qui corpora sua cœlesti institutione purificant, ut fructus bonorum operum ferant.
§§106:38 Nimis: CASS. pro valde, vel quia multi vocati, pauci vero electi.
***106:39 Et pauci. AUG. Septima pars, ubi dicitur etiam aliquid de hæreticis, etc., usque ad sed non erant de paucitate electorum. Vexati. CASS. Vel, persistentes per hæreticos, vel hæretici insidiis diaboli. Dolor et tribulatio his qui auctorem salutis relinquunt.
†††106:40 Effusa est. AUG. Vel, effusus est contemptus, etc., usque ad et quid fecit etiam de illis seductis? Ecce.
‡‡‡106:41 Adjuvit pauperem. Potuit illos pati Deus semper intus, sed nos de illis non proficeremus. Cum autem separati sunt, et per quæstiones nos inquietant, nascitur nobis inquisitionis studium et timoris exemplum, ut, Qui stat, videat ne cadat. Et quid in paupere adjuto fit de illis seductis? Et posuit sicut oves. Unum pauperem putabas; sed iste pauper est multæ familiæ, multæ Ecclesiæ: tamen et est una Ecclesia, una ovis. Hæc tanta mysteria diu latentia, et ideo dulciter inventa.
§§§106:42 Videbunt recti et lætabuntur. AUG. Ecce quo Psalmista tendat, ad hoc, scilicet ut ostendat quod boni per misericordiam Dei exaltantur, ut mali per superbiam conteruntur.
*106:43 Quis sapiens et custodiet hæc? ID. Conclusio, quasi diceret, quia pauperem adjuvat Dominus, ergo: Quis est sapiens? Misericordias. Quod de errore liberat, etc., usque ad et iniquus os suum oppilat.