82
Canticum Psalmi Asaph.* Canticum psalmi. CASS. Quia in rebus actualibus, habenda est divina contemplatio. Deterret autem iniquos a persecutione populi Dei: bonos vero monet ad patientiam. Psalmus de adventu Christi ad judicium, ubi boni, qui hic patiuntur, coronabuntur: mali vero, qui eos persequuntur, torquebuntur.
[Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus: Deus quis similis? CASS. Proposito timore futuri judicis, describit malitiam inimicorum. AUG. Deus quis similis? Etsi homo, ut alii; etsi judicatus, cum iniquis deputaris: quis similis, cum in claritate judicabis? ideo tunc ne taceas, qui primo tacuisti, et potestatem compescuisti, ut posses teneri et perimi. Deus quis similis? Non ad divinitatem hoc refertur, cui nullum hominem comparandum cogitavit. Ideo non ait: Quis similis est tibi? quod utique ad divinitatem referretur; sed dicit, Quis similis erit tibi? hoc ad formam servi referens, qua tunc cæteris dissimilis hominibus erit, quando judex in gloria apparebit; vel potest hoc referri ad divinitatem secundum quod dicit: O Deus, quis similis tibi? in potentia Deitatis: Christum enim, quem mali viderunt extra, iste videt intra, scilicet omnipotentem.
quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput. Quoniam ecce, etc. AUG. Novissima tempora Antichristi designat, quando quæ modo premuntur metu, in liberam vocem erumpent: quæ vox quia irrationabilis erat, magis sonitus, quam locutio dicitur. Qui oderunt. CASS. Plures, sed unum caput Antichristus: quod elatum est, ut Deus dicatur.
Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.§ Super populum tuum. Caput suum extulerunt, sed non populum tuum depresserunt. AUG. Super populum tuum. Irridenter hoc dicit: Non enim possunt nocere populo Dei pro quo est Deus, unde Apostolus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Rom. 8.
Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israël ultra.** Dixerunt venite. AUG. Ecce consilium, quo meditati sunt inania. Iste est ille sonus, qui non est sermo, sed inaniter strepit. De gente. CASS. Singulariter, quia omnes Christiani una gens, cum ex uno fonte baptismatis nati; vel omnes boni, quos ille Antichristus vocat unam gentem: ecce persecutio Antichristi, qui nomen Christianum quasi malum intendit tollere funditus.
Quoniam cogitaverunt unanimiter; simul adversum te testamentum disposuerunt:†† Testamentum disposuerunt. AUG. Testamentum, quippe in Scripturis non illud solum dicitur, quod non valet, nisi testatore mortuo, sed etiam omne pactum, et placitum quod inter vivos valet, testamentum vocatur, sicut Laban et Jacob testamentum fecerunt. Ita et mali inter se quasi pactum fecerunt, quod unanimiter bonos persequerentur.
tabernacula Idumæorum et Ismahelitæ, Moab et Agareni,‡‡ Tabernacula Idumæorum. Exposuit quo studio malignaverunt: ostendit deinde jam qui sint malignantes, dicens: Tabernacula Idumæorum, etc. Idumæorum, et Ismælitæ. CASS. Per hæc nomina, Christi inimicos declarat, qui temporibus Antichristi tot malis similantur: quia sicut isti contra Isræl, ita illi contra Christianos tunc bellabunt. Moabitæ AUG., HIER. Unde Moabitæ, quem Lot ebrius de majore filia sua genuit. Agareni. Ab Agar, qui et proselyti interpretantur.
Gebal, et Ammon, et Amalec; alienigenæ cum habitantibus Tyrum.§§ Gebal. AUG., HIER. Vallis vana. Ge enim vallis, Bal, vana. Ammon. Unde Ammonitæ, genuit Lot ebrius de filia sua minore. Amalec. Filius Eliphaz primogeniti Esau, a quo Amalecitæ.
Etenim Assur venit cum illis: facti sunt in adjutorium filiis Lot.*** Assur. AUG., HIER. Ad litteram Nabuchodonosor, qui fuit rex Assyriorum. Idumæi. Terreni vel sanguinei. Ismælitæ. Obedientes sibi, non Deo, quia pravas cogitationes suas sequuntur. Moab, ex patre, quod in malo. Bonus, quidem pater, quo filia illicite usa est, sicut et lex bona est, si quis ea legitime utatur, non inceste. Agareni. Proselyti, id est, advenæ, qui non cives, sed alieno animo subintrant, et inventa occasione nocendi se ostendunt. Gebal. Vallis vana, id est fallaciter humilis. Ammon. Populus turbidus, vel mœroris. Amalec. Populus lingens terram. Alienigenæ. Licet latino nomine se indicent alienos, et ob hoc inimicos, tamen hebraice dicuntur Philisthiim, id est, cadentes potione, ut ebrii luxuria sæculari. Tyrus. Hebraice sor, tribulatio vel angustia, secundum illud. Tribulatio vel angustia in omnem animam hominis operantis malum. Rom. 2. Assur. Deprimens, vel elatus. Lot. Declinans, angeli apostatæ, filii declinationis, quia a veritate declinando in satellitium diaboli discesserunt, unde in Apocalypsi: Draco cecidit, et traxit secum tertiam partem stellarum, de quibus Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates Ephes. 6..
10 Fac illis sicut Madian et Sisaræ, sicut Jabin in torrente Cisson.††† Madian. Declinans judicium. Sisara, exclusio gaudii. Jabin, sapiens, de quo: Ubi sapiens? ubi scriba? Cison, ubi victi fuerunt, duritia interpretatur. Endor, ubi perierunt, fons generationis. Et intelligitur generatio carnalis, non aqua baptismi regenerati. Oreb, siccitas, Zeb, lupus, Zebee, victima lupi, non Dei. Salmana, umbra commotionis. Hæc omnia congruunt malis, quos in bono vicit populus Dei. Fac illis sicut Madian, et Sisaræ, sicut Jabin in torrente. CASS. De vindicta iniquorum; sicut omnes illi victi sunt in figura a populo Dei, sic istos precatur in veritate superari. Sicut Madian. AUG. Utpote illi, qui declinant judicium, se judicandos non putantes: et qui excludunt futurum judicium, et hi omnes in Cison, et in fonte Endor perierunt.
11 Disperierunt in Endor; facti sunt ut stercus terræ.
12 Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana: omnes principes eorum,‡‡‡ Pone principes eorum sicut, etc. Hæc omnibus communiter. Sed specialiter, pone principes eorum: hoc optat militibus Antichristi, qui non sunt convertendi.
13 qui dixerunt: Hæreditate possideamus sanctuarium Dei.§§§ Hæreditate possideamus sanctuarium Dei. AUG. Dei, invadunt ut suam.
14 Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.* Ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. CASS. Per hanc similitudinem, multas prædicit eorum calamitates. Venti. Levitas peccantium vento comparatur, quia huc et illuc volitat.
15 Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes, Ignis et flamma comburens montes. AUG. Congrue in judicio esse dicuntur, quando et densæ silvæ peccatorum, et montes superbiæ cremabuntur.
16 ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos.
17 Imple facies eorum ignominia, et quærent nomen tuum, Domine. Imple facies. CASS. Pœnis contumacium prophetatis, orat pro credituris, qui non habent scelerum laudatores, sed culpatores, quos sæpe opprobrium corrigit. AUG. Melius est ruere ut pœniteat, quam sub spe religionis superbire: unde Propheta ait: Et tu, filia Sion, usque ad Babylonem venies, ibique liberaberis Mich. 4.. Imple facies. Hoc bonum et optabile eis non prophetaretur, nisi inter eos inimicos essent tales, quibus hoc ante judicium præstabitur: quia et nunc idem corpus sanat, et lavat caput, sed particulatim, non universaliter ut in fine: et tamen inde aliqui convertentur, pro quibus hic orat.
18 Erubescant, et conturbentur in sæculum sæculi, et confundantur, et pereant.§ Erubescant et conturbentur, etc. AUG. Hic de malis, qui non convertentur, Erubescant, in futuro de malis quæ fecerunt. Et conturbentur, de pœnis quas patientur. Et hoc in sæculum sæculi, id est in æternum. Et conturbentur. Rursus redit ad eos qui in præsenti confundentur ne confundantur in æternum; quasi dicat: Illi conturbentur in æternum: quærentes autem nomen Domini modo, et confundantur de peccatis salubriter, et pereant, inquantum mali sunt. Et sic cognoscant, vel, tunc confundantur mali, anima et corpore, et pereant omnino irreparabiliter. Et nunc cognoscant, quod modo nolunt. CASS. Notandum, quia undecim superioribus psalmis introductus est Asaph, ut duritia Judæorum, frequenti voce ipsius Synagogæ mollesceret, vel ipsi nomini, cui devoti esse videbantur, crederent. Egit autem in prædictis psalmis de Domini incarnatione, et gentium fide, et de judicio, de quibus transgressio Judæorum redarguitur. Unde congrue undecim sunt: undenarius enim numerus transgressionis est, quia et denarium transit, et ad duodenarium non pervenit, unde undecim etiam erant vela capillacea in tabernaculo Domini, et in undenario fuerunt Apostoli, rejecto infelicissimo Juda tempore passionis, quando a fide defecerunt, unde: Posuisti tenebras et facta est nox Psal. 103..
19 Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra.]

*82:1 Canticum psalmi. CASS. Quia in rebus actualibus, habenda est divina contemplatio. Deterret autem iniquos a persecutione populi Dei: bonos vero monet ad patientiam. Psalmus de adventu Christi ad judicium, ubi boni, qui hic patiuntur, coronabuntur: mali vero, qui eos persequuntur, torquebuntur.

82:2 Deus quis similis? CASS. Proposito timore futuri judicis, describit malitiam inimicorum. AUG. Deus quis similis? Etsi homo, ut alii; etsi judicatus, cum iniquis deputaris: quis similis, cum in claritate judicabis? ideo tunc ne taceas, qui primo tacuisti, et potestatem compescuisti, ut posses teneri et perimi. Deus quis similis? Non ad divinitatem hoc refertur, cui nullum hominem comparandum cogitavit. Ideo non ait: Quis similis est tibi? quod utique ad divinitatem referretur; sed dicit, Quis similis erit tibi? hoc ad formam servi referens, qua tunc cæteris dissimilis hominibus erit, quando judex in gloria apparebit; vel potest hoc referri ad divinitatem secundum quod dicit: O Deus, quis similis tibi? in potentia Deitatis: Christum enim, quem mali viderunt extra, iste videt intra, scilicet omnipotentem.

82:3 Quoniam ecce, etc. AUG. Novissima tempora Antichristi designat, quando quæ modo premuntur metu, in liberam vocem erumpent: quæ vox quia irrationabilis erat, magis sonitus, quam locutio dicitur. Qui oderunt. CASS. Plures, sed unum caput Antichristus: quod elatum est, ut Deus dicatur.

§82:4 Super populum tuum. Caput suum extulerunt, sed non populum tuum depresserunt. AUG. Super populum tuum. Irridenter hoc dicit: Non enim possunt nocere populo Dei pro quo est Deus, unde Apostolus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Rom. 8.

**82:5 Dixerunt venite. AUG. Ecce consilium, quo meditati sunt inania. Iste est ille sonus, qui non est sermo, sed inaniter strepit. De gente. CASS. Singulariter, quia omnes Christiani una gens, cum ex uno fonte baptismatis nati; vel omnes boni, quos ille Antichristus vocat unam gentem: ecce persecutio Antichristi, qui nomen Christianum quasi malum intendit tollere funditus.

††82:6 Testamentum disposuerunt. AUG. Testamentum, quippe in Scripturis non illud solum dicitur, quod non valet, nisi testatore mortuo, sed etiam omne pactum, et placitum quod inter vivos valet, testamentum vocatur, sicut Laban et Jacob testamentum fecerunt. Ita et mali inter se quasi pactum fecerunt, quod unanimiter bonos persequerentur.

‡‡82:7 Tabernacula Idumæorum. Exposuit quo studio malignaverunt: ostendit deinde jam qui sint malignantes, dicens: Tabernacula Idumæorum, etc. Idumæorum, et Ismælitæ. CASS. Per hæc nomina, Christi inimicos declarat, qui temporibus Antichristi tot malis similantur: quia sicut isti contra Isræl, ita illi contra Christianos tunc bellabunt. Moabitæ AUG., HIER. Unde Moabitæ, quem Lot ebrius de majore filia sua genuit. Agareni. Ab Agar, qui et proselyti interpretantur.

§§82:8 Gebal. AUG., HIER. Vallis vana. Ge enim vallis, Bal, vana. Ammon. Unde Ammonitæ, genuit Lot ebrius de filia sua minore. Amalec. Filius Eliphaz primogeniti Esau, a quo Amalecitæ.

***82:9 Assur. AUG., HIER. Ad litteram Nabuchodonosor, qui fuit rex Assyriorum. Idumæi. Terreni vel sanguinei. Ismælitæ. Obedientes sibi, non Deo, quia pravas cogitationes suas sequuntur. Moab, ex patre, quod in malo. Bonus, quidem pater, quo filia illicite usa est, sicut et lex bona est, si quis ea legitime utatur, non inceste. Agareni. Proselyti, id est, advenæ, qui non cives, sed alieno animo subintrant, et inventa occasione nocendi se ostendunt. Gebal. Vallis vana, id est fallaciter humilis. Ammon. Populus turbidus, vel mœroris. Amalec. Populus lingens terram. Alienigenæ. Licet latino nomine se indicent alienos, et ob hoc inimicos, tamen hebraice dicuntur Philisthiim, id est, cadentes potione, ut ebrii luxuria sæculari. Tyrus. Hebraice sor, tribulatio vel angustia, secundum illud. Tribulatio vel angustia in omnem animam hominis operantis malum. Rom. 2. Assur. Deprimens, vel elatus. Lot. Declinans, angeli apostatæ, filii declinationis, quia a veritate declinando in satellitium diaboli discesserunt, unde in Apocalypsi: Draco cecidit, et traxit secum tertiam partem stellarum, de quibus Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates Ephes. 6..

†††82:10 Madian. Declinans judicium. Sisara, exclusio gaudii. Jabin, sapiens, de quo: Ubi sapiens? ubi scriba? Cison, ubi victi fuerunt, duritia interpretatur. Endor, ubi perierunt, fons generationis. Et intelligitur generatio carnalis, non aqua baptismi regenerati. Oreb, siccitas, Zeb, lupus, Zebee, victima lupi, non Dei. Salmana, umbra commotionis. Hæc omnia congruunt malis, quos in bono vicit populus Dei. Fac illis sicut Madian, et Sisaræ, sicut Jabin in torrente. CASS. De vindicta iniquorum; sicut omnes illi victi sunt in figura a populo Dei, sic istos precatur in veritate superari. Sicut Madian. AUG. Utpote illi, qui declinant judicium, se judicandos non putantes: et qui excludunt futurum judicium, et hi omnes in Cison, et in fonte Endor perierunt.

‡‡‡82:12 Pone principes eorum sicut, etc. Hæc omnibus communiter. Sed specialiter, pone principes eorum: hoc optat militibus Antichristi, qui non sunt convertendi.

§§§82:13 Hæreditate possideamus sanctuarium Dei. AUG. Dei, invadunt ut suam.

*82:14 Ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. CASS. Per hanc similitudinem, multas prædicit eorum calamitates. Venti. Levitas peccantium vento comparatur, quia huc et illuc volitat.

82:15 Ignis et flamma comburens montes. AUG. Congrue in judicio esse dicuntur, quando et densæ silvæ peccatorum, et montes superbiæ cremabuntur.

82:17 Imple facies. CASS. Pœnis contumacium prophetatis, orat pro credituris, qui non habent scelerum laudatores, sed culpatores, quos sæpe opprobrium corrigit. AUG. Melius est ruere ut pœniteat, quam sub spe religionis superbire: unde Propheta ait: Et tu, filia Sion, usque ad Babylonem venies, ibique liberaberis Mich. 4.. Imple facies. Hoc bonum et optabile eis non prophetaretur, nisi inter eos inimicos essent tales, quibus hoc ante judicium præstabitur: quia et nunc idem corpus sanat, et lavat caput, sed particulatim, non universaliter ut in fine: et tamen inde aliqui convertentur, pro quibus hic orat.

§82:18 Erubescant et conturbentur, etc. AUG. Hic de malis, qui non convertentur, Erubescant, in futuro de malis quæ fecerunt. Et conturbentur, de pœnis quas patientur. Et hoc in sæculum sæculi, id est in æternum. Et conturbentur. Rursus redit ad eos qui in præsenti confundentur ne confundantur in æternum; quasi dicat: Illi conturbentur in æternum: quærentes autem nomen Domini modo, et confundantur de peccatis salubriter, et pereant, inquantum mali sunt. Et sic cognoscant, vel, tunc confundantur mali, anima et corpore, et pereant omnino irreparabiliter. Et nunc cognoscant, quod modo nolunt. CASS. Notandum, quia undecim superioribus psalmis introductus est Asaph, ut duritia Judæorum, frequenti voce ipsius Synagogæ mollesceret, vel ipsi nomini, cui devoti esse videbantur, crederent. Egit autem in prædictis psalmis de Domini incarnatione, et gentium fide, et de judicio, de quibus transgressio Judæorum redarguitur. Unde congrue undecim sunt: undenarius enim numerus transgressionis est, quia et denarium transit, et ad duodenarium non pervenit, unde undecim etiam erant vela capillacea in tabernaculo Domini, et in undenario fuerunt Apostoli, rejecto infelicissimo Juda tempore passionis, quando a fide defecerunt, unde: Posuisti tenebras et facta est nox Psal. 103..