*61:1 In finem pro Idithun. AUG. Transiliens, videns tot occurrentia, Deo se subdit, qui altior eo; et inferioribus se, quasi de alto respondet increpando. Transiliens, invidis respondet, volentibus decipere.
†61:2 Nonne. Ibid. Hoc est, non veniat mihi pes superbiæ. Non movebor amplius, hoc est, et manus peccatoris non moveat me. Deo subjecta semper, nil præter eum cupiens. Erit quidem, quia ab ipso salutare meum, a Patre Filius auctor salutis, quia et Deus, ne minor putetur.
‡61:4 Quousque irruitis. Ibid. Vel, secundum aliam litteram: Quousque apponitis, et idem sensus. Apponunt enim mali super hominem, id est, super Ecclesiam, onera passionum: ut usque in finem impleat quisque fidelis in corpore suo quod deest passionum Christi. Universi vos. CASS. Vel, secundum aliam litteram: Omnes vos, quasi vos omnes interficitis hominem illum, quantum ad hominem, non omnes unum, sed Ecclesiam; sed quia Deus susceptor non movebor. AUG. Quousque, a sanguine Abel, etc., usque ad non scilicet quod est fundator altissimus. In hominem. CASS. In corpus potestas vobis data est, non in animam. Irruitis. Non leviter, sed interficitis innocentem; putatis quod sine defensore sit, et quod facile corruat, ut paries inclinatus, qui etiam non impulsus caderet. Et quasi maceria, quæ est constructio saxorum sine ligamine cæmenti; et ne de ipsa novitate firmam putes, addit impulsæ, vel, non est vobis irruendum, quia vos ipsos interficitis universi, etiam consentientes.
§61:5 Pretium. CASS. Christum, ne coleretur, vel, beatitudinem tollere. Cogitaverunt. AUG. Nota diversa genera hostium, etc., usque ad de hac propheta ait: Gloriosa dicta sunt de te, civitas. Cucurri in siti. Quia etsi semper eos bibit, tamen semper sitit ultra. Ore suo. Quia nequeunt per aperta mala, tentant per blanda.
**61:6 Verumtamen Deo, etc. CASS. Diapsalma. Item se, id est, animam suam subjici hortatur, et admonet reliquos. Subjecta est anima mea. Hæc petitio menti nostræ robur infigit.
††61:8 In Deo, salutare meum. Ibid. Tunc salvus et gloriosus in eo: modo quid? ipse Deus auxilii.
‡‡61:9 Sperate. Ibid. Sua fide vulgata monet omnes, qui superstitionibus laborant, sperare in Domino. Effundite. AUG. Per lacrymas cor effunditur, etc., usque ad: Unde, Punge oculum, et producit lacrymam; punge cor, et producit scientiam Eccl. 22.. Corda, etc., pravas cogitationes.
§§61:10 Verumtamen vani. HIER. Vel, sic junge, Deus est adjutor noster; et licet sic cooperetur nobis, tamen filii Adæ sunt vani et mendaces in statera, pervertentes Scripturas, quibus probent falsa. CASS. Diapsalmus. Errantes exprobrat, et monet in Deo, non in caducis, confidere, quod psalmus intendit. Mendaces in stateris. Qui iniquis ponderibus ementes decipiunt, vel justi videri volunt, cum sint fallaces. In stateris. In libra justitiæ, quo facilius decipiunt. In idipsum, quo credentur æqui.
***61:11 Nolite sperare in. AUG. Quasi diceret: Nec speretis, nec cupiatis, quæ congregata ab aliis rapiuntur. Nolite, sitiens convertit se ad eos. Nolite. Rapinas. Prædam quam vis rapere, in muscipula est, tenes et teneris; tenes, alienum scilicet, et teneris a diabolo. O lucra damnosa! invenis pecuniam, perdis justitiam. Affluant. Nolite cor. CASS. Non dicit: Nolite habere, non enim damnat divitias, unde mercamur cœlum; sed cor appositum, quod non expendit, sed recondit.
†††61:12 Semel locutus est. AUG. Nolite cor apponere. Cur? quia potestas judicandi est Dei filii, etc., usque ad nec pro potestate de misericordia desperetur. Potestas Dei est: non est potestas cuiquam nisi a Deo æquo, etsi te lateat æquitas.