*6:1 Octava est adventus Domini, in qua peccator timet argui, et ideo pœnitet. AUG. Octavam dicunt aliqui adventum Domini, etc., usque ad unde timens Ecclesia hic orat.
†6:2 Domine, ne in furore. BASIL. Confessio est deprecativa, quæ apud Deum valet. Primo est exordium, in quo captat benevolentiam, per potestatem judicis, per infirmitatem suam, per consuetudinem parcendi: quia non vult a mortuis, sed a vivis rogari. Arguas. AUG. Argui gravius est quam accusari, unde damnatio timetur. Corripi mitius, id est, emendari vel erudiri. Arguuntur in judicio, qui sine fundamento. Emendantur, id est, purgantur, qui supra illud lignum, fenum, stipulam ædificaverunt. Dicit ergo hic: Sana, ne ibi sit opus, unde subdit: Miserere.
‡6:3 Infirmus AUG. Reatu infirmatur anima, a quo sana, quia ossa, id est, mens conturbatur ad præsentiam, et anima, id est, sensualitas: ergo usquequo differs, quasi dicat: Quid restat quin sanes? Usquequo. AUG. Innuit se diu luctari cum vitiis. Non est autem crudelitas dilatio Dei, sed ut persuadeat animæ, in quæ mala se præcipitavit. Nondum enim tam perfecte orat, ut ei dicatur: Adhuc te loquente dicam, ecce adsum Isa. 65.. Ut ex difficultate sanationis inde magis caveat sibi, et ut ostendatur quæ pœna sit non conversis, si tanta difficultas sit conversis, unde: Si justus vix salvabitur, impius ubi apparebit? I Petr. 4.
§6:5 Convertere. CASS. Qui aversus eras, vel a vindicta. Eripe, ab imminente morte. Vel eripe animam peccatis ligatam. Salvum me fac, etc., dando virtutes.
**6:6 Quoniam non est. CASS. Ideo hic festino dimitti, quia post mortem et in inferno non accipitur confessio. In inferno. AUG. Confessus est dives, qui Lazarum vidit, etsi de profundo, cujus comparatione coactus est confiteri mala sua, usque adeo, ut et fratres roget ab his præmoneri: sed post judicium in profundioribus tenebris nullam lucem Dei videbunt, cui confiteantur. Vel, mortem dicit peccatum in quo immemor est Dei qui mandata ejus contemnit.
††6:7 Laboravi. CASS. Narrat ærumnas quibus pœnitentes avertitur; gemit dum videt quid egit, et quæ pœna futura. Lectum. Conscientiam, quæ quibusdam quies, quibusdam tormentum. Stratum, sensualitatem; fertilem faciam, quæ erat arida. Vel, lectus delectatio corporis, in qua homo resolvitur. Stratus, cumulus peccatorum ut vestium, quo resoluto, imbre lacrymarum, nova messis virtutum crescat.
‡‡6:8 A furore. AUG. Ab ira, vel Dei, quæ in judicio, etc., usque ad ne quis desperet de gravitate peccatorum, subdit: Discedite, etc. CASS. Correptio, ut separetur ab illis, quorum collegio peccavit, et insistat mandatis Dei. Inimicos, AUG. id est, vitia, vel malos homines, qui vere sunt inimici ad Deum se convertentium, a quibus separatur omnis bonus, non loco, sed animo. Quia vero non est inanis tantus labor pœnitentiæ, exauditum se significans, subdit: Discedite.
§§6:9 Dominus. Ter Dominus, quia Trinitatem affuisse precibus ostendit: Incepit a lacrymis, exauditus exsultat. Exaudivit Dominus. CAS. Dat exemplum fideliter orantes audiri.
***6:11 Erubescant et conturbentur. CASS. Quasi in conclusione, jam liber a peccatis, exsultans, pro inimicis, ut convertantur, orat, ut, sicut ipse, habeant veniam. AUG. Erubescant. Hoc non hic ubi potius irrident eos qui omnia relinquunt, et infirmos erubescere faciunt, sed in judicio.