*20:2 Luxuriosa res. Sequitur.
†20:4 Æstate. Regnum Dei æstati comparatur, quia nunc mœroris nostri nubila transient, et vitæ dies æterni solis claritate fulgebunt.
‡20:7 Beatos post se filios relinquet. Non ad litteram, sed exempla ejus sequentes. Unde omnes electi, filii Abrahæ quibus non præsens, sed futura beatitudo promittitur, unde, Rex qui sedit.
§20:8 Rex qui sedit in solio judicii. Etsi in hac vita electi mala patiantur reproborum, etc., usque ad digna factis recipit.
**20:9 Qui potest dicere. Non dicit, quis habet, etc., usque ad proximorum quasi vilia despiciunt, subdit: Pondus et pondus. Diversum pondus, etc., usque ad quibus indiciis judicium nostri dirigere debeamus.
††20:11 Ex studiis suis intelligitur. Quemcunque enim virtutibus cum modestia continentiæ, etc., usque ad sicut e contra: Amicus stultorum similis efficitur.
‡‡20:12 Dominus fecit utrumque. Nemo ad prædicandum idoneus fratrem simplicem despiciat, etc., usque ad dans unicuique secundum mensuram donationis suæ.
§§20:14 Malum est. Qui æterna præmia in cœlis præparare desiderat, malum est, quod in præsenti debet sustinere, ut cum recesserit de mundo, glorietur, aperte prospiciens, quia non sunt condignæ passiones hujus temporis, etc.
***20:15 Est aurum et multitudo. Hæc est gloriatio sapientis emptoris, etc., usque ad et vasis esse assimilanda pretiosis.
†††20:17 Suavis est homini panis mendacii, etc. In quocunque membro quis amplius peccaverit, etc., usque ad quæ in verbis superfluis in epulando defluxerat.
‡‡‡20:21 Hæreditas. Qui per avaritiæ nequitiam in hac vita multiplicari appetunt, etc., usque ad abominatio est apud Deum.
§§§20:23 Abominatio est apud Deum pondus et pondus, statera dolosa, etc. Duplex pondus et stateram dolosam habet in corde suo, etc., usque ad vel animam suam Deo in baptismo consecratam.
*20:25 Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare. Si peccatum est cuilibet nocere, etc., usque ad et eos qui, ut sua vota compleant, sanctos persequuntur, damnatio manet æterna. Ideo subdit:
†20:26 Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem. Mos fuit antiquis, etc., usque ad cui rotæ est contraria corona vitæ quam repromittit Deus diligentibus se.
‡20:30 Livor vulneris. Cum enim extra percutimur, etc., usque ad quia sicut venter escas, ita mens pertractando excoquit curas.