*17:1 Melior est buccella. Melius est parva bona eum charitate facere, sine scientia prædicandi hoc est enim siccam buccellam esse quam magis effulgere virtutibus, cum admistione discordiæ.
†17:6 Corona senum, etc. Senes, patriarchæ, prophetæ, qui a filiis filiorum, id est successoribus apostolorum, divina laude celebrantur: et gloria est prædicatorum Novi Testamenti, qui veterum patrum filii esse meruerunt.
‡17:8 Gemma gratissima. Qui præmia futura fideliter exspectat, etc., usque ad prudenter intelligens, Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum Rom. 8..
§17:12 Expedit magis ursæ, etc. Facilius erat sanctis doctoribus furori gentilitatis occurrere, etc., usque ad, et hoc sæpe facilius fit, quam hæreticum ad fidem rectam revocare, vel catholicum prave agentem ad bonum opus reducere.
**17:13 Qui. Aquam dimittere, etc., usque ad unde contra: Qui imponit stulto silentium, iras mitigat.
††17:16 Quid prodest. Quid prodest populo Judæorum infideli, etc., usque ad cum sapientiam piæ actionis habere neglexerit?
‡‡17:17 Omni tempore. Qui Deum vere amat, omni tempore ejus custodit amorem; neque in angustia passionis deserit, quem in pacis tranquillitate confessus est.
§§17:18 Homo stultus plaudet manibus. Stultus est, qui cum fratris sui animam suscipiat regendam, de suis gloriatur actibus, et non potius ei humili compassione quidquid potest auxilii salutaris impendit. Animus gaudens. Qui interna sancti Spiritus consolatione lætatur, etc., usque ad gloriam dilectionis amisit.
***17:24 In facie prudentis. In facie Christi lucebat sapientia Deitatis, etc., usque ad tota intentione perquirunt.
†††17:26 Non est bonum damnum inferre justo. Et de ipso judice ac principe sæculorum qui pro nostri salute percuti voluit, accipi potest, et de omnibus rectoribus Ecclesiæ, qui vel facultatibus nudati ab impiis, vel ipsa sunt morte consumpti.