*13:1 In die autem illo lectum, etc. BEDA in Esdr., lib. 3, tom. 2. Hi quia de incestu nati sunt, etc., usque ad sed Deus maledictionem Balaam in benedictionem populi sui convertit, et eum ab armis inimicorum munivit.
†13:3 Factum est autem, etc. Quia necesse est nos auditui veritatis intendere, ubi cum ab uno quolibet vitio lectione divina prohibemur, continuo etiam quidquid vitii sordidantis in nobis deprehendimus, ab actione nostra et conscientia repellamus.
‡13:6 In omnibus his. BED., ibid. Hæc sententia, etc., usque ad quæ reversus Nehemias mox exstirpavit.
§13:8 Et projeci vasa domus Tobiæ. ID., ibid. Qui supradictus est servus Ammonites inimicus populi Dei, etc., usque ad quæ communicatio hæreticis et schismaticis cum orthodoxis et pacificis filiis Dei. Et projeci. ID., ibid. Tu quoque quidquid inter fideles infidelitatis et immunditiæ repereris, etc., usque ad sicut enim Nehemias in cæteris, ita et in hoc ejus personam repræsentavit. ID., ibid. Sex diebus operari per legem quæ necessaria sunt, in septima jubemur quiescere, etc., usque ad ab his quæ ad victum et vestitum pertinent, prorsus intuitum avertant, sed congruo moderamine dispensent.
**13:16 Inferentes pisces et omnia, etc. ID., ibid. Piscis bonus, est pia fides, quam qui a Domino malus, infirma cogitatio quæ se curis hujus mundi ultra modum immergit, quam nobis Tyrii, id est, coangustati quærunt in sabbato vendere, cum immundi spiritus quietem nostræ cogitationis importune profundis sæculi curis obruere tentant. Sed pro tali mercatu Nehemias optimates objurgat Juda et castigat, dum divina inspiratio eos qui professioni pietatis servire conantur, ab hujusmodi cogitationibus purgat.
††13:19 Factum est autem. BED., ibid. Conscientia nostra, etc., usque ad ideo merito sequitur.
‡‡13:22 Dixi quoque Levitis ut mundarentur, etc. ID., ibid. Mundari eos a quotidiano operis exercitio necesse est, etc., usque ad oportet ut prius mentem suam et actus purificent ab omni errorum labe.
§§13:23 Sed et in diebus illis. ID., ibid. In Ecclesia uxores alienigenas ducunt, etc. usque ad sed gentili sensu interpretantes.
***13:30 Igitur mundavi eos. ID., ibid. Apertius per omnia finis et condignus ædificio sanctæ civitatis et templi Domini, ut emundatis civibus alienæ a Deo pollutionis, ordines sacerdotum et levitarum in ministerio suo rite custodiantur, ut instituti regulariter magistri Ecclesiæ castigatum ab omni peccato populum de cætero in bono permanere, et crescere semper exhortentur.
†††13:31 Et in oblatione lignorum in temporibus constitutis et in primitiis. Inter cætera populus ligna offert ad ignem altaris nutriendum, cum opera virtutum divina consecratione digna operantur. Ardent ligna et consumuntur in altari holocaustorum, cum in cordibus electorum, opera justitiæ flamma charitatis perficiuntur. Memento mei, Deus, in bonum. Merito talis conditor et dedicator civitatis, post multos devotionis labores, memoriæ se Creatoris et largitoris omnium bonorum commendat.