15
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:* ISICH. LXX sic, etc., usque ad in virum perfectum, etc. Loquimini filiis Israël, et dicite eis: Vir, qui patitur fluxum seminis, immundus erit. GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 15, tom. 2. Vir qui patitur, etc. Quid est sermo nisi semen? etc., usque ad quam perpetuæ mercedis fructum. ISICH. Quia multæ species sunt pravæ doctrinæ, etc., usque ad si particeps fuerit doctrinæ ejus sequens discipulos ipsius. Et tunc judicabitur huic vitio subjacere, cum per singula momenta adhæserit carni ejus, atque concreverit fœdus humor. Omne stratum, in quo dormierit, immundum erit, et ubicumque sederit. Si quis hominum tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. Si sederit ubi ille sederat, et ipse lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. Qui tetigerit carnem ejus, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. Si salivam hujuscemodi homo jecerit super eum qui mundus est, lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. Sagma, super quo sederit, immundum erit: Sagma super quo, etc. ISICH. LXX, id est, stragulum asini. Per quod negligentior discipulus et molli corde commutandus intelligitur. Sagmata enim mollia sunt. 10 et quidquid sub eo fuerit, qui fluxum seminis patitur, pollutum erit usque ad vesperum. Qui portaverit horum aliquid, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. 11 Omnis, quem tetigerit qui talis est, non lotis ante manibus, lavabit vestimenta sua, et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. 12 Vas fictile quod tetigerit confringetur: vas autem ligneum lavabitur aqua. 13 Si sanatus fuerit qui hujuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies post emundationem sui, et lotis vestibus et toto corpore in aquis viventibus, erit mundus.§ Numerabit septem dies. ID. Quia per septiformem Spiritum datur remissio peccatorum, cujus septem donis indigent qui perfecte mundari debent. 14 Die autem octavo sumet duos turtures, aut duos pullos columbæ, et veniet in conspectum Domini ad ostium tabernaculi testimonii, dabitque eos sacerdoti:** Duos turtures. ID. Dignum doctoribus sacrificium. Turtur siquidem meditationem, columba frequenter generans et simplex, Spiritum sanctum designat. Oportet enim doctorem spiritualiter generare: digne ergo hoc sacrificium sacerdotibus et magistris dedicavit. 15 qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum: rogabitque pro eo coram Domino, ut emundetur a fluxi seminis sui.†† Coram Domino ut emundetur. Secundum voluntatem et legem Dei, super quæ peccavit, emundatur pœnitendo, sacrificia orationum offerendo, et deinceps recte vivendo et perfecte sapiendo. 16 Vir de quo egreditur semen coitus, lavabit aqua omne corpus suum: et immundus erit usque ad vesperum.‡‡ Vir de quo egreditur, etc. ISICH. Nisi quis, etc., usque ad mundavit genus humanum. ID. Quia multi, etc., usque ad doctorum suorum traditionibus. 17 Vestem et pellem, quam habuerit, lavabit aqua, et immunda erit usque ad vesperum.§§ Vestem et pellem. Miseriam exprimit originalis peccati, quo genus humanum pollutum etiam insensata polluit. Mulieres exprimit quæ libidinis causa miscentur viris ad temporalem usum, quem præstant, et vestimentum, pelles quoque veteratæ projiciuntur, et muliebris consuetudo veterascente amicitia respuitur. 18 Mulier, cum qua coierit, lavabitur aqua, et immunda erit usque ad vesperum. 19 Mulier, quæ redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus separabitur.*** Mulier, etc. Per menstrua pravæ cogitationes designantur. Quæ enim menstrua patitur, alienam carnem non tangit, et propria se polluit. Sic iniquæ cogitationes et voluntates, quamvis opere non compleantur, apud Deum pro factis habentur et puniuntur. Mulier quæ redeunte. ISICH. Intendit tam mulieres, etc., usque ad quæ corruptio humani generis est. Septem diebus, etc. Universitatem temporum significat, usque ad completionem, qua declaratum est Evangelium: separati enim erant homines a Deo usquequo conjungeret eos evangelica prædicatio. Qui tetigerit vestimentum ejus, lavabit, etc. Sic oportet ab idololatria abstinere: ut nec idololatras nec eorum discipulos vel fautores, quibus quasi lectis vel vasis utuntur, contingamus, nec communionem cum eis habeamus. 20 Omnis qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum: 21 et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suæ, polluetur. 22 Qui tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. 23 Omne vas, super quo illa sederit, quisquis attigerit, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, pollutus erit usque ad vesperum. 24 Si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis, immundus erit septem diebus: et omne stratum, in quo dormierit, polluetur. 25 Mulier, quæ patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali, vel quæ post menstruum sanguinem fluere non cessat, quamdiu subjacet huic passioni, immunda erit quasi sit in tempore menstruo.††† Mulier quæ, etc. Quia fluxum seminis patientem, obscena et corrumpentia docentem diximus; et Judaica utentem doctrina de quo semen coitus egreditur; restant qui Gentilium doctrinam spargunt, quæ opportune fluxus sanguinis dicitur, quasi seductio idololatriæ: gaudent enim dæmones sanguine. 26 Omne stratum, in quo dormierit, et vas in quo sederit, pollutum erit. 27 Quicumque tetigerit ea, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperam. 28 Si steterit sanguis, et fluere cessaverit, numerabit septem dies purificationis suæ: 29 et die octavo offeret pro se sacerdoti duos turtures, aut duos pullos columbarum, ad ostium tabernaculi testimonii:‡‡‡ Offeret. Superius fluxum sanguinis patientem sumere duos turtures, aut columbas in sacrificium præcepit, quia magistri locum occupavit; et hic quoque eum qui patitur fluxum sanguinis quia et idololatriæ magister fuit. 30 qui unum faciet pro peccato, et alterum in holocaustum, rogabitque pro ea coram Domino, et pro fluxu immunditiæ ejus. 31 Docebitis ergo filios Israël ut caveant immunditiam, et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos.§§§ Docebitis. Hoc neque de leprosis, neque his qui tangunt morticinia, sancivit. Immunditias. Omne peccatum immunditia est animæ, sed idololatria maxime. Tabernaculum. Interiorem hominem, in quo imago Dei. Verbum quoque caro factum est, et habitabit in nobis. 32 Ista est lex ejus, qui patitur fluxum seminis, et qui polluitur coitu,* Ista. Quæ sibi cohærent, et communem intentionem habent, nectere consuevit, ut ostendat quomodo debeant intelligi, et quæ cum quibus cognatione intellectus conjungantur. Et qui, etc. Qui præcepta Judaica docet, et male docet bona, immundus est, dum quæ ad litteram pertinent, extra tempus profert, sicut mundis utitur immundis, unde: Omnia munda mundis, etc. Et quæ, etc. Hi sunt qui impietatem docent, cum genus humanum errore idololatriæ sit detentum in menstruis, id est, in separatione malitiæ. 33 et quæ menstruis temporibus separatur, vel quæ jugi fluit sanguine, et hominis qui dormierit cum ea.

*15:1 ISICH. LXX sic, etc., usque ad in virum perfectum, etc.

15:2 GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 15, tom. 2. Vir qui patitur, etc. Quid est sermo nisi semen? etc., usque ad quam perpetuæ mercedis fructum. ISICH. Quia multæ species sunt pravæ doctrinæ, etc., usque ad si particeps fuerit doctrinæ ejus sequens discipulos ipsius.

15:9 Sagma super quo, etc. ISICH. LXX, id est, stragulum asini. Per quod negligentior discipulus et molli corde commutandus intelligitur. Sagmata enim mollia sunt.

§15:13 Numerabit septem dies. ID. Quia per septiformem Spiritum datur remissio peccatorum, cujus septem donis indigent qui perfecte mundari debent.

**15:14 Duos turtures. ID. Dignum doctoribus sacrificium. Turtur siquidem meditationem, columba frequenter generans et simplex, Spiritum sanctum designat. Oportet enim doctorem spiritualiter generare: digne ergo hoc sacrificium sacerdotibus et magistris dedicavit.

††15:15 Coram Domino ut emundetur. Secundum voluntatem et legem Dei, super quæ peccavit, emundatur pœnitendo, sacrificia orationum offerendo, et deinceps recte vivendo et perfecte sapiendo.

‡‡15:16 Vir de quo egreditur, etc. ISICH. Nisi quis, etc., usque ad mundavit genus humanum. ID. Quia multi, etc., usque ad doctorum suorum traditionibus.

§§15:17 Vestem et pellem. Miseriam exprimit originalis peccati, quo genus humanum pollutum etiam insensata polluit. Mulieres exprimit quæ libidinis causa miscentur viris ad temporalem usum, quem præstant, et vestimentum, pelles quoque veteratæ projiciuntur, et muliebris consuetudo veterascente amicitia respuitur.

***15:19 Mulier, etc. Per menstrua pravæ cogitationes designantur. Quæ enim menstrua patitur, alienam carnem non tangit, et propria se polluit. Sic iniquæ cogitationes et voluntates, quamvis opere non compleantur, apud Deum pro factis habentur et puniuntur. Mulier quæ redeunte. ISICH. Intendit tam mulieres, etc., usque ad quæ corruptio humani generis est. Septem diebus, etc. Universitatem temporum significat, usque ad completionem, qua declaratum est Evangelium: separati enim erant homines a Deo usquequo conjungeret eos evangelica prædicatio. Qui tetigerit vestimentum ejus, lavabit, etc. Sic oportet ab idololatria abstinere: ut nec idololatras nec eorum discipulos vel fautores, quibus quasi lectis vel vasis utuntur, contingamus, nec communionem cum eis habeamus.

†††15:25 Mulier quæ, etc. Quia fluxum seminis patientem, obscena et corrumpentia docentem diximus; et Judaica utentem doctrina de quo semen coitus egreditur; restant qui Gentilium doctrinam spargunt, quæ opportune fluxus sanguinis dicitur, quasi seductio idololatriæ: gaudent enim dæmones sanguine.

‡‡‡15:29 Offeret. Superius fluxum sanguinis patientem sumere duos turtures, aut columbas in sacrificium præcepit, quia magistri locum occupavit; et hic quoque eum qui patitur fluxum sanguinis quia et idololatriæ magister fuit.

§§§15:31 Docebitis. Hoc neque de leprosis, neque his qui tangunt morticinia, sancivit. Immunditias. Omne peccatum immunditia est animæ, sed idololatria maxime. Tabernaculum. Interiorem hominem, in quo imago Dei. Verbum quoque caro factum est, et habitabit in nobis.

*15:32 Ista. Quæ sibi cohærent, et communem intentionem habent, nectere consuevit, ut ostendat quomodo debeant intelligi, et quæ cum quibus cognatione intellectus conjungantur. Et qui, etc. Qui præcepta Judaica docet, et male docet bona, immundus est, dum quæ ad litteram pertinent, extra tempus profert, sicut mundis utitur immundis, unde: Omnia munda mundis, etc. Et quæ, etc. Hi sunt qui impietatem docent, cum genus humanum errore idololatriæ sit detentum in menstruis, id est, in separatione malitiæ.