28
[Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur.* Habet argentum venarum suarum principia. GREG. Postquam potentium pœnas superborum, etc., usque ad ut nulla sacrorum librorum auctoritate solidentur. Et auro locus est. Hoc loco hæritici, etc., usque ad prius hic arserit in officina charitatis. Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in æs vertitur. Ferrum de terra tollitur. Solent hæretici de justitia gloriari, et catholicos fuisse iniquos criminantur. Contra quos per humilem confessionem dicitur: Ferrum de terra tollitur. Quia fortiores viri, a terrena, quam prius tenuerunt, actione separantur, et propugnatores Ecclesiæ fiunt. Et lapis solutus. Quia cor durum, etc., usque ad et per prædicationem sonorus fiat. Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat: lapidem quoque caliginis et umbram mortis. Tempus posuit tenebris. Iniqui videlicet modum, quo iniqui esse desistant. Et universorum. Quia intuetur electorum terminum, etc., usque ad quod obduratæ perfidiæ se tenebris cæcaret. Lapidem quoque caliginis. Populus Judæorum perfidia durus, etc., usque ad ejus in se imaginem expressit. Dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios.§ Dividet torrens a populo. Ibid. Torrentis autem nomine, etc., usque ad nomine torrentis potest irrigatio sanctæ prædicationis intelligi. Eos quos oblitus, id est Judæos, etc., usque ad quia verbis vitæ ad cor viam præbere noluerunt. Terra de qua oriebatur panis, in loco suo igni subversa est.** Terra de qua oriebatur. Quia Judæa et prius habuit legem quæ reficeret, et post visis miraculis Redemptoris, invidiam quæ concremaret. Locus sapphiri lapides ejus, et glebæ illius aurum.†† Locus sapphiri lapides ejus. Ibid. Sapphiri, coloris ærii sunt. Et hoc dicit, quia nunquam de Judæa animæ sanctæ, quæ cœlestem vitam ducerent, defuerunt: Et glebæ illius. Glebas dicit collectiones singulorum ordinum, etc., usque ad Sed cur bona perdidit, sequitur: Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis.‡‡ Semitam ignoravit. Hoc loco avis nomine ille signatur, etc., usque ad considerare noluit. Nec intuitus est oculus. Redemptor noster vulturis, etc., usque ad de quibus subditur: Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leæna.§§ Non calcaverunt eam filii institorum. Institores sunt qui spirituale negotium gerunt, etc., usque ad institorum filios, pastores et doctores. Nec pertransivit per eam leæna. Leæna dicitur Ecclesia, quia male viventes in vitiis ore prædicationis sanctæ interficit, unde Petro dicitur: Macta et manduca. Ecclesia itaque per Judæam transiit, sed non pertransiit: quia ex illa paucos ad fidem rapuit, sed tamen infidelem populum a perfidia funditus non exstinxit. Sed a Judæis repulsa, quid fecit? Ad silicem extendit manum suam: subvertit a radicibus montes.*** Ad silicem extendit manum suam. Quia ad duritiam gentium brachium suæ prædicationis misit. Subvertit a radicibus montes. Radices, cogitationes intimæ superborum: montes a radicibus sunt eversi, quia sæculi potestates ad colendum Deum ab intima cogitatione ceciderunt. 10 In petris rivos excidit, et omne pretiosum vidit oculus ejus.††† In petris rivos excidit, etc. Ibid. id est in duris gentium cordibus fluvios prædicationis aperuit. Et omne pretiosum vidit oculus ejus. Vidit Deus pretiosum, cum humanam animam de se abjectam sapientiæ gratiæ suæ illustratione respexit. 11 Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit.‡‡‡ Profunda quoque. Profunda fluviorum scrutatur Dominus, etc., usque ad et nullo merito nostro sapientia Dei venit ad nos. 12 Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiæ? 13 Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium.§§§ Nec invenitur in terra. Terram, humanam animam dicit. Hæc sapientia in terra suaviter viventium inveniri non potest, quia quisquis adhuc hujus vitæ voluptatibus pascitur, ab æternæ sapientiæ intellectu separatur. 14 Abyssus dicit: Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum.* Abyssus dicit. Abyssus dicit corda hominum, etc., usque ad quæ stulta apud Deum dicit, iniquis operibus. Mare loquitur: non, inquietorum mentes, etc., usque ad sed per semetipsam veniret. Sequitur: 15 Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus. Non dabitur aurum obrizum pro ea. Aurum obrizum sancti angeli nuncupantur, etc., usque ad sed non sine contagio culpæ. Nec appendetur argentum in commutatione ejus. Quia vita justorum prædicantium, vel eloquia Dei scribentium, quantalibet sanctitatis luce polleat, adventum nobis supernæ sapientiæ per suam præsentiam non communicat. 16 Non conferetur tinctis Indiæ coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro. Non conferetur tinctis Indiæ coloribus. Per Indiam hic mundus accipitur, etc., usque ad et vestis sine tinctura. Nec lapidi sardonicho. Sardonichus terræ rubræ similitudinem tenet, sapphirus æream speciem: per sardonichum ergo homines, vel patres Veteris Testamenti terrena quædam sectantes; per sapphirum Novi Testamenti prædicatores, cœlestia sola quærentes, vel angeli accipiuntur. 17 Non adæquabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri.§ Non adæquabitur ei aurum vel. GREG. Postquam dictum est, etc., usque ad quia creatura sunt. Nec commutabuntur pro ea vasa. Excelsum vas auri, etc., usque ad sed Dominum prophetarum credit. 18 Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus: trahitur autem sapientia de occultis.** Nec commemorabuntur in comparatione. Quid enim sunt homines Deo comparati? Nihil. Trahitur autem sapientia. Quia cum sit invisibilis, etc., usque ad Et nescis unde veniat aut quo vadat. 19 Non adæquabitur ei topazius de Æthiopia, nec tincturæ mundissimæ componetur.†† Non adæquabitur ei topazius. Pro eo quod omni colore resplendet, etc., usque ad quod ostendit dum subdit: Nec tincturæ mundissimæ. Mundissimæ tincturæ sunt qui humiliter custodiunt supervenientem in se virtutum gratiam. Tincti enim non essent, si sanctitatem naturaliter habuissent. 20 Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiæ?‡‡ Unde ergo sapientia venit? Quia ab invisibili patre nascitur, etc., usque ad et quis est locus intelligentiæ? 21 Abscondita est ab oculis omnium viventium: volucres quoque cæli latet.§§ Abscondita est. Quia quandiu hic vivitur, videri Deus per suæ naturæ speciem non potest; per imagines vero visus est Mosi, Jacob et aliis. Volucres quoque cœli latet. GREG. in Job, l. 19. Quia in hac carne corruptibili constituti, etc., usque ad in eorum dictis atque consolationibus ab hujus vitæ fatigatione respirant. 22 Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam ejus.*** Perditio et mors dixerunt, etc. Ibid. Quia videre Deum, hoc est quod habere: ideo iniqui hanc sapientiam non vident, quia repulsi per superbiam nequaquam habere potuerunt. Famam autem ejus audisse, est ejus potentiam ex virtute cognovisse. 23 Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius.††† Deus intelligit viam. Ac si dicat, etc., usque ad in cunctis mundi partibus electorum fuerat corda repletura. Sequitur: 24 Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quæ sub cælo sunt respicit.‡‡‡ Ipse enim mundi fines intuetur. Respicere Dei est perdita ad gratiam reformare. 25 Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura.§§§ Qui fecit ventis pondus. Velocitate et sublimitate ventorum, etc., usque ad gloriam permista infirmitate temperare. Et aquas appendit, etc. Ibid. Aquas dicit mentes Spiritu sancto, etc., usque ad sed mulierem fugit, timore perculsus. 26 Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus:* Quando ponebat pluviis legem. Pluvia, prædicantium dicta, etc., usque ad quæ hoc quod sonuit, opere conservat. 27 tunc vidit illam et enarravit, et præparavit, et investigavit. Tunc vidit illam, et enarravit. Hanc incarnatam sapientiam vidit, id est videri fecit, et enarrari, a prædicatoribus præparari, et investigari ab auditoribus fecit. Sibi quippe illam præparat, quisquis illam bene vivendo in die judicii propitiam habere curavit. Vidit illam, etc. Vidit, quia species est, etc., usque ad quod de illa homo cognosceret in se, unde subditur: 28 Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.] Et dixit homini, etc. Quia naturam sapientiæ penetrare non possumus quid sit in se: ex condescensione Dei audivimus quid sit in nobis. Namque hanc habere certum est, quem timere Deum incertum non est. Ecce timor Domini ipsa, etc., quasi diceret Si Deum times, constat quia sapientia plenus es quæ apud hominem timor Domini vocatur. Sed quia ille vere vim divini timoris intelligit, qui se ab omnibus pravis operibus custodit, subdit: Et recedere a malo intelligentia.

*28:1 Habet argentum venarum suarum principia. GREG. Postquam potentium pœnas superborum, etc., usque ad ut nulla sacrorum librorum auctoritate solidentur. Et auro locus est. Hoc loco hæritici, etc., usque ad prius hic arserit in officina charitatis.

28:2 Ferrum de terra tollitur. Solent hæretici de justitia gloriari, et catholicos fuisse iniquos criminantur. Contra quos per humilem confessionem dicitur: Ferrum de terra tollitur. Quia fortiores viri, a terrena, quam prius tenuerunt, actione separantur, et propugnatores Ecclesiæ fiunt. Et lapis solutus. Quia cor durum, etc., usque ad et per prædicationem sonorus fiat.

28:3 Tempus posuit tenebris. Iniqui videlicet modum, quo iniqui esse desistant. Et universorum. Quia intuetur electorum terminum, etc., usque ad quod obduratæ perfidiæ se tenebris cæcaret. Lapidem quoque caliginis. Populus Judæorum perfidia durus, etc., usque ad ejus in se imaginem expressit.

§28:4 Dividet torrens a populo. Ibid. Torrentis autem nomine, etc., usque ad nomine torrentis potest irrigatio sanctæ prædicationis intelligi. Eos quos oblitus, id est Judæos, etc., usque ad quia verbis vitæ ad cor viam præbere noluerunt.

**28:5 Terra de qua oriebatur. Quia Judæa et prius habuit legem quæ reficeret, et post visis miraculis Redemptoris, invidiam quæ concremaret.

††28:6 Locus sapphiri lapides ejus. Ibid. Sapphiri, coloris ærii sunt. Et hoc dicit, quia nunquam de Judæa animæ sanctæ, quæ cœlestem vitam ducerent, defuerunt: Et glebæ illius. Glebas dicit collectiones singulorum ordinum, etc., usque ad Sed cur bona perdidit, sequitur:

‡‡28:7 Semitam ignoravit. Hoc loco avis nomine ille signatur, etc., usque ad considerare noluit. Nec intuitus est oculus. Redemptor noster vulturis, etc., usque ad de quibus subditur:

§§28:8 Non calcaverunt eam filii institorum. Institores sunt qui spirituale negotium gerunt, etc., usque ad institorum filios, pastores et doctores. Nec pertransivit per eam leæna. Leæna dicitur Ecclesia, quia male viventes in vitiis ore prædicationis sanctæ interficit, unde Petro dicitur: Macta et manduca. Ecclesia itaque per Judæam transiit, sed non pertransiit: quia ex illa paucos ad fidem rapuit, sed tamen infidelem populum a perfidia funditus non exstinxit. Sed a Judæis repulsa, quid fecit?

***28:9 Ad silicem extendit manum suam. Quia ad duritiam gentium brachium suæ prædicationis misit. Subvertit a radicibus montes. Radices, cogitationes intimæ superborum: montes a radicibus sunt eversi, quia sæculi potestates ad colendum Deum ab intima cogitatione ceciderunt.

†††28:10 In petris rivos excidit, etc. Ibid. id est in duris gentium cordibus fluvios prædicationis aperuit. Et omne pretiosum vidit oculus ejus. Vidit Deus pretiosum, cum humanam animam de se abjectam sapientiæ gratiæ suæ illustratione respexit.

‡‡‡28:11 Profunda quoque. Profunda fluviorum scrutatur Dominus, etc., usque ad et nullo merito nostro sapientia Dei venit ad nos.

§§§28:13 Nec invenitur in terra. Terram, humanam animam dicit. Hæc sapientia in terra suaviter viventium inveniri non potest, quia quisquis adhuc hujus vitæ voluptatibus pascitur, ab æternæ sapientiæ intellectu separatur.

*28:14 Abyssus dicit. Abyssus dicit corda hominum, etc., usque ad quæ stulta apud Deum dicit, iniquis operibus. Mare loquitur: non, inquietorum mentes, etc., usque ad sed per semetipsam veniret. Sequitur:

28:15 Non dabitur aurum obrizum pro ea. Aurum obrizum sancti angeli nuncupantur, etc., usque ad sed non sine contagio culpæ. Nec appendetur argentum in commutatione ejus. Quia vita justorum prædicantium, vel eloquia Dei scribentium, quantalibet sanctitatis luce polleat, adventum nobis supernæ sapientiæ per suam præsentiam non communicat.

28:16 Non conferetur tinctis Indiæ coloribus. Per Indiam hic mundus accipitur, etc., usque ad et vestis sine tinctura. Nec lapidi sardonicho. Sardonichus terræ rubræ similitudinem tenet, sapphirus æream speciem: per sardonichum ergo homines, vel patres Veteris Testamenti terrena quædam sectantes; per sapphirum Novi Testamenti prædicatores, cœlestia sola quærentes, vel angeli accipiuntur.

§28:17 Non adæquabitur ei aurum vel. GREG. Postquam dictum est, etc., usque ad quia creatura sunt. Nec commutabuntur pro ea vasa. Excelsum vas auri, etc., usque ad sed Dominum prophetarum credit.

**28:18 Nec commemorabuntur in comparatione. Quid enim sunt homines Deo comparati? Nihil. Trahitur autem sapientia. Quia cum sit invisibilis, etc., usque ad Et nescis unde veniat aut quo vadat.

††28:19 Non adæquabitur ei topazius. Pro eo quod omni colore resplendet, etc., usque ad quod ostendit dum subdit: Nec tincturæ mundissimæ. Mundissimæ tincturæ sunt qui humiliter custodiunt supervenientem in se virtutum gratiam. Tincti enim non essent, si sanctitatem naturaliter habuissent.

‡‡28:20 Unde ergo sapientia venit? Quia ab invisibili patre nascitur, etc., usque ad et quis est locus intelligentiæ?

§§28:21 Abscondita est. Quia quandiu hic vivitur, videri Deus per suæ naturæ speciem non potest; per imagines vero visus est Mosi, Jacob et aliis. Volucres quoque cœli latet. GREG. in Job, l. 19. Quia in hac carne corruptibili constituti, etc., usque ad in eorum dictis atque consolationibus ab hujus vitæ fatigatione respirant.

***28:22 Perditio et mors dixerunt, etc. Ibid. Quia videre Deum, hoc est quod habere: ideo iniqui hanc sapientiam non vident, quia repulsi per superbiam nequaquam habere potuerunt. Famam autem ejus audisse, est ejus potentiam ex virtute cognovisse.

†††28:23 Deus intelligit viam. Ac si dicat, etc., usque ad in cunctis mundi partibus electorum fuerat corda repletura. Sequitur:

‡‡‡28:24 Ipse enim mundi fines intuetur. Respicere Dei est perdita ad gratiam reformare.

§§§28:25 Qui fecit ventis pondus. Velocitate et sublimitate ventorum, etc., usque ad gloriam permista infirmitate temperare. Et aquas appendit, etc. Ibid. Aquas dicit mentes Spiritu sancto, etc., usque ad sed mulierem fugit, timore perculsus.

*28:26 Quando ponebat pluviis legem. Pluvia, prædicantium dicta, etc., usque ad quæ hoc quod sonuit, opere conservat.

28:27 Tunc vidit illam, et enarravit. Hanc incarnatam sapientiam vidit, id est videri fecit, et enarrari, a prædicatoribus præparari, et investigari ab auditoribus fecit. Sibi quippe illam præparat, quisquis illam bene vivendo in die judicii propitiam habere curavit. Vidit illam, etc. Vidit, quia species est, etc., usque ad quod de illa homo cognosceret in se, unde subditur:

28:28 Et dixit homini, etc. Quia naturam sapientiæ penetrare non possumus quid sit in se: ex condescensione Dei audivimus quid sit in nobis. Namque hanc habere certum est, quem timere Deum incertum non est. Ecce timor Domini ipsa, etc., quasi diceret Si Deum times, constat quia sapientia plenus es quæ apud hominem timor Domini vocatur. Sed quia ille vere vim divini timoris intelligit, qui se ab omnibus pravis operibus custodit, subdit: Et recedere a malo intelligentia.