*52:1 Filius viginti. Historia quæ captum refert Sedeciam, et Jerusalem a Chaldæis vastatam, in libro Regum plene tota continetur.
†52:4 Factum est autem. Novenarius minor denario imperfectionem legis significat, etc., usque ad tenebris peccatorum vallati fugiunt, et videntes lupum venientem oves dimittunt.
‡52:7 Per viam portæ. Latenter arguit inertiam doctorum, qui inter muros duorum Testamentorum constituti, non bellum gerere, sed effugere quærunt, et deliciis magis affluere (quas hortus signat) quam scuto fidei hostibus resistere.
§52:8 Persecutus est, etc. RAB. In libro Regum ita legitur: Fugit Sedecias per viam, etc. Malignis spiritibus populum circumdantibus, rector non fugit, etc., usque ad Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha, etc.
**52:11 Et adduxit eum rex, etc. Quia anima in confusione peccatorum vincta compedibus vitiorum, per malignos spiritus ducitur in domum carceris usque ad diem mortis, et in angustia mentis includitur, ut mortis sententiam exspectet.
††52:12 In mense autem quinto, etc. Congruit ordo temporis cum ratione vindictæ: Mense quinto vastatur civitas, quæ Pentateuchum despexit, decima die mensis, quia decalogo legis contraria fecit, blandiens sibi de securitate pro sanctorum locorum habitatione; unde supra: Nolite confidere, etc. GREG. Dum Scriptura Sedeciæ captivitatem narrat, ordinem captivitatis internæ denuntiat, etc., usque ad Quandoque enim et lumen totius rationis clauditur, quia pravo usu et iniquitatis suæ multitudine gravatur. Venit Nabuzardan, etc. RAB. Justo judicio Dei venit Nabuzardan, princeps exercitus regis Babylonis, super Jerusalem, et succendit, etc., usque ad omnem domum comburit igni, id est, cujusque conscientiam flamma illiciti amoris. De pauperibus, etc. ID. Eos, qui utiles verbo et exemplo esse poterant, etc., usque ad sed spinæ et tribuli vitiorum.
‡‡52:20 Columnas quoque, etc. Per diversa vasa, diversa officia in Ecclesia significantur, quæ maligni spiritus de servitio Dei auferunt, et in usum suum convertunt.
§§52:21 De columnis, etc. RAB. Quod facturam columnarum describit cum capitellis, et retiaculis atque malis granatis, ostendit, etc., usque ad legat opus nostrum super librum Regum, ubi quid de his sancti Patres senserint, explanatum est.
***52:24 Et tulit magister, etc. Etiam fortes in Ecclesia diabolus decipit et captivat; unde: Escæ ejus electæ Habac. 1., etc.
†††52:25 De civitate tulit, etc. Continentes, scilicet, oleum gratiæ et misericordiæ (sicut fatuæ virgines) in pectore suo non habentes, qui frustra super viros bellatores constituuntur, cum arrogantiam vitare non præmeditantur.
‡‡‡52:26 Septem viros, etc. Septiformi Spiritu, scilicet, sanctificatos. Sed quia gratiam perdiderunt, septem spiritibus nequioribus traditi, non regis cœlestis mandata intuuntur, sed regis inferni voluntati obsequuntur. Et scribam, etc. Quem liber Regum Sophar, qui interpretatur dissipans vel dividens, et significat eos qui rudes in Ecclesia, quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis exemplis dissipant, et a cœtu fidelium per errorem sequestrant. Et sexaginta viros, etc. Stultos, scilicet, cooperatores, qui merito vulgi nomine appellantur, qui utilitatem divini consilii discernere et implere neglexerunt.
§§§52:27 Et percussit eos rex Babylonis, etc. Hoc ambit rex Babylonis, ut quos ab Ecclesia evellit, perducat ad interfectionem perpetuæ mortis.
*52:28 Iste est populus, etc. RAB. Tertio vastavit Nabuchodonosor Judæam. Primo, cum Joachim, etc., usque ad et retrudit in carcerem inferni, ubi gemunt in perpetuum damnati.
†52:31 Et factum est. ID. Significat admirandam Dei potentiam per bonos et malos æque sua, etc., usque ad correctum misericorditer respexit, et de pœnis liberans quieti restituit et honori.