*19:1 Hæc dicit Dominus: Vade et accipe lagunculam. HIER. Vult divina Scriptura non solum auribus docere populum, sed etiam oculis. Magis enim mente retinetur quod visu percipitur quam quod auditu. Lagunculam figuli pro laguncula figuli, etc., usque ad et pro Hierihoh Chiricho.
†19:4 Eo quod. ID. Omnis hæreticus derelinquit Deum, etc., usque ad et comburunt idolis filios suos quos in hæresi genuerunt.
‡19:5 Quæ non præcepi. Non præcepi vel cogitavi, etc., usque ad hæc de Deo accipienda sunt, sicut alia.
§19:6 Topheth, et vallis filii Ennom, etc. ID. Quæ sit vallis filii Ennom, etc., usque ad vel historialiter Babylonio vastante.
**19:7 Et dabo cadavera. Quamvis hæc in Babylonica captivitate populo acciderint, etc., usque ad ventres suos sepulcra facerent liberorum.
††19:11 Sic conteram populum istum. Sub Ælio Adriano civitas, et nomen perdidit, et statum, ad frangendam superbiam habitatorum. Sanctæ autem crucis et resurrectionis vocabula non urbem significant, sed locum. ID. Judæi auream atque gemmatam Jerusalem, etc., usque ad et vero judici cuncta reserventur. Et in Topheth sepelientur, etc., usque ad quæ huic imminet loco, fiat sicut Topheth.
‡‡19:13 Et erunt domus Jerusalem et domus regum. Omnis domus regum Juda sicut locus Topheth. Hoc in Hebræo non habetur, sed a LXX interseritur.