13
Rursumque filii Israël fecerunt malum in conspectu Domini: qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis. Erat autem quidam vir de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem.* Sed concipies, etc. ISID., in Jud. Samson habet quædam in typum Christi, etc., usque ad et de Christo dictum et per prophetam: Orietur vobis sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus. Cui apparuit angelus Domini, et dixit ad eam: Sterilis es et absque liberis: sed concipies, et paries filium. Nec immundum. AUG., quæst. 50. Immundum est dissolutio disciplinæ quæ esse cœperat in Isræl, et jam ad ea manducanda eos labefecerat, quæ Deus in animalibus prohibuerat: jam enim etiam ad cultum transibant idolorum. AUG., quæst. 52 in Jud. Quod ait mulier dictum sibi ab angelo, etc., usque ad Nazaræi certis diebus observabant voventes votumque reddentes. Cave ergo ne bibas vinum ac siceram, nec immundum quidquam comedas: quia concipies, et paries filium, cujus non tanget caput novacula: erit enim nazaræus Dei ab infantia sua et ex matris utero, et ipse incipiet liberare Israël de manu Philisthinorum. Quæ cum venisset ad maritum suum, dixit ei: Vir Dei venit ad me, habens vultum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem quis esset, et unde venisset, et quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere: sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium: cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaræus Dei ab infantia sua, ex utero matris suæ usque ad diem mortis suæ. Oravit itaque Manue Dominum, et ait: Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum, et doceat nos quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est. Exaudivitque Dominus deprecantem Manue, et apparuit rursum angelus Dei uxori ejus sedenti in agro: Manue autem maritus ejus non erat cum ea. Quæ cum vidisset angelum, 10 festinavit, et cucurrit ad virum suum: nuntiavitque ei, dicens: Ecce apparuit mihi vir, quem ante videram. 11 Qui surrexit, et secutus est uxorem suam: veniensque ad virum, dixit ei: Tu es qui locutus es mulieri? Et ille respondit: Ego sum. 12 Cui Manue: Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid vis ut faciat puer? aut a quo se observare debebit? 13 Dixitque angelus Domini ad Manue: Ab omnibus, quæ locutus sum uxori tuæ, abstineat se, 14 et quidquid ex vinea nascitur, non comedat: vinum et siceram non bibat; nullo vescatur immundo: et quod ei præcepi, impleat atque custodiat. 15 Dixitque Manue ad angelum Domini: Obsecro te ut acquiescas precibus meis, et faciamus tibi hædum de capris. 16 Cui respondit angelus: Si me cogis, non comedam panes tuos: si autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset. 17 Dixitque ad eum: Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te? 18 Cui ille respondit: Cur quæris nomen meum, quod est mirabile? 19 Tulit itaque Manue hædum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia: ipse autem et uxor ejus intuebantur. Tulit itaque. AUG., quæst. 53. Quod dicit Scriptura ignorasse Manue, quod angelus Domini esset, etc., usque ad ut traderetur inimicis per quadraginta annos. 20 Cumque ascenderet flamma altaris in cælum, angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor ejus, proni ceciderunt in terram,§ Quod. GREG., lib. V Moral., cap. 23. Quid est quod ad visionem angeli vir est timidus, mulier audax, nisi quando cœlestia nobis monstrantur, spiritus quidem pavore se concutit, sed tamen spes præsumit. Inde enim spes ad majora audenda se erigit, unde turbatur spiritus qui ea quæ superna sunt prior videt, quia cum altiora secretorum cœlestium sic levata mens conspicit, cuncta humanarum virium soliditas contremiscit. AUG., quæst. 54 in Jud. Quid est quod postquam manifestatus est Manue et uxori ejus angelus, etc., usque ad non accepturum sacrificium, sed ipsum sacrificium futurum. 21 et ultra eis non apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum Domini esse, 22 et dixit ad uxorem suam: Morte moriemur, quia vidimus Deum. 23 Cui respondit mulier: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, nec ostendisset nobis hæc omnia, neque ea quæ sunt ventura dixisset. 24 Peperit itaque filium, et vocavit nomen ejus Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus. 25 Cœpitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol.

*13:2 Sed concipies, etc. ISID., in Jud. Samson habet quædam in typum Christi, etc., usque ad et de Christo dictum et per prophetam: Orietur vobis sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus.

13:3 Nec immundum. AUG., quæst. 50. Immundum est dissolutio disciplinæ quæ esse cœperat in Isræl, et jam ad ea manducanda eos labefecerat, quæ Deus in animalibus prohibuerat: jam enim etiam ad cultum transibant idolorum. AUG., quæst. 52 in Jud. Quod ait mulier dictum sibi ab angelo, etc., usque ad Nazaræi certis diebus observabant voventes votumque reddentes.

13:19 Tulit itaque. AUG., quæst. 53. Quod dicit Scriptura ignorasse Manue, quod angelus Domini esset, etc., usque ad ut traderetur inimicis per quadraginta annos.

§13:20 Quod. GREG., lib. V Moral., cap. 23. Quid est quod ad visionem angeli vir est timidus, mulier audax, nisi quando cœlestia nobis monstrantur, spiritus quidem pavore se concutit, sed tamen spes præsumit. Inde enim spes ad majora audenda se erigit, unde turbatur spiritus qui ea quæ superna sunt prior videt, quia cum altiora secretorum cœlestium sic levata mens conspicit, cuncta humanarum virium soliditas contremiscit. AUG., quæst. 54 in Jud. Quid est quod postquam manifestatus est Manue et uxori ejus angelus, etc., usque ad non accepturum sacrificium, sed ipsum sacrificium futurum.