65
[Quæsierunt me qui ante non interrogabant; invenerunt qui non quæsierunt me. Dixi: Ecce ego, ecce ego, ad gentem quæ non invocabat nomen meum.* Quæsierunt, etc. HIER. Ad hoc respondet filius, etc., usque ad et Filii alieni mentiti sunt mihi Psal. 17.. Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas. Expandi manus meas. ID. In cruce orans pro eis, etc., usque ad ipsi tamen semper exstiterunt increduli. Populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper; qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres; Populus qui ad iracundiam. ID.Allegorice.. Omnis hæreticus Deum ad iracundiam procat, etc., usque ad et in quadrum exstruere, et secti in latere pulveris roborare lineis. qui habitant in sepulchris, et in delubris idolorum dormiunt; qui comedunt carnem suillam, et jus profanum in vasis eorum;§ In delubris. Delubra a delendo dicta, eo quod ibi putabatur ablui anima. Vel, quia prope erant piscinæ ubi et sacerdos lavabatur et hostia.Allegorice.. HIER. Hæretici in memoriis magistrorum, etc., usque ad ut qui ipsis non fuerit similis, quasi perditum detestetur. qui dicunt: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die.** In furore meo. Furorem, oblivionem, iram, pœnitudinem, ita in Deo accipere debemus, quomodo manus, pedes, oculos, aures, et cætera membra quæ habere dicitur: non quod his pareat perturbationibus qui eas exstinguit in nobis, sed per verba nostra; Dei intelligimus affectum erga nos. Ecce scriptum est coram me: Non tacebo, sed reddam, et retribuam in sinum eorum.†† Non tacebo. Qui superius dixit: Tacui, semper silui, patiens fui, modo dicit: Non tacebo, id est, ne paream amplius, neque sustinebo iniquitates eorum. Iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus; qui sacrificaverunt super montes, et super colles exprobraverunt mihi; et remetiar opus eorum primum in sinu eorum.‡‡ Iniquitates patrum, etc. Ut scilicet non solum pro peccatis vestris puniamini, sed etiam pro patrum iniquitatibus quos imitati estis. Aliter enim non portat filius iniquitatem patris. Qui sacrificaverunt super montes. Quando in Bethel et in Dan aureos vitulos adoraverunt. Hæreticus quoque contemnens simplicitatem Ecclesiæ sacrificat in montibus, et exprobrat Deo dum ejus præcepta contemnit. Hæc dicit Dominus: Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur: Ne dissipes illud, quoniam benedictio est: sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum.§§ Quomodo. HIER. Quasi dicat: Propter malos non perdam bonos: Sed quomodo, etc. Dixerat enim periturum Isræl. Et educam de Jacob semen, et de Juda possidentem montes meos; et hæreditabunt eam electi mei, et servi mei habitabunt ibi.*** De Jacob semen. Semen Jacob et Judæ, apostoli, possidentes montes, alios, scilicet credentes virtutibus eminentes: unde, Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma facti essemus Rom. 9.. Montes sanctos meos. Septuaginta: Montem meum, scilicet Christum, qui est mons montium. Montes enim sunt apostoli, qui de Judæis possederunt Christum, in quo fundati sunt. Et hæreditabunt. HIER. Unde: Semen Abrahæ servi ejus: filii Jacob, electi ejus. Quicunque adhuc semen sunt, etc., usque ad non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei Rom. 9.. 10 Et erunt campestria in caulas gregum, et vallis Achor in cubile armentorum, populo meo qui requisierunt me.††† Campestria. ID. Alii saltus, unde: Dominus revelabit condensa silvarum Psal. 18., ut latrones ibi latitare desistant, et bestiæ venenataque animalia in Ecclesiam Dei transeant. In caulas gregum. Alia translatio habet Saronas, quæ est regio inter Joppem, et Lyddam atque Jamniam fecunda et pabulosa, sed latronibus infesta: unde interpretatur vallis effundens sanguinem. Et vallis Achor. Ubi Achor filius Charmi de spoliis Jericho furatus cum omni domo periit. Et quia populum turbavit et ibi periit, vocatur locus vallis Achor, id est, turbationis vel tumultus. In quo significatur Gentilitas, sicut et per Saronas, quæ interpretatur vallis fundens sanguinem, quæ effusione sanguinis plena in tumultu et in turbatione vitiorum manebat. Sed vallis Achor versa est in caulas gregum sive ovilia, et in cubile armentorum, id est, ecclesias, et requiem prædicatorum et aliorum fidelium, qui designantur per armenta et greges ovium. Armentorum. Prædicatorum, qui Ecclesiam armant et defendunt. Armentum enim dicitur ab armando. 11 Et vos qui dereliquistis Dominum, qui obliti estis montem sanctum meum, qui ponitis fortunæ mensam, et libatis super eam:‡‡‡ Et vos qui dereliquistis, etc.Allegorice. Omnes qui Ecclesiam deserunt, et obliviscuntur montem sanctum Dei, tradentes se spiritibus erroris, vel immundis doctrinis dæmoniorum, parant fortunæ mensam, et nihil ad Deum pertinere credentes, sed vel stellarum cursu vel varietate fortunæ omnia gubernari, hi tradentur æternis suppliciis, ut nullus eorum possit evadere. Fortunæ mensam. HIER. Deæ Ægyptiorum cui in fine anni parabant mensam, omnibus escis refertam, et poculis mulsa mixtis: vel quasi felicem annum præbuerit, vel quia futurum felicem præbitura sit. 12 numerabo vos in gladio, et omnes in cæde corruetis: pro eo quod vocavi, et non respondistis; locutus sum, et non audistis; et faciebatis malum in oculis meis, et quæ nolui elegistis.§§§ Vocavi. Per prophetas dicens: Convertimini ad me et salvi eritis Isa. 45.. Et per memetipsum: Pœnitentiam agite Matth. 3.. Et alibi: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis Ibid. 11.. 13 Propter hoc hæc dicit Dominus Deus: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis;* Ecce servi mei. HIER. Quasi dicat: Non solum corruetis gladio, etc., usque ad et, Satiabor cum apparuerit gloria tua. 14 ecce servi mei lætabuntur, et vos confundemini; ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis, et vos clamabitis præ dolore cordis, et præ contritione spiritus ululabitis, 15 et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis; et interficiet te Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio: Et dimittetis nomen vestrum. Ut aliqui affirmantes dicant: Si aliter fecero, contingat mihi sicut Judæis Romanorum gladio occisis. Vel ita: Juro per Deum, in quem olim Judæi crediderunt. Vel, quia Deus juramentum eorum erat, quod Christiani modo jurant necessitate compulsi, Vivit Dominus scilicet. Et interficiet te. Ut vel hunc non habeatis, qui dicit, Ego sum via, veritas et vita Joan. 14. Nec vocemini circumcisio, sed conscisio. 16 in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo, amen, et qui jurat in terra jurabit in Deo, amen: quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores, et quia absconditæ sunt ab oculis meis. Quia oblivioni. HIER. Ut non idolorum meminerint, etc., usque ad Forsitan et in futuro pristinæ conversationis memoria omnino delebitur. 17 Ecce enim ego creo cælos novos, et terram novam; et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor. 18 Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his quæ ego creo: quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem, et populum ejus gaudium.§ Quia ecce. Ex angelis scilicet et hominibus unam Ecclesiam, et exsultabunt et gaudebunt, ut ego qui creavi exsultem, et gaudeam in eis. Exsultationem. Universæ terræ, ut quæ vetus unigeniti erat gaudium, nova cunctis nationibus lætitia sit. Gaudium. Quod vel post resurrectionem possumus intelligere, vel post baptismum in prima resurrectione. Hoc ad generalem resurrectionem qua omnes in perfecta ætate resurgent. Et hoc est: Non erit, etc. 19 Et exsultabo in Jerusalem, et gaudebo in populo meo, et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris. 20 Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos, quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit.** Puer centum annorum, etc. Ille scilicet, qui etsi diu, tamen pueriliter vixit, serviens vitiis: et hoc exponit sic Gregorius. Puer centum annorum. Et peccator centum annorum. Vita quidem pueri longum trahitur, ut a factis puerilibus corrigatur: sed si a peccati perpetratione, nec temporis longinquitate compescitur, hæc ipsa vitæ longinquitas, quam per misericordiam Dei accepit ei ad cumulum maledictionis crescit. 21 Et ædificabunt domos, et habitabunt; et plantabunt vineas, et comedent fructus earum.†† Domos. HIER. Virtutes pro quibus in cœlestibus requiescent, etc., usque ad Multi enim sancti ædificant domos, sed non habitant in eis. 22 Non ædificabunt, et alius habitabit; non plantabunt, et alius comedet: secundum enim dies ligni erunt dies populi mei, et opera manuum eorum inveterabunt.‡‡ Secundum enim. ID. Sicut Christus etc., usque ad Lignum vitæ est his qui apprehenderunt eam, scilicet, sapientiam, quæ est Christus. 23 Electi mei non laborabunt frustra, neque generabunt in conturbatione, quia semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis.§§ Semen benedictorum. Apostoli, et alii doctores in prædicatione, vel in aliis operibus, sicut Judæi, quia æternam mercedem percipient, quia venient cum exsultatione portantes manipulos suos Psal. 125.. Nepotes. Quos filii eorum in fide genuerunt, sicut Marcus Petri discipulus, et Lucas Pauli filius. 24 Eritque antequam clament, ego exaudiam; adhuc illis loquentibus, ego audiam.*** Antequam clament. In conturbatione, in dolore mentis, sed in gaudio et lætitia: unde, Quod enim est gaudium nostrum aut corona gloriæ, nonne vos II Thes. 2.? etc. 25 Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.]††† Lupus. Lupus Saulus, id est persecutor, de quo, Benjamin lupus rapax Gen. 49.. Agnus. Qui scilicet in candidis vestibus sequuntur agnum quocunque ierit: De quibus Petro dicitur, Pasce agnos meos Joan. 21.. Et leo et bos comedent. Vir scilicet disertus et potentissimus in sæculo spreta philosophiæ eloquentia comedet paleas, id est utilitatem et superficiem historiæ cum bobus, id est prædicatoribus Ecclesiæ. Hæc comedunt leones donec multis laboribus veniatur ad profunditatem mysterii, sicut Augustinus et Cyprianus et alii. Neque occident. Deposita feritate, vel in præsenti vel in futuro, et hoc est: In omni monte, etc. Hoc Judæi carnaliter accipiunt, dicentes quod in tempore Christi sui tanta pax et securitas sibi erit, ut lupi et agni, leones et boves, serpentes et homines commorentur simul, et comedant, neque eis noceant, qui in templo, et in monte sancto habitant. Ex quo colligitur, quod omnes alii occidentur. Sed hoc falsum esse ostenditur his verbis: Hæc dicit Dominus: Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum, etc., hoc tamen Judæi carnaliter intelligunt.

*65:1 Quæsierunt, etc. HIER. Ad hoc respondet filius, etc., usque ad et Filii alieni mentiti sunt mihi Psal. 17..

65:2 Expandi manus meas. ID. In cruce orans pro eis, etc., usque ad ipsi tamen semper exstiterunt increduli.

65:3 Populus qui ad iracundiam. ID.Allegorice.. Omnis hæreticus Deum ad iracundiam procat, etc., usque ad et in quadrum exstruere, et secti in latere pulveris roborare lineis.

§65:4 In delubris. Delubra a delendo dicta, eo quod ibi putabatur ablui anima. Vel, quia prope erant piscinæ ubi et sacerdos lavabatur et hostia.Allegorice.. HIER. Hæretici in memoriis magistrorum, etc., usque ad ut qui ipsis non fuerit similis, quasi perditum detestetur.

**65:5 In furore meo. Furorem, oblivionem, iram, pœnitudinem, ita in Deo accipere debemus, quomodo manus, pedes, oculos, aures, et cætera membra quæ habere dicitur: non quod his pareat perturbationibus qui eas exstinguit in nobis, sed per verba nostra; Dei intelligimus affectum erga nos.

††65:6 Non tacebo. Qui superius dixit: Tacui, semper silui, patiens fui, modo dicit: Non tacebo, id est, ne paream amplius, neque sustinebo iniquitates eorum.

‡‡65:7 Iniquitates patrum, etc. Ut scilicet non solum pro peccatis vestris puniamini, sed etiam pro patrum iniquitatibus quos imitati estis. Aliter enim non portat filius iniquitatem patris. Qui sacrificaverunt super montes. Quando in Bethel et in Dan aureos vitulos adoraverunt. Hæreticus quoque contemnens simplicitatem Ecclesiæ sacrificat in montibus, et exprobrat Deo dum ejus præcepta contemnit.

§§65:8 Quomodo. HIER. Quasi dicat: Propter malos non perdam bonos: Sed quomodo, etc. Dixerat enim periturum Isræl.

***65:9 De Jacob semen. Semen Jacob et Judæ, apostoli, possidentes montes, alios, scilicet credentes virtutibus eminentes: unde, Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma facti essemus Rom. 9.. Montes sanctos meos. Septuaginta: Montem meum, scilicet Christum, qui est mons montium. Montes enim sunt apostoli, qui de Judæis possederunt Christum, in quo fundati sunt. Et hæreditabunt. HIER. Unde: Semen Abrahæ servi ejus: filii Jacob, electi ejus. Quicunque adhuc semen sunt, etc., usque ad non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei Rom. 9..

†††65:10 Campestria. ID. Alii saltus, unde: Dominus revelabit condensa silvarum Psal. 18., ut latrones ibi latitare desistant, et bestiæ venenataque animalia in Ecclesiam Dei transeant. In caulas gregum. Alia translatio habet Saronas, quæ est regio inter Joppem, et Lyddam atque Jamniam fecunda et pabulosa, sed latronibus infesta: unde interpretatur vallis effundens sanguinem. Et vallis Achor. Ubi Achor filius Charmi de spoliis Jericho furatus cum omni domo periit. Et quia populum turbavit et ibi periit, vocatur locus vallis Achor, id est, turbationis vel tumultus. In quo significatur Gentilitas, sicut et per Saronas, quæ interpretatur vallis fundens sanguinem, quæ effusione sanguinis plena in tumultu et in turbatione vitiorum manebat. Sed vallis Achor versa est in caulas gregum sive ovilia, et in cubile armentorum, id est, ecclesias, et requiem prædicatorum et aliorum fidelium, qui designantur per armenta et greges ovium. Armentorum. Prædicatorum, qui Ecclesiam armant et defendunt. Armentum enim dicitur ab armando.

‡‡‡65:11 Et vos qui dereliquistis, etc.Allegorice. Omnes qui Ecclesiam deserunt, et obliviscuntur montem sanctum Dei, tradentes se spiritibus erroris, vel immundis doctrinis dæmoniorum, parant fortunæ mensam, et nihil ad Deum pertinere credentes, sed vel stellarum cursu vel varietate fortunæ omnia gubernari, hi tradentur æternis suppliciis, ut nullus eorum possit evadere. Fortunæ mensam. HIER. Deæ Ægyptiorum cui in fine anni parabant mensam, omnibus escis refertam, et poculis mulsa mixtis: vel quasi felicem annum præbuerit, vel quia futurum felicem præbitura sit.

§§§65:12 Vocavi. Per prophetas dicens: Convertimini ad me et salvi eritis Isa. 45.. Et per memetipsum: Pœnitentiam agite Matth. 3.. Et alibi: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis Ibid. 11..

*65:13 Ecce servi mei. HIER. Quasi dicat: Non solum corruetis gladio, etc., usque ad et, Satiabor cum apparuerit gloria tua.

65:15 Et dimittetis nomen vestrum. Ut aliqui affirmantes dicant: Si aliter fecero, contingat mihi sicut Judæis Romanorum gladio occisis. Vel ita: Juro per Deum, in quem olim Judæi crediderunt. Vel, quia Deus juramentum eorum erat, quod Christiani modo jurant necessitate compulsi, Vivit Dominus scilicet. Et interficiet te. Ut vel hunc non habeatis, qui dicit, Ego sum via, veritas et vita Joan. 14. Nec vocemini circumcisio, sed conscisio.

65:16 Quia oblivioni. HIER. Ut non idolorum meminerint, etc., usque ad Forsitan et in futuro pristinæ conversationis memoria omnino delebitur.

§65:18 Quia ecce. Ex angelis scilicet et hominibus unam Ecclesiam, et exsultabunt et gaudebunt, ut ego qui creavi exsultem, et gaudeam in eis. Exsultationem. Universæ terræ, ut quæ vetus unigeniti erat gaudium, nova cunctis nationibus lætitia sit. Gaudium. Quod vel post resurrectionem possumus intelligere, vel post baptismum in prima resurrectione. Hoc ad generalem resurrectionem qua omnes in perfecta ætate resurgent. Et hoc est: Non erit, etc.

**65:20 Puer centum annorum, etc. Ille scilicet, qui etsi diu, tamen pueriliter vixit, serviens vitiis: et hoc exponit sic Gregorius. Puer centum annorum. Et peccator centum annorum. Vita quidem pueri longum trahitur, ut a factis puerilibus corrigatur: sed si a peccati perpetratione, nec temporis longinquitate compescitur, hæc ipsa vitæ longinquitas, quam per misericordiam Dei accepit ei ad cumulum maledictionis crescit.

††65:21 Domos. HIER. Virtutes pro quibus in cœlestibus requiescent, etc., usque ad Multi enim sancti ædificant domos, sed non habitant in eis.

‡‡65:22 Secundum enim. ID. Sicut Christus etc., usque ad Lignum vitæ est his qui apprehenderunt eam, scilicet, sapientiam, quæ est Christus.

§§65:23 Semen benedictorum. Apostoli, et alii doctores in prædicatione, vel in aliis operibus, sicut Judæi, quia æternam mercedem percipient, quia venient cum exsultatione portantes manipulos suos Psal. 125.. Nepotes. Quos filii eorum in fide genuerunt, sicut Marcus Petri discipulus, et Lucas Pauli filius.

***65:24 Antequam clament. In conturbatione, in dolore mentis, sed in gaudio et lætitia: unde, Quod enim est gaudium nostrum aut corona gloriæ, nonne vos II Thes. 2.? etc.

†††65:25 Lupus. Lupus Saulus, id est persecutor, de quo, Benjamin lupus rapax Gen. 49.. Agnus. Qui scilicet in candidis vestibus sequuntur agnum quocunque ierit: De quibus Petro dicitur, Pasce agnos meos Joan. 21.. Et leo et bos comedent. Vir scilicet disertus et potentissimus in sæculo spreta philosophiæ eloquentia comedet paleas, id est utilitatem et superficiem historiæ cum bobus, id est prædicatoribus Ecclesiæ. Hæc comedunt leones donec multis laboribus veniatur ad profunditatem mysterii, sicut Augustinus et Cyprianus et alii. Neque occident. Deposita feritate, vel in præsenti vel in futuro, et hoc est: In omni monte, etc. Hoc Judæi carnaliter accipiunt, dicentes quod in tempore Christi sui tanta pax et securitas sibi erit, ut lupi et agni, leones et boves, serpentes et homines commorentur simul, et comedant, neque eis noceant, qui in templo, et in monte sancto habitant. Ex quo colligitur, quod omnes alii occidentur. Sed hoc falsum esse ostenditur his verbis: Hæc dicit Dominus: Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum, etc., hoc tamen Judæi carnaliter intelligunt.