61
[Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem;* Spiritus Domini HIER. Christus secundum humanitatem qui supra dixerat, Ego Dominus, in tempore congregabo eos, etc. Quod unxerit me: oleo lætitiæ, abundantia gratiæ. ID. Hæc unctio in baptismate completa est, quia Spiritus Domini in specie columbæ descendit, et mansit in illo. Ad annuntiandum. Septuaginta: Ad evangelizandum pauperibus. Apertionem, scilicet resolutionem; sic enim Symmachus apertius transtulit. ut prædicarem annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro; ut consolarer omnes lugentes, Diem ultionis: ID. damnationis, quæ per Romanos, secundum illud: Veniet dies, etc. Et, cum videritis ab exercitu circumdari Jerusalem, etc. ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris; et vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum. Coronam. Cum scilicet viderint de Judæis plurimos credidisse, et pro lugubri indumento stolam mundissimam accipere. Pro cinere. Pro luctu et dolore fructuum suorum, cum scilicet viderint gentes ad fidem confluentes, habebunt oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris. Et ædificabunt deserta a sæculo, et ruinas antiquas erigent, et instaurabunt civitates desertas, dissipatas in generationem et generationem. Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra, et filii peregrinorum agricolæ et vinitores vestri erunt.§ Vinitores. ID. Mali cultores vineæ, Scribæ, et Pharisæi, de quibus dicitur: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis. Vos autem sacerdotes Domini vocabimini: Ministri Dei nostri, dicetur vobis, fortitudinem gentium comedetis, et in gloria earum superbietis.** Vos autem. Hoc ad prædicatores de gentibus, etc., usque ad qui erant sacerdotes in domo Domini. Pro confusione vestra duplici et rubore, laudabunt partem suam; propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, lætitia sempiterna erit eis.†† Partem eorum. Domini. Unde Psalmista: Dominus pars hæreditatis meæ, etc. Quod nemo veraciter dicit, qui aliam partem quærit. Quia ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto; et dabo opus eorum in veritate, et fœdus perpetuum feriam eis.‡‡ Quia ego Dominus: Quasi diceret: Hoc faciet Dominus, qui magis diligit justitiam pauperum et judicium verum quam munera divitum quæ sæpe de rapina sunt, nec magis quam scorti mercedem vel pretium carnis in sacrificium, vel si quis immolet filium Domino, placent. In veritate. Ut in veritate comedant agnum, ut faciant circumcisionem cordium, et quæ data sunt in figura, omnia in veritate faciant. Fœdus perpetuum. Evangelium æternum, non ut Vetus Testamentum, cui succedit Evangelium. Et scient in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum; omnes qui viderint eos cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus.§§ Semen eorum. Fideles, quibus apostoli semen verbi commiserunt quod a Domino acceperunt. 10 Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis.*** Gaudens gaudebo in Domino, non in mundo. Vestimentis salutis: virtutibus, ipsi Christo, etc., usque ad tamen una in capite et in membris est Ecclesia. Et quasi sponsam. Alterius comparationis ponit exempla, quorum prius ad sponsum, sequens refertur ad sponsam. 11 Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus.]††† Et laudem: suam, etc., usque ad reddet Domino fructum laudis et bonæ operationis.

*61:1 Spiritus Domini HIER. Christus secundum humanitatem qui supra dixerat, Ego Dominus, in tempore congregabo eos, etc. Quod unxerit me: oleo lætitiæ, abundantia gratiæ. ID. Hæc unctio in baptismate completa est, quia Spiritus Domini in specie columbæ descendit, et mansit in illo. Ad annuntiandum. Septuaginta: Ad evangelizandum pauperibus. Apertionem, scilicet resolutionem; sic enim Symmachus apertius transtulit.

61:2 Diem ultionis: ID. damnationis, quæ per Romanos, secundum illud: Veniet dies, etc. Et, cum videritis ab exercitu circumdari Jerusalem, etc.

61:3 Coronam. Cum scilicet viderint de Judæis plurimos credidisse, et pro lugubri indumento stolam mundissimam accipere. Pro cinere. Pro luctu et dolore fructuum suorum, cum scilicet viderint gentes ad fidem confluentes, habebunt oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris.

§61:5 Vinitores. ID. Mali cultores vineæ, Scribæ, et Pharisæi, de quibus dicitur: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis.

**61:6 Vos autem. Hoc ad prædicatores de gentibus, etc., usque ad qui erant sacerdotes in domo Domini.

††61:7 Partem eorum. Domini. Unde Psalmista: Dominus pars hæreditatis meæ, etc. Quod nemo veraciter dicit, qui aliam partem quærit.

‡‡61:8 Quia ego Dominus: Quasi diceret: Hoc faciet Dominus, qui magis diligit justitiam pauperum et judicium verum quam munera divitum quæ sæpe de rapina sunt, nec magis quam scorti mercedem vel pretium carnis in sacrificium, vel si quis immolet filium Domino, placent. In veritate. Ut in veritate comedant agnum, ut faciant circumcisionem cordium, et quæ data sunt in figura, omnia in veritate faciant. Fœdus perpetuum. Evangelium æternum, non ut Vetus Testamentum, cui succedit Evangelium.

§§61:9 Semen eorum. Fideles, quibus apostoli semen verbi commiserunt quod a Domino acceperunt.

***61:10 Gaudens gaudebo in Domino, non in mundo. Vestimentis salutis: virtutibus, ipsi Christo, etc., usque ad tamen una in capite et in membris est Ecclesia. Et quasi sponsam. Alterius comparationis ponit exempla, quorum prius ad sponsum, sequens refertur ad sponsam.

†††61:11 Et laudem: suam, etc., usque ad reddet Domino fructum laudis et bonæ operationis.