*58:1 Clama. HIER. Dominus ad prophetas vel ad apostolos: finito scilicet priori capite in quo pax justis, et nulla requies nuntiatur impiis. Quasi tuba. ID. Ubi apostolis, etc., usque ad sic Isræl peccato mortuus audiat scelera sua. Populo meo. Ac si dicat: Videant qualem Patrem perdiderunt, qui etiam peccatores populum suum vocat.
†58:2 Quasi. Hoc est, quare ego non exaudiam eos sicut illos qui in Ecclesia justitiam faciunt, juste et pie viventes, Christum verum Deum et verum hominem confitentes. Rogant. ID. Alia temeritas Judæorum, quasi confidentes in conscientia bona judicium justum postulant, secundum illud: Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum.
‡58:3 Quare jejunavimus. Obliti sunt veteris historiæ, quod Dominus non respexit ad munera Cain, eo quod non recte dividebat cum fratre suo, cui charitatem Deo invidebat. Ecce in die. Jejunium Deo acceptum est, non solum a cibis, sed ab omnibus rebus illicitis abstinere. Repetitis. Qui repetit non habentem, Deo facit violentiam.
§58:4 Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem. Ne videatur reprobare jejunium, docet quomodo sit jejunandum.
**58:5 Nunquid tale est jejunium.
††58:6 Colligationes. ID. Peccata intelligimus, etc., usque ad domesticos seminis tui ne despexeris.
‡‡58:7 Frange esurienti panem. ID. Panem esurienti frangimus, etc., usque ad sed animæ saturitas. Et carnem tuam. ID. Proximum in necessitate qualibet recognosce similem tibi, considerans te mortalem et passibilem.
§§58:8 Lumen tuum. Sicut matutina lux solvit tenebras, ita lumen veritatis fugat errores. Justitia. Christus qui omnes justificat, anteibit ad gloriam. Et gloria Domini colliget te, id est suscipiet ad se, qui dixit: Ubi ego sum, illic et minister meus erit Joan. 12..
***58:9 Digitum extendere. Proximos notare, detrahere. Id est non solum non cogites, et non facias hæc, sed ne detrahas.
†††58:11 Hortus irruguus, voluptatis paradisus, quem plantaverat Dominus Deus a principio, scilicet Ecclesiam. Fons in medio Christus est, cujus non deficiunt aquæ doctrinæ spiritualis, quæ Ecclesiam irrigant. Et hoc est, Et erit quasi hortus irriguus, o fidelis vel Ecclesia. Sicut fons. Assimilaberis Christo, capiti tuo.
‡‡‡58:12 Ædificabuntur HIER. Judæi referunt hoc ad restaurationem quæ facta est sub Zorobabel et Jesu Sacerdote magno; vel ad illam quam delirant futuram in ultimo. Melius ad Ecclesiam hæc referri possunt. Fundamenta ID. Apostolos, prophetas et similes: Unde, Fundamenta ejus in montibus sanctis Psal. 86.. Fundamentum autem singulari numero Christus est, unde, Fundamentum aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus I Cor. 3.. Iniquitatum, alias in quietem, scilicet semitas erroris in quietem vel veram pacem.
§§§58:14 Terræ. Viventium quæ sursum non deorsum, unde Loth dicitur: In monte salvum te fac. Hæreditate. Cœlesti, quam dedi Jacob cujus filius es per fidem et operationem, vitia atque peccata supplantando. Cujus enim quis imitator fuerit, ejus filius dicitur.