*30:1 Væ, filii desertores, dicit Dominus. ID. Post prophetiam contra Ariel et cætera, etc., usque ad fugerunt in Ægyptum: et hoc est: væ, filii desertores.
†30:2 Qui ambulatis. Ut dicit Hieronymus: Jeremias cum eis ivit, etc., usque ad: ut habitaretis in terra vestra. Erant enim in Thaphnis. Quasi dicat: An ideo recessistis a me, ut fugeretis usque in Thaphnis et Anes? Thapnis civitas in qua magi contra Moysen signa fecerunt; Anes in finibus Ægypti sita est: forsitan timore turbati non ausi sunt in Thaphnis manere, et fugerunt usque ad Anes.
‡30:6 Onus jumentorum. ID. Post decem onera diversarum gentium, undecimum onus reliquarum duarum tribuum ponit, quæ remanserunt ducto Sedechia et aliis principibus in Babylonem. In terra. ID. Eremus per quam pontifex Joanna filius Chareæ et alii duces traduxerunt reliquias in Ægyptum contra præceptum Domini; vel, ipsa Ægyptus in qua multas tribulationes et angustias sustinuerunt.
§30:8 Nunc ergo. ID. Dominus ad Jeremiam, vel ad Isaiam secundum Hebræos, etc., usque ad quia bene feci eis, bene docui, et ipsi spreverunt.
**30:12 Pro eo quod reprobastis verbum. ID. Hæretici quoque et omne dogma contrarium veritati, etc., usque ad et saltem cœnosam et parvulam aquam sitientibus præbere.
††30:13 Sicut interruptio cadens. Quasi: Quomodo interruptio muri altissimi qui longam traxit ruinam difficile instaurari, et pristinum decorem recipere potest, sic veniet vobis repentina contritio.
‡‡30:19 Plorans nequaquam plorabit. ID. Judæi referunt hoc ad tempus illud quando sub Zorobabel, etc., usque ad in specula scilicet et visione pacis, id est Ecclesia.
§§30:21 Post tergum. Prima conditione quasi in facie Adam audivit a Domino, etc., usque ad et hoc est: Aures tuæ audient verbum monentis post tergum. Neque ad dexteram. In utraque parte quidquid supra modum est, in vitio est. Neque ad dexteram, etc. declinandum est, sed via publica gradiendum, id est regia, quæ non fallit.
***30:22 Et contaminabis laminas. ID. Idola scilicet quæ ad similitudinem veritatis artifex lingua composuerit, in splendore eloquentiæ quod significat argentum et in ratione sapientiæ quod significat aurum comminues, et disperges, et immunda judicabis.
†††30:23 Et dabitur pluvia. ID. In Regum volumine scriptum est, etc., usque ad nisi enim vitia abjecerint, virtutes non subeunt. Pascetur. Quidam hæc hyperbolicos Cyri temporibus, qui captivitatem populi relaxavit, in Judæa completa, contendunt.
‡‡‡30:24 Commixtum migma. Isaac hordeum sevit, etc., usque et ad per paleas et hordeum paulatim proficiunt, et transeunt ad frumentum.
§§§30:25 Et erunt. In die judicii super montes et colles erunt rivi, etc., usque ad qui enim biberit de aquis ejus non sitiet in æternum. Interfectionis multorum. ID. Multi enim sunt vocati, etc., usque ad quorum linguæ in Babylone confusæ, et super quos cecidit turris in Silœ.
*30:26 Et erit lux. Cum præmium laboris percipient, quia creatura liberabitur a servitute corruptionis. Non mirum si luna solis fulgorem recipiat: Quia justi fulgebunt sicut sol Matth. 13..
†30:27 Ecce nomen Domini. Filius in nomine Patris, unum enim nomen est Patris et Filii et Spiritus sancti: unde: Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: non in nominibus, sed in nomine quod est Deus.
‡30:28 Spiritus ejus velut torrens inundans. HIER. Sicut torrens inundans cum pervenerit usque ad collum, animantem suffocat, sic spiritus iræ Dei in judicio impios suffocabit. Finem omnium venisse significans, sicut torrens suffocat eum ad cujus collum pervenit; sic Dei judicium neminem transibit impunitum. Quod erat in maxillis. Ut pro voluntate diaboli circumferrentur, hæc perdet Dominus in die judicii, vel in prædicatione apostolorum cum gentes ad fidem venerint, et idola relinquent.
§30:29 Canticum erit vobis. Post pœnam malorum agit de gloria sanctorum. Sicut filii Isræl, transito mari Rubro, cum vidissent Pharaonem et Ægyptios submersos, cum lætitia dixerunt: Cantemus Domino, gloriose enim, etc.; sic in die judicii, transito mundo et damnato diabolo et membris suis, sancti cum lætitia exsultabunt in Dei laudibus; eodem modo in conversione gentium. Sicut qui pergit. Præceptum est filiis Isræl, ut decimam bonorum suorum Domino offerrent, Datorem bonorum glorificantes: sic sancti in judicio offerent manipulos suos exsultantes et Deum laudantes, et gentes conversæ similiter.
**30:33 Sulphuris. In inferno fetor intolerabilis et inexstinguibilis ignis.