*7:1 Post hæc autem. Beda in Esdram, tom. 2. Hucusque reditus populi de Babylone in Jerusalem, etc., usque ad haberent unde ipsi moniti intus discerent restaurari, unde sequitur: Post hæc. BEDA, ibid. Hunc Artaxerxem sub quo Esdras de Babylonia Jerosolymam ascendit, Josephus putat esse Xerxem filium Darii, qui post illum regnavit: sed chronicorum libri successorem ejusdem Xerxis. Regnavit autem Darius, sub quo ædificatum est templum, annos sex et trigenta, post quem Xerxes annos viginti, post quem Archabanus menses septem quos chronographi pro anno posuere: post hunc Artaxerxes annis quadraginta. ID., ibid. Scriba velox in lege Moysi appellatur Esdras, etc., usque ad priores autem litteræ remanserunt apud Samaritas, quibus illos quinque libros Mosi quos solos de Scriptura sancta receperant, scribere solebant.
†7:7 Et ascenderunt. ID., ibid. Notandum quod in capite hujus libri scriptum est quod ad permissionem Cyri ascenderunt de Babylone Zorobabel et Josue, etc., usque ad perpetuam ad cœlestem patriam pervenientibus do.
‡7:9 Quia in primo. ID., ibid. Prima die mensis cœpit ascendere de Babylone, etc., usque ad velut post quatuor menses lucidæ actionis, quos in via pergimus, quintum mensem perpetuæ remunerationis in luce patriæ cœlestis agimus. ID., ibid. Primo mense cœpit Esdras ascendere de Babylone, etc., usque ad superna promissa veniamus. Juxta manum Dei. Confirmatus scilicet gratia et protectione divina, qua prospere cœpta perficeret. Sic et Christus, quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, manus quoque Dei super ejus humanitatem fuit, qua in passione exaltatus, et ad mœnia supernæ civitatis ascendit, et fidelibus suis iter patefecit.
§7:10 Esdras autem paravit. Magna virtus hominis parare cor suum ad obsequium divinæ voluntatis, et dicere posse: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum Psal. 56.. BEDA, ibid. Christus quoque paravit cor suum, ut investigaret legem Domini, quia talem sibi hominem suscipere divinitus prævidit, qui non solum sine peccato, sed etiam plenus esset gratia et veritate: qui nulla sibi repugnante lege peccati, legem Dei absque ulla mentis vel carnis contradictione servet; unde: In capite libri scriptum est de me, etc. Psal. 39. Item Dominus investigavit legem Dei, quia abjectis Pharisæorum traditionibus Scripturam sanctam mystice intelligere docuit, et decreta Evangelii quæ attulit magis perfecta et Deo accepta quam ea quæ per Moysen præmiserat, ostendit. Unde: Audistis quia dictum est antiquis: Diliges amicum tuum, et odio habetis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, etc.
**7:12 Artaxerxes rex. Artaxerxes qui devota mente templum et sacerdotes Domini venerabatur, eique famulabatur, Christianos principes, sicut Darius significat. Nec mirum si successores Cyri qui templum et civitatem fecerunt ædificari, qui servos ejus ac legem dilexerunt atque juverunt, Christianos reges figurant; cum ipse Dominus per prophetam Cyrum significare Filium suum dixit: et ejus nomine illum honorificaverit, dicens: Hæc dicit Dominus Christo meo Cyro Isa. 45..
††7:13 A me decretum. Quia ad regem pervenerat fama divinæ virtutis, per quam ille incensam a Chaldæis legem eisdem quibus prius propriis sermonibus, quamvis alio litterarum caractere novaverit.
‡‡7:14 Ut cuicunque. Omnibus licentiam eundi tribuit, nullum ire compellit. Christiani principes nullum cogentes, ne sit incerta voluntas fidei, omnibus quibus placuerit in regno suo Christum colere permittunt. Et septem consiliatorum. In libro Esther legitur moris fuisse Persarum regibus, ut in cunctis agendis vel discernendis septem consilio uterentur. Septem consiliariis utuntur fideles cum in omnibus quæ faciunt præcepta divinæ Scripturæ sequuntur. De qua dicitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum Psal. 11., id est sancta illustratione septiformis spiritus perfectum. Missus es. Mittitur Esdras a facie regis et septem consiliatorum ejus, ut visitet Indiam et Jerusalem et conversi ad fidem principes sæculi et Scripturarum persuasionibus roborati, Christum ad salvandam Ecclesiam et congregandam de gentibus quotidiano auxilio, quod Esdræ nomen significat, venire desiderant, dicentes: Domine Deus virtutum, convertere, respice de cœlo, etc. Psal. 79. Quæ est in manu. Mirum quod invenitur verbum in epistola Artaxerxis quo prophetæ solent uti: cum dicit legem Dei esse in manu servi illius, scriptum est enim: Factum est verbum in manu Aggæi prophetæ. Et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliæ; et testificatus est Dominus in Isræl et in Juda per manus omnium prophetarum: quia scilicet prophetæ non minus operando quam loquendo quæ Dei sunt, prædicabant. Christus legem in manu habuit: quia eam quondam per Moysen prout voluit, statuit; et nunc eamdem per semetipsum immutans ad perfectiora transtulit.
§§7:15 Et ut feras. Notanda fides et sapientia regis et consiliatorum ejus qui dona sua magis per illum qui legem Dei in manu habebat, id est opere complebat, offerenda esse intellexerunt. Cujus in Jerusalem. BEDA ubi supra. Fideliter et docte eum in Jerusalem habere tabernaculum dicit, etc., usque ad et de illo Joannes ait: Ipse est propitiatio pro peccatis nostris I Joan. 2..
***7:16 Et omne argentum. De hac pecunia fideles in Ecclesia sua bona opera clarere cupiunt: ut per hoc patrem cum sanctis habeant: et alii ipsorum exemplis proficiant. Nam quasi de argento et auro nostro sacrificia, libamina, et hostiæ ad offerendum Domino comparantur: cum visa operum nostrorum claritate proximi convertuntur ad officium pietatis: quo et ipsi bene vivendo Domino consecrantur; sunt autem quædam sanctorum clarissimæ virtutes: quæ non omnibus in exempla operis possunt ostendi: sed tantum ad glorificandam Dei gratiam recitari, ut est illud quod Daniel et Jeremias pueri prophetaverunt: quod Joannes nondum natus: quod Cornelius cum domo sua nondum baptizatus Spiritum sanctum accepit, et innumera miracula instar argenti in domo Domini. Nec tantum ex hoc argento vel auro oblationes quæ super altare ponuntur, emi possunt, quia talia cum audimus, mirari quidem velut divina debemus: sed quasi possibilia imitari non valemus.
†††7:19 Vasa quoque. Verus Esdras vasa misericordiæ quæ sibi traduntur ab hominibus in conspectu Patris in supernam Jerusalem tradidit. De quibus dicitur: Quomodo poterit quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? Marc. 3. Fortis enim erat rex Babylonis, id est diabolus: sed vinctus et ligatus a Domino, ea quæ injuste possidebat vasa, id est delectorum corda amisit: neque auferenti et ad supernam civitatem cujus erant propria reducenti contradicere potuit.
‡‡‡7:21 Et a me. Principes Christiani subjectis suis imperant, ut quidquid petierit Christus pontifex noster, absque mora tribuant: nihil omnino retractantes, dent aurum in confessione veræ fidei, frumentum in ostensione bonæ operationis; vinum in fervore dilectionis; oleum in hilaritate misericordiæ: et hæc omnia sub centenario numero sacerdoti magno et scribæ legis Dei cœli dari jubentur, id est Christo, qui cœlestia nobis mandata a Patre deferens, cœlestia obedientibus in domo Patris præmia promisit. Centenarius enim, qui in computo digitorum a læva transit in dexteram: ea quæ in dextra indicis id est vita æterna sunt gaudia, designat. Talentum autem triplicis mensuræ traditur. Minimum, librarum quinquaginta medium, librarum sexaginta duo summum, librarum centum et viginti. Corus triginta modii: batos, qui et ephi decima pars cori, id est tres modii.
§§§7:22 Sal vero. BEDA ubi supra. Sal sapientiam significat, etc., usque ad dum per adversarios expugnant.
*7:24 Vobis quoque. Hoc privilegio ostenditur, quod cætera plebs filiorum Isræl ad patriam perveniens tributa regis pendebat, quod discreta provisione rex fecisse cognoscitur ut qui divino servitio supererant occupati, a suo famulatu essent liberi, et qui in terra nihil proprium possidebant, sed ex decimis populi vivebant, nemo ex eis tributum exigeret. His omnibus probatur, non solum dilexisse, sed etiam optime didicisse quæ divinæ servitutis posceret cultus.
†7:25 Tu autem. BED., ibid. Repetit rex quæ supra dixerat, etc., usque ad quibus sæpe reges et principes litteras pro statu fidelium miserunt.
‡7:28 Et ego confortatus. Sic quisque ad alios congregandos idoneus per doctrinam suam efficitur: ebrius per gratiam Dei contra omnia quæ sanctorum opus impediunt, mente roboratur.