*34:7 Qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus iu tertiam et quartam, etc., GREG., lib. XV Moral., cap. 22. Cum scriptum sit, etc., usque ad qui viderunt quod male sequerentur.
†34:14 Dominus zelotes. AUG., quæst. 158 in Exod. Dominus Deus enim zelans, etc., usque ad et perdit omnem qui fornicatur a se.
‡34:20 Primogenitum asini, etc. ISID. Per asinum immunditia, per ovem innocentia designatur. Asini ergo primogenita ove mutare, est immundæ vitæ primordia ad innocentiæ simplicitatem convertere, ut postquam illa peccator egit, quæ ut immunda Dominus respuit, ea jam agendo proferat, quæ Dei sacrificio munda imponat.
§34:21 Die septimo. AUG., quæst. 160. Cum de Sabbato præciperet, etc., usque ad omni tempore sabbato debere cessari.
**34:24 Nullus insidiabitur AUG., quæst. 161. Quod dixit, etc., usque ad ubi tabernaculum vel templum Deus fuerat habiturus.
††34:25 Non immolabis, etc. AUG., quæst. 162 et 163. Quid est quod ait: Non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum? An illa hoc loco dicit immolata sua, quæ per pascha occiduntur, et præcipit ne tunc sit in domo fermentum, quando sunt dies azymorum?
‡‡34:26 Non coques hædum in lacte. AUG., ubi supra. Non coques agnum in lacte matris suæ, etc., usque ad sed historica narratio est. ISID. Moyses quadraginta diebus jejunavit, et Elias, et ipse Dominus. Præcipitur enim nobis ex lege, ex prophetis et Evangelio. Quod testimonium ex his habet. Unde in monte inter utramque personam medius Salvator effulsit, ut ab omnibus mundi illecebris aviditatem nostram tanquam jejunio temperantiæ refrenemus, quandiu perfectio Decalogi per quatuor ejusdem mundi partes, id est toti orbi prædicatur, ut decem quater dueta quadragenarium numerum signent.
§§34:28 Et scripsit in tabulis, etc. AUG., quæst. 166. De Moyse dictum est quod ipse scripsit, etc., usque ad sed per gratiam Dei.
***34:29 Cumque descenderet. ISID. in Exod., tom. 5. Ascendit Moyses denuo in montem, etc., usque ad cujus imago fuit in tabulis. ISID. ibid. Descendente Moyse cum tabulis, etc., usque ad unde: Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua Psal. 118..
†††34:30 Videns autem Aaron, etc. ORIG., hom. 12 in Exod. Scriptum est quia vidit Aaron et omnes filii Isræl Moysen, etc., usque ad habent enim gloriam ea quæ loquitur, sed tegitur et occultatur, et omnis gloria ejus intrinsecus. ORIG. ibid. Illud quoque intuere quod in lege vultus Moysi glorificatur, licet velamine contegatur, etc., usque ad de servitute sæculi liberati libertatem scientiæ requiramus.
‡‡‡34:34 Et tunc loquebatur ad filios Isæl omnia quæ sibi fuerant, etc. AUG., quæst. 172 in Exod. Postquam descendit Moyses de monte, etc., usque ad ut hoc nomen acciperent.