*30:1 Facies quoque altare, etc. BEDA, ubi snpra, cap. 11. Expletis mandatis consecrationis, etc., usque ad etiam in corpore appropinquant. Altare. ID., ibid. Apte etiam altare thymiamatis quantum metalli fulgore præcellebat, tanto quantitate minus erat: quanto enim sanctiores, tanto pauciores. De lignis setim. ID., ibid. Apte de lignis setim albæ spinæ similibus et incorruptibilibus, etc., usque ad varia donationum gratia vivificat.
†30:2 Habens cubitum. ID., ibid. Unius cubiti est longitudo altaris et latitudo, etc., usque ad officium pietatis impendat. Quadrangulum. ID., ibid. Recte altare thymiamatis, etc., usque ad lætitia sempiterna erit eis. Cornua. ID., ibid. Cornua eminentiam fidei et virtutis significant, etc., usque ad speciem pietatis habentes, virtutem ejus negant.
‡30:3 Vestiesque illud, etc. ID., ibid. Apte vero illud ære, etc., usque ad quanta dulcedine Dei in abscondito vultus reficiantur. Tam craticulam, etc. ID., ibid. Bene craticula altaris, etc., usque ad recte subditur: Facies quoque ei coronam, etc. ID., ibid. Altare incensi coronam habet per gyrum: in his qui minores sunt meritis, nec palam protestari audent boni certaminis et servitutis et fidei sibi repositam esse mercedem: cuncta tamen agunt intentione bene placendi Deo, sed spe percipiendæ mercedis.
§30:4 Et duos annulos, etc. ID., ibid. Possunt in his annulis quatuor Evangelii libri accipi, etc., usque ad sequentia demonstrant: Ponesque altare, etc.
**30:7 Et adolebit incensum, etc. ID., ibid., cap. 12. Incensum vel thymiama, etc., usque ad gratias reddamus. ID. Et adolebit incensum, etc. Mane orto sole clare omnia, etc., usque ad in caliginoso loco. Mane quando componet. ID., ibid. Mane Aaron incensum, etc., usque ad et precibus vacare delectantur.
††30:9 Non offeretis. ID., ibid. In sequentibus, etc., usque ad stratum suum per singulas noctes irrigant. ID. Possumus hæc altaria interpretari, etc., uque ad potest accipi.
‡‡30:10 Et deprecabitur, etc. ID., ibid. Quia Christus sacerdos noster, etc., usque ad recte subjungit: Et placabit, etc. ID. Placat Aaron super altare incensi, etc., usque ad Isaac et Isræl, etc.
§§30:11 Locutusque, etc. Descripto altari incensi, restat descriptio labii ænei, in quo lavarent manus et pedes ingressuri tabernaculum sacerdotes, sed unum mandatum præmittitur.
***30:12 Quando tuleris. BEDA, ubi supra, cap. 13. Hujus præcepti oblitus est David, etc., usque ad propriæ divitiæ suæ.
†††30:13 Dimidium sicli. ID., ibid. Id est decem obolos, etc., usque ad nulla potest infidelium perturbatione corrumpi.
‡‡‡30:14 Qui habetur in numero, etc. ID., ibid. Vicenarius, etc., usque ad exspectat in cœlis.
§§§30:15 Dives non addet, etc. ID., ibid. Quia sive magnus est quis meritis et perfectus, seu parvus, et in provectu virtutum positus, cunctis æque lex decalogi, qua Deum et proximum diligant, imponitur
*30:16 Susceptamque pecuniam, etc. ID., ibid. Hoc fit cum quidquid agimus boni, etc., usque ad plaga districtæ ultionis ferietur.
†30:17 Locutusque est Dominus, etc. ID., ibid., cap. 14. Potest in hoc labio vel labro, etc., usque ad quæ excubabant ad ingressum tabernaculi.
‡30:18 Cum basi sua. ID., ibid. Basis in qua labrum erat positum, etc., usque ad: ut exhibeatis corpora vestra, etc. Rom. 12.. Lavandum, etc. Christus quoque hujus labri aqua est lotus, priusquam ad altare oblaturus intraret, et thymiama sacri corporis pro salute nostra in ara crucis incenderet: pro nostro enim amore lacrymas fudit, sicut in resurrectione Lazari.
§30:21 Ne forte moriantur. BED., ibid. Mors enim timenda est æterna, etc., usque ad: si manducat et bibit, etc. I Cor. 11.
**30:23 Sume tibi STRAB. Græce, Latine dicitur myrrha, qui est arbor in Arabia quinque cubitorum, cujus virgulta Arabes exurunt, ut melius pullulent et fructificent. Ex quorum nidore incurabiles morbos contraherent, nisi fumo storacis occurrerent. Hujus arboris gummi proprie stacte vocatur, abusive etiam myrrha. Calami. Cinnamomi est virgultum, et in India vel Æthiopia nascitur duorum tantum cubitorum. Dicitur autem cinnamomum, quia in modum cannæ subtiles et replicatos habet calamos, cinerei vel nigri coloris; qui fracti visibile spiramentum reddunt, et subtile quidem charum; grossum vero, vile et despectum. Calamus aromatica species juxta Libanum. Myrrhæ, cinnamomi, calami, cassiæ. Hæ quatuor species significant quatuor principales virtutes, quibus oleo unctionis, id est gratia misericordiæ, Dei Ecclesia dedicanda est et sanctificanda.
††30:29 Et erunt, etc. AUG., quæst 135 in Exod. Cum scilicet uncta fuerint. Quid ergo distabit jam inter illa interiora quæ velo teguntur? Qui tetigerit. Similiter de altari sacrificiorum superius dictum est, quod sic intelligendum est, ut liceat populo tangere tabernaculum, quando offerebant hostias, vel quælibet dona, et tangendo sanctificabantur, propter illud oleum quo cuncta peruncta sunt: non sicut sacerdotes, qui etiam, ut æterno sacerdotio fungerentur, ungebantur ex illo.
‡‡30:34 Onychen. Onyche ostreola fertur esse parvula suave redolens, magnitudine humani unguis: unde et onyche Græce dicitur, quia, onyx, Græce dicitur unguis. Galbanum. Galbanum succus ferulæ esse dicitur, et nascitur in Syria optimum: cartilaginosum est, et minus lignosum, cujus odore fugantur serpentes. Et thus. Thus Græce, libanum Latine dicitur, a Libano monte Arabiæ: alius enim Libanus est Phœnicis, in quo sunt cedri. Thus optimum, scilicet quod masculinum dicitur, quia in modum humani testis rotundum, cujus arbor nascitur in Arabia ad æris qualitatem perplexo et in torto vimine. Mystice autem hæ quatuor species significant sanctarum virtutum species.
§§30:35 Faciesque thymiama, etc. GREG., lib. I Moral., cap. 39, tom. 1. Thymiama ex aromatibus compositum facimus, etc., usque ad odorem de se subtilius non aspergit. ISID. Incensum, quod ex quatuor odoratissimis generibus in maximam subtilitatem comminutis, id est, stacte, onycha, galbano, et thure componitur; orationes fidelium significat, quamvis quatuor elementa hæc quatuor videant significare: ut thus, quod lucidum est, æri comparetur, stactes aquis, galbanus et onyx terræ et igni, ut per hæc omnium quæ in cœlo et infra cœlum, et in terra, et in aquis, sunt placitum Deo incensum sit Opere, etc. AUG., quæst. 136. Non debemus putare unguentum fieri, sed thymiama vel incensum, quod apponitur illi altari incensi ubi non licebat sacrificari, et erat intra sancta sanctorum.
***30:37 Talem, etc. RAB. Qui scilicet precibus et laudibus divinis non debemus uti in adulationibus humanis. Soli enim Deo ita serviendum est, unde supra prohibetur, ne caro hominis ungatur ex eo.