*27:2 Lapides. Doctores debent omnem asperitatem deponere, et ideo splendidi apparere habentes legem scriptam in cordibus suis.
†27:4 Quando ergo. ISID. Quomodo hoc factum fuerit, etc., usque ad qui altaris constructione digni sunt. Qui juxta montem Garizim incedunt electi ad benedicendum, figurant eos qui non metu pœnæ, sed cœlestis promissionis amore succensi, veniunt ad salutem. Qui juxta montem Hebal incedunt, in quo maledictiones prolatæ sunt; hi sunt qui non amore benedictionum vel promissionum, sed suppliciorum timore, legis præcepta faciunt. Omnes autem circa arcam incedunt, quia ab Ecclesiæ sinu non recedunt. Sed nobiliores, qui ex charitate, quam qui pœnæ timore serviunt. Solus vero Jesus potest hujusmodi mentes cognoscere, et alios in monte Garizim ad benedicendum, alios in monte Hebal ad maledicendum statuere, non ut maledictionem accipiant, sed ut maledictiones scriptas et peccatoribus constitutas caveant, et timore supplicii pœniteant.
‡27:13 Et pronuntiabunt. Quia sacerdos verbum instanter et valenter populis prædicare debet, ut sciant, si mandata Dei præterierint, quæ pericula maneant; si obedierint, quæ sequantur beneficia, scilicet in præsenti vita solatium, et in futura præmium æternum. Maledictiones autem et benedictiones historialiter pertinent ad eos qui felicitatem terrenam amant vel infelicitatem formidant. Sed maxime Christianis cavendum, ne per inobedientiam spiritualium patiantur penuriam; perfectis enim viris terrenorum sæpe contingit indigentia, cum semper adsit virtutum copia, unde: Usque in hanc horam esurimus et sitimus et nudi sumus, etc. I Cor. 4.. Maledictus. Non solum idololatria simulacrorum prohibetur, sed omnis hæreticorum error. Hi enim artifices vanitatis et superstitiosi dogmatis, qui de corde suo, quos volunt, fingunt sibi deos.
§27:16 Omnis populus. Omnes debent laudare bona, et detestari mala, tam prælati quam subditi.
**27:17 Maledictus qui transfert terminos. Hic est qui non contentus fide catholica et doctrina, superstitiones et sectas inducit.
††27:20 Maledictus qui dormit cum. Omnis incestus abominatio est, sed specialiter hæreticos atque schismaticos percutit, qui sponsam Christi qui omnium pater et creator est errore corrumpunt. Tropologice vero prohibet ne quis actionem pravam patris sui imitando diffamet, et ignominiam ejus revelet.
‡‡27:21 Maledictus. Maledictus est, qui gentilium stultitiam sequitur. Vir aut mulier, non per fragilitatem, sed perseveranter tali commistione inhærens, reus est mortis.
§§27:22 Dormit, id est maculat, prave docendo, aut prava exempla demonstrando, alterius animam. Pater enim noster unus est Deus, et mater Ecclesia, nos autem omnes fratres aut sorores sumus.
***27:23 Cum socru sua. Socrus, pravæ actionis concupiscentia, quia omnis peccati concupiscentia mater est. Diligenter ergo attendamus ut concupiscentiæ resistamus, ne cupita impleamus.
†††27:24 Maledictus. Quocunque modo hominem occidere peccatum est. Mirum ergo videtur quare maledictum tantum dixit, qui clam percusserit. Sed forte clam percutere est corde odisse, unde: Qui odit fratrem suum, homicida est Joan. 3.. Et alibi: Ne oderis fratrem tuum in corde tuo Lev. 19..
‡‡‡27:26 Maledictus qui non permanet. Hæc sententia generaliter et præterita et præsentia et dicenda legis mandata complectitur, tanto gravior quanto generalior. Quis enim potest sine trangressione omnibus sermonibus legis permanere, cum et Paulus dicat: Quicunque ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt? Galat. 3. Nemo hanc maledictionem evadere potuit, nec legislator, nisi Christus, unde: Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, etc.