*21:1 Quando inventum, etc. Cadaver, corpus sine anima, et anima sine Deo, qui est ejus vita. In terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hoc est in Ecclesia. Cædis reus, actor seditionis; Majores natu, vita et sapientia majores. Judices, id est sacerdotes, quorum officium est de singulis judicare, id est, discernere. Metientur a loco cadaveris, id est, cum summa discretione investigabunt actorem seditionis. Tollent vitulam de armento, id est, carnem Christi, quam de patribus sumpsit. Quæ non traxit jugum, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Nec terram scidit vomere I Petr. 2., nullam scilicet seditionis maculam admisit. Et ignorabitur cædis reus. Diabolus qui invisibilis, et ideo ignorari dicitur, scitur enim quia misit in cor, ut traderet eum Judas Joan. 13.. Majores natu, etc. Apostoli et doctores qui Scripturæ attestatione perceperunt nullam nationem sic promptam ad cædem ut Judæorum gentem, qui et prophetarum et Domini sanguinem fuderunt.
†21:4 Et ducent eam ad vallem asperam, etc. Mortem scilicet despectam et turpissimam, unde: Morte turpissima condemnemus eum. Quæ nunquam arata est Sap. 2., quia mors Christi absque culpa fuit. Nec sementem recepit Matth. 13., id est, zizania peccati, quæ inimicus homo superseminavit. Possumus per vallem asperam gentilitatem accipere, quæ aspera erat; saxosa, quia saxa adorabat; in qua cæsa est cervix vitulæ, quia pro salute gentium mors Christi celebrata est. Cervix robur carnis quod in morte deposuit. Lavabunt manus super vitulam, id est, purgabunt opera per passionis Christi confidentiam.
‡21:6 Lavabuntque manus suas, etc. Id est, opera sua in passione Christi demonstrabunt esse munda. Licet enim ejusdem passionis sacramenta quotidie iterentur, ab omni tamen fraude Judæorum corda et opera habent mundissima.
§21:8 Propitius esto. Pro officio suo benedicunt populo, ut non reddatur vindicta pro scelere, sed salus pro redemptione.
**21:10 Si egressus fuerit ad pugnam. ISID. Dicant Judæi, quomodo hæc servent? quid causæ sit mulierem decalvari et ungues circumcidi? quid si sine capillis et unguibus inventa fuerit?
††21:11 Mulierem pulchram. Sicut Paulus qui de Menandro sumpsit: Corrumpunt bonos mores colloquia mala I Cor. 15.. Et de Arato: In ipso vivimus, movemur, et sumus: ipsius enim et genus sumus Act. 17.. Alii putant hanc mulierem specie decoram significare rationabilem disciplinam apud Gentiles inventam: ab ea enim oportet recidi omnem superstitionis immunditiam, ut ad studium veritatis assumatur. Nihil enim mundum habent disciplinæ gentilium, quia nulla apud eos disciplina est, cui non sit aliquid immunditiæ vel superstitionis admistum.
‡‡21:13 Uno mense, id est, triginta diebus, ut post fidem Trinitatis et opus legis, mereatur Ecclesiæ sociari; ter enim decem triginta efficiunt. Et postea. Cum nec in capite, id est sensibus, nec in manibus, id est operibus, aliquid superfluum aut immundum erit.
§§21:15 Si habuerit homo uxores duas, etc. Christus sibi duas uxores, populum scilicet Judæorum et gentium, conjugii copulavit nomine. Odiosa est synagoga, semper contentiosa, dura cervice, incircumcisa corde; dilecta gentilis Ecclesia. Sed non potest filium dilectæ præferre filio odiosæ, id est Ecclesiam de gentibus et filios ejus præferre apostolis et aliis primitivis, qui sunt filii synagogæ. Agnoscit odiosæ primogenitum, dat ei duplicia, quia primitivis synagogæ filiis dedit legem et prophetas, et notitiam nominis sui, et primo eis Evangelium prædicavit. Hic enim est primogenitus liberorum ejus. Unam dilectam. Animalitatem, quæ dulcis videtur et delectabilis: omnia voluptuosa cupit et nullo mœrore afficit. Alteram odiosam. Rationalitatem, quæ non indulget corpori, nec servit voluptati, sed abdicat occulta dedecoris.
***21:16 Primogenitum. Apostoli et apostolici viri, qui locum primogeniti obtinent, quorum Ecclesia sequitur auctoritatem.
†††21:17 Sed filium. Hoc ad litteram faciendum est, ne sequatur quis animi sui motum, vel amorem, vel odium, sed naturam. Cuncta duplicia. Apostoli cuncta duplicia susceperunt, qui doctrina et operatione præditi sunt. Alii dabit ut vivat, non ut abundet, sicut Abraham filium ancillæ super nationes præfecit: filio Saræ, non solum temporalia, sed spiritualia accumulavit Gen. 12..
‡‡‡21:18 Si genuerit. Melior est obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum, quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, etc. I Reg. 15. Inobedientem ergo filium et vitiosum Moyses jubet obrui lapidibus: Evangelium quoque duris increpationibus, quasi lapidibus tales arguit: Genimina viperarum, quis docebit vos fugere a ventura ira Luc. 3.?
§§§21:22 Appensus. Cruciatum ejus vidente populo, unde: Peccantes coram omnibus argue, ut cæteri metum habeant II Tim. 5..
*21:23 Non permanebit. Hoc est non debet relinqui in eadem damnatione, sed revocari doctorum exhortatione, ut nulli, dum vivit, reconciliatio negetur. Non permanebit. Non est de die in diem differenda pœnitentia, sed statim agenda, ut per pœnitentiam infructuosam ab oculis Dei abscondantur delicta, unde: Beati quorum tecta sunt peccata Psal. 31.. Maledictus a Deo. AUG., lib. XIV contra Faustum. Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum Gal. 3.. Adam namque in ligno prævaricationis corruit: ideo sibi et posteris suis maledictionem meruit, de qua dicit: Maledictus omnis qui pendet in ligno. Maledictam namque, id est, exsecrabilem et turpissimam mortem suscepit. ID., ubi supra, cap. 3, 4. Maledictus a Deo est qui pendet, etc. Quidam hæretici ad calumniam passionis Christi hanc sententiam transferunt, etc., usque ad bene ergo maledictum dicitur, quod odit Deus, hoc pependit in ligno. Contaminabis. Pœnitentiæ lacrymis fetorem peccatorum abluere debemus, ne aliis scandalum et nobis germinet cruciatum.