*15:1 Septimo anno. In hoc capite pietas et dilectio commendatur, ut proximis misereamur, et præmium a Domino exspectemus. Tempore enim suo metemus non deficientes, si, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei I Tim. 5.; unde: Dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis Luc. 6.. Septimo anno. Quia in septiformi Spiritu remissio est. Omnes pene legis solemnitates in septenario numero sunt: sabbatum enim in die septima est; et Pentecoste finitis septem hebdomadibus; septimus quoque annus celebratur; et jubilæus septies septem annis succedit.
†15:3 A peregrino. Licet sint omnes proximi nostri, maxime tamen illis misericordia impendenda est, qui Christi sunt nobiscum membra. Qui enim habet substantiam mundi, et fratri indigenti non impendit, quomodo manet in eo charitas Dei? I Joan. 3.
‡15:6 Fœnerabis. Quasi: ditior eris omnibus gentibus. Ecclesia quoque abundat spiritalibus divitiis: ipsa docet, nec habet necesse doceri.
§15:9 Cave. AUG., quæst. 21. LXX: Attende tibi ipsi, ne fiat verbum occultum, etc., usque ad si crudeliter cogitat illo tempore dandum non esse, quo dandum est?
**15:12 Cum tibi venditus, etc. ISID. Si Hebræus puer in servitutem devenerit, etc., usque ad scilicet peccatis in æternum serviemus. Cum tibi venditus, etc. Hebræus transitor qui ad æternam scilicet patriam tendit, et de vitiis ad virtutes, de terrenis ad cœlestia transit; si talis se tibi vendiderit, id est magisterio tuo se addixerit, docebis eum, ut in præsenti vita studeat operari, ut ad requiem pervenire possit. Hoc est, sex annis serviet tibi, septimo dimittes eum liberum, nec vacuum abire patieris; quasi: æterna præmia et veram libertatem promittes ei in alia vita. Si autem dixerit, Nolo egredi, eo quod diligat te et domum tuam, id est si bona quæ fecit non pro æterna mercede, sed pro humana laude, quasi diligens præsentem vitam fecerit, perforabis aurem ejus subula, id est mentem ejus terrore judicii; compunges in janua domus, quia judicium erit in hujus vitæ egressu et alterius ingressu, et serviet tibi usque in æternum, id est docebis eum si sæculum plus amaverit quam Deum, æternis suppliciis mancipandum. GREG., hom. 3 in Ezech. Cum activa vita et contemplativa sit nobis ex Dei gratia, etc., usque ad ubi subula recusantis libertatem aurem perfodi præcipitur.
††15:16 Sin autem habuerit. Sunt quædam opera quæ licet minus placeant Deo, prosunt tamen proximo; et si Deo offerri non possunt, comedi possunt. Cum enim Deo minus placeant pro fuscata intentione quam Deus intuetur, proximis tamen exemplo opitulantur. Quasi caprea et cervo. Caprea saltatim incedit, cervus inimicus est serpenti, et aspera et spinosa transiliens, montana transcendit, et ideo in bonam partem accipiuntur.
‡‡15:19 De primogenitis. AUG., quæst. 23. Primogenita dicit, etc., usque ad quia solus de substantia Patris, et æqualis et coæternus. Sanctificabis Domino Deo tuo. Non tibi, sed omnium largitori: Quia omne datum optimum desursum est Jac. 1.. Quod autem leve in nostra cogitatione, vel maculosum in nostra conversatione, vel claudum in operum progressione, vel cæcum ignorantia mentis aut aliqua parte deforme vel debile, non debemus Deo immolare, id est, imputare, sed nobis. Non operaberis. GREG., lib. VIII Moral., cap. 34. In primogenito bovis arare, etc., usque ad deceptus animus non deprehendat quæ in eis sunt mala.