*23:10 Contaminavit. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Josias Thopheth vel ossa mortuorum ibi sicut in sequentibus locis fecisse legitur vel alia quælibet immunda dispergens, quatenus abominationi potius quam delectationi aptus omnibus qui aspicerent locus appareret. In convalle. ID. Vallis Ennom est juxta murum Jerusalem contra orientem, etc., usque ad quia Thopheth dicitur latitudo.
†23:11 Abstulit. RAB. Judæi superstitionibus gentium se mancipaverant, qui inter cætera solent pingere vel facere simulacrum solis ut puerum imberbem, quia nullum per sæcula senium incidit, quotidie novo ortu natus. Cui currus et equos tribuunt, quia curru igneo et equis igneis Elias raptus est ad cœlum, quod inter alia in pariete depictum vident, et vicinia nominis decipiuntur: Elios enim Græce sol dicitur.
‡23:13 Excelsa. RAB. Dicit Scriptura loca in collibus posita frondentibus, in quibus vel dæmonibus immolabant; vel Domino, locorum amœnitate illecti, contra interdictum, relicto altari quod erat in templo, illuc oblaturi confluebant: unde sæpius in hoc libro dicitur de regibus minus perfectis: Verumtamen excelsa non abstulit. Quæ ædificaverat. ID. Hic ostenditur quod Salomon de admisso idololatriæ scelere nunquam perfecte pœnituit: si enim vere pœnituisset, sategisset ante omnia ut idola quæ ædificaverat de civitate tollerentur: et non in scandalum stultorum, quæ ipse cum esset sapientissimus erronea fecerat, quasi sapienter facta relinqueret. Et Chamos. RAB. Alibi legitur quod ædificavit Salomon fanum Chamos in monte, qui est contra Jerusalem. Sed non est contrarium; quia mons iste in tanta erat urbis vicinia, ut ad ipsam pertinere, ipsamque sordibus, quæ in eo congerebantur, contaminare videretur. Offensioni Moab. ID. Idola dicuntur offensio, quia vel illis offenditur Deus, vel offensionem et ruinam suis afferunt cultoribus.
§23:16 Tulit ossa, etc. Josias ossa mortuorum cremari super altare jussit, quia profana fuerunt eorum sacrificia, et per errorem idololatriæ non solum pecora dæmonibus offerebant, sed et seipsos in potestatem dæmonum tradiderunt: quia justo Dei judicio simul cum altari quod idolis fabricaverant, dissipandi erant. Mystice, qui diaboli servitio mancipati, vitam sacrilegam temporaliter finiunt, æternis cruciatibus consumentur, Deo retribuente secundum merita
**23:21 Facite phase. RAB. Josias typum tenet Salvatoris, etc., usque ad: et orietur vobis timentibus sol justitiæ. Nec enim factum est phase tale, etc. Quia, ablatis figuris in die judicii, transibunt sancti de morte ad vitam, sicque in conspectu conditoris sui gaudebunt, quia videbitur Deus Deorum in Sion. RAB. Quod Josias, ejectis idolis de terra, pythonibus, ariolis et omnibus immunditiis, Domini phase celebrasse legitur, moraliter docet ut primo purgemus terram cordis a vitiis, ut servire possimus Deo, sicque gratum Domino celebremus pascha: Non utique in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis I Cor. 5.. ID. Josias vulneratus est in campo Mageddo, unde et statim mortuus est. Luxitque eum populus multum, Jeremias maxime. Tunc enim dicitur ita lamentasse: Quomodo sedet sola civitas! De hoc planctu dicitur: Et erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adremon, quod nomen est regis, qui tunc regnabat in Charchamis, in cujus auxilium Josias venerat adversus Nechao regem Ægypti. ID. Interfectio Josiæ a Pharaone Nechao, facta in Mageddo, significat persecutionem antiqui hostis adversus prædicatores, quos per invidiam neci tradere molitur, et auferre de terra Ecclesiæ conatur: quatenus facilius totam plebem dissipare possit. Pharao dissipans, Nechao percussio, Mageddo de tentatione. Permissus quippe diabolus consurgere adversus sanctos, hic totis viribus certat, quatenus tentando gregem Domini percutiens dissipet, eosque primum auferat quorum solatio adjuti contra hostem dimicare debuerant.
††23:30 Joachaz filium Josiæ. ID. Alio nomine Sellum dicitur, sed quia perversissimus fuit, parvo tempore regnavit, nam Nechao vinxit eum, eo quod populus contra suam voluntatem constituisset eum regem, et duxit illum in Ægyptum. ID. Joachaz retentus significat malos doctores, quos populus terræ, scilicet terrenæ cupuditati dediti, consentientes vitiis suis prælatos eligunt, quos Pharao in Rebla vinxit, cum diabolus per multitudinem adulatorum enervans decipit corda prælatorum, sicque in spiritualis Ægypti vinctos catenis peccatorum tenebrosam mergit abyssum.
‡‡23:35 Argentum autem et aurum dedit, etc. ID. Malignus censum servitii sui populo carnali expetit, ut tam sensu quam eloquio, ejus per omnia parati sint obsequio. Joachim præcepto regis censum exigit, quia diabolus per sibi deditos magistros, ab unoquoque exigit secundum vires suas peccati censum solvere, sicque in nequiter prælatis quotidie præparat perditionem subjectis.