*3:1 RAB. Tres reges contra Moab bellantes, rectores sunt fidelium, qui per Trinitatis fidem contra mundi principem et populum, id est philosophos, hæreticos, schismaticos atque omnes iniquos armis spiritualibus confligunt. Moab interpretatur de patre, illis convenit ad quos Dominus dixit: Vos ex patre diabolo estis Joan. 8.. Hi adversantur Ecclesiæ, minis, persecutionibus, et dolo: sed per Christum, qui caput est Christianorum, effugantur.
†3:16 Facite. RAB. Propheta populo siti fatigato per miraculum consuluit, et prophetiæ dicta consilium præbent fidelibus, qualiter spiritali doctrina animum reficiant. ID. Fossam in alveo torrentis facit, qui profunda mysteria in Scripturis quærit. Quæ absque pluvia et vento aqua replentur; quia sæpe absque humano solatio sapientiam confert suis investigatoribus potentia divina. Unde Joannes dicit: Non necesse habetis ut aliquis vos doceat, sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, etc. I Joan. 2.. Unde: Bibent homines et jumenta Joan. 3., id est, doctrinam accipient, ingeniosi et simplices
‡3:18 Parumque. ID. Non enim sufficit servis Dei abdita mysteria scire: quin etiam debent ea aliis prædicare, et contradicentes redarguere, quibus promissa est certa de hoste victoria, ut percutiant omnem civitatem.
§3:19 Civitatem. RAB. Civitas, sæcularis est prudentia, in qua philosophi et hæretici confidunt, hæc per prædicatores subvertitur. Lignum. ID. Non quod facit fructum sed mortiferum quod secuturo examine succisum, pabulum fiet ignis æterni. Fontes aquarum obturantur, cum hæresiarchæ cum suis sequacibus per catholicos damnantur. Agri egregii lapidibus operiuntur, cum venustas locutionis hæreticæ et philosophicæ anathematis pondere obruitur. Remanent tantum muri fictiles, id est falsæ rationes, quæ a fundibulariis, id est sanctis prædicatoribus ad nihilum rediguntur. RAB. Ita philosophi verbum stultitiam existimantes, derident passionem Christi, et Ecclesiæ martyrium dementiam existimant.