4
Fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis.* Fecit quoque, etc. RAB. Altare holo causti significat eos qui corpus suum et animam Deo igne amoris consecrant: quorum perseverantiam in bono opere longitudo altaris exprimit, latitudo amplitudinem in charitate Dei et proximi, spem in exspectatione visitationis altitudo prætendit. Viginti cubitorum. Vicenarius magnam perfectionem indefessæ longanimitatis et sinceræ dilectionis significat, quæ per utriusque Testamenti observantiam nobis tribuitur. Quater enim quini viginti sunt, quinque autem sunt libri legis, et quatuor Evangelia. Cum vero ad intelligentiam et custodiam legis illustrante gratia pervenimus, vicenarium numerum perficimus; fitque idem numerus in longitudine et latitudine altaris, cum corda electorum docente utroque Testamento perseverantiam hujusmodi operis etiam in persecutionibus servant, et hilaritatem dilectionis etiam in eos qui persequuntur Et decem cubitis. In denario spes cœlestium præmiorum significatur. Unde qui in vinea patris familias laborant, denario remunerantur. Unde altare, quod electos significat, pro signanda eorum vita perpetua decem cubitis exaltatur. Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum: quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus. Mare etiam. RAB. Lavacrum salutare, etc., usque ad et communem a Domino coronam justitiæ sperare debet. Quinque cubitos habebat. Quia quidquid visu, auditu, olfactu, gustu, tactuve delinquimus, totum in baptismo relaxatur. Sed non sufficit præteritorum remissio peccatorum, nisi quisque deinceps bonis operibus institerit. Alioquin diabolus qui exierat multiplicius redit, et fiunt hominis novissima pejora prioribus. Unde audit: Funiculus triginta cubitorum. Hoc est, disciplina cœlestium præceptorum, qua a nostris voluntatibus religamur, unde: Funiculus triplex difficile rumpitur Eccle. 4.; quia observantia mandatorum Dei in cordibus sanctorum, fide, spe et dilectione supernæ retributionis firmata, nulla potest adversitate dissolvi. Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quædam extrinsecus cælaturæ, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles: Et decem cubitis. RAB. Sculptura subter labium, etc., usque ad quanta infelicitate propter scelera perierunt reprobi. et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem: porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, orientem, habentes mare superpositum: posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.§ Posteriora. Quia qua mercede prædicatores in perpetuum donentur, Dei examine dispositum est, sed nobis adhuc occultum est, quibus hoc occultum esse non potest, quod omnis qui baptismum ad salutem accipit, fidem, spem, et charitatem debet habere; nec sine his tribus virtutibus operari, vel ad salutem intrare valet, unde in Regum dicitur: Grossitudo autem luteris trium unciarum III Reg. 7.. Grossitudo luteris, firmitas est virtutis. Trium unciarum, quia robore fidei, spei et dilectionis, perceptio baptismi munitur. Porro vastitas ejus habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii: capiebatque tria millia metretas.** Porro vastitas. Grossitudo quam Josephus quatuor digitorum esse dixit, demonstrans quæ fuit magnitudo palmi. Idem autem hæc significant. Quisquis enim fide, spe, et charitate secundum quatuor Evangeliorum doctrinam opera facit justitiæ, percipit et mercedem æternæ vitæ. Tria millia metretas. Millenarius perfectionem significat, quia denarius quadratum solidum facit. Decies enim decem, centum faciunt, qui est quasi quadrata figura, sed plana: sed ut in altitudinem surgat et solida efficiatur, multiplica centum per de cem, et fiunt mille. Quo numero stabilis et insuperabilis, et velut quadrata justorum conscientia signatur. Quocunque enim quadratum vertis, stabit. Sic electorum animus nulla tentatione a statu rectitudinis inclinatur. Capit mare tria millia metretas; cum baptismi sacramentum in fide Trinitatis datum, in se ablutis confert omnium remissionem peccatorum Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant: porro in mari sacerdotes lavabantur.†† Fecit quoque conchas. In Regum ita: Fecit quoque decem luteres æneos. Quadraginta batos capiebat luter unus. Eratque quatuor cubitorum. Singulos quoque luteres per singulas decem bases posuit, etc. Apostoli et apostolici viri, qui per boves mare portantes signantur, per bases quoque portandis luteribus præparatas exprimuntur, sicut ipsi luteres baptismum signant, quem figurabat mare. Omnia enim eis quæ in holocaustis oblaturi erant, sacerdotes lavabant. Holocaustum autem Domini, omnis fidelium multitudo potest intelligi: quæ ab ipso baptizatur in aqua et igni. Sicut ergo sacerdotes qui in mari lavantur, eos signant qui per baptismum consortes summi sacerdotis efficiuntur: ita holocausta eosdem exprimunt, cum post ablutionem baptismi gratia implentur spirituali. Lavatur enim in lutere hostia, cum fidelis perfunditur aqua baptismi. Offertur in holocaustum, cum per impositionem manus episcopi, accipit donum Spiritus sancti. Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri: et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris. Necnon et mensas decem: et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris: phialas quoque aureas centum.‡‡ Et posuit quinque. In utrique parte templi positæ sunt bases luterum, ut utraque populo sacri fontis gratia designaretur esse pandenda. Et quinque sunt in utraque parte, ut, sicut in expositione maris quod quinque cubitis altum esse jam diximus, demonstraretur typice, universa quæ per quinque sensus corporis deliquerat, per lavacrum baptismi esse remittenda. Sicut ergo in uno mari duodecim bobus superposito unitas exprimitur baptismatis, quæ per apostolos toto erat orbe prædicanda: ita etiam per duos ordines luterum mystice ostenditur, quia gentilitas cum Judæa in unum fidei consortium per baptismatis undam erat procreanda. Candelabra aurea. Divina eloquia, quæ lucem sapientiæ proferunt, unde: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen, etc. Psal. 118.. Hinc Salomon ait: Quia mandatum lucerna est, et lex lux Prov. 6.. Bis quina sunt candelabra, quia quinque sunt legislatoris volumina, in quibus et tota Veteris Testamenti series complectitur quinque sæculi ætates. Quinque a dextris et quinque a sinistris ponuntur: cum post incarnationem Domini, eadem Scriptura utrique populo committitur; vel evangelicis plena figuris ostenditur, quæ quondam juxta litteram solum intelligenda esse putabatur. Necnon et mensas. RAB. Has mensas, etc., usque ad quorum opera nobis velut ubera salutaria ad exempla vitæ proposita. Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem: et ostia in basilica, quæ texit ære.§§ Fecit etiam atrium. RAB. Atrium sacerdotum in ecclesia, etc., usque ad in libro Regum secundum Bedam plenius expressimus. Et basilicam grandem. Quæ erat extra atrium sacerdotum, in quam omnis populus ad orandum vel ad verbum audiendum confluebat. Hæc in Ecclesia vitam moresque carnalium significat, quibus dicitur: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, etc. Et basilicam. Bene per basilicam grandem carnales significantur, quia multo major est in Ecclesia numerus talium quam perfectorum. Sed quantum præstant numero, tantum succumbunt merito. Unde hæc basilica grandis etsi plurimos capit, non ad officium altaris, non in ipsum quoque atrium sacerdotum saltem intromittit, quia carnales et infirmi et si ob meritum castæ fidei et pietatis ad electorum sortem pertinent, longe tamen ab his sunt qui dicunt: Non audeo loqui aliquid eorum quæ per me non efficit Christus, in obedientia gentium verbo et factis. Et ostia in basilica. Hæc signant introitum fidei sermone prædicationis præparari, ut venientes discant quomodo per fidem Christi vel salutaria sacramenta debeant intrare Ecclesiam Dei, et postquam intraverint, quam religiose debeant conversari. 10 Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem. 11 Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei:*** Fecit autem Hiram. Lebetes cineres sacros suscipiunt, cum fideles exempla et sacramenta Dominicæ passionis ad custodiam sui pia mente retractant, vel exitum justorum diligenter aspiciunt, qui magnis elaboratis agonibus, de percepto bravio sine fine lætentur, ut consideratis majorum virtutibus et ipsi magni efficiantur; unde: Quorum intuentes exitum conversationis intueamini et fidem. Et creagras. Creagræ prædicatores signant qui animas fidelium verbo Dei reficiunt spiritualibus spiritualia comparantes, carnalibus vero lac simplicis doctrinæ ministrantes: qui autem sacramenta Christi summatim cognoscere et ad imitationem suscipere volunt, quasi carnalibus hostiæ salutaris satiantur; et quia doctorum est cuique congrua dividere, recte fiunt sacerdotibus fuscinulæ, quibus carnes hostiarum prout oportet componant, et alia hominibus mundis quædam afferant, alia altaris ignibus consumenda relinquant; quædam enim nostræ humilitati ad refectionem revelantur, quædam solummodo patent scientiæ sancti Spiritus; quædam in Paralipomenis quæ in Regum exposita præterimus, quædam exposita non invenimus et nostræ parvitatis consuetudinem excedere nolumus. Nusquam enim per nos aliquid exposuimus. Et phialas. Phialæ latiorem et apertiorem sanctæ doctrinæ significant sermonem, qui haustum sapientiæ pie sitientibus impendit, et pie laborantibus refocillationem congruam per prædicatorum ministeria tribuit, ut ad fontem vitæ æternæ pervenire possint, ex quo bibentes non sitient in æternum. 12 hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quædam retiacula, quæ capita tegerent super epistylia. 13 Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quæ protegerent epistylia, et capita columnarum. 14 Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus: 15 mare unum, boves quoque duodecim sub mari, 16 et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo. 17 In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha.††† In argillosa. Argillosa terra de qua factæ sunt formæ ad fundenda vasa, sacram Scripturam de qua bene vivendi regulam accipimus significat. Quasi enim argilla igne durata, formam vasis Domini, quanta et qualia fieri debent exhibet; cum nobis Scriptura regulam quam sequamur justitiæ, et sanctorum ostendit exempla, qui igne tribulationis invincibiles in omnibus perstiterunt, ut nos in domo Domini vasa pretiosa esse cupiamus. Æs autem liquefactum igne argillæ formas ingreditur, ut possit vas aptum ministeriis cœlestibus effici; cum ipsi salubriter humilitati, et flamma divinæ charitatis vel humanæ adversitatis emolliti viam Patrum bene operando intramus, ut ad præmia illorum bene currendo perveniamus. Nec enim semper nos regulis bene operandi necesse est arctari, sed completa operatione bona, palma beatæ retributionis est speranda. Quia non semper vasa in formis argillæ tenebantur inclusa: ubi ad perfectionem venerant, fractis formarum claustris producebantur in lucem, et in templo Domino pro suis quæque locis disponebantur. Non quod opera sanctorum interitura sint, sed ubi coronam justitiæ acceperint, cessabunt officia laboriosæ operationis. In regione Jordanis. In quo Christus baptizatus est, cujus tinctus undis aquarum nobis vertit elementum in ablutionem peccatorum. Et quia omne fidelium baptisma quo Domino consecramur in exemplum illius baptismi celebratur, recte in regione Jordanis facta sunt vasa domus Domini. Non enim aliter vasa electionis fieri possumus, nisi ad baptisma ejus respicientes vitali flumine ablui satagamus. Notandum autem, quod non tantum in regione Jordanis, sed in campestri regione illius facta vasa dicit, significans multiplicationem fidelium, quæ non solum in Judæa, sed in gentium latitudine futura erat; unde: Gaudebunt campi et omnia quæ in eis sunt Psal. 95.. Et alibi: Audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvæ Ibid. 131.. Fudit ergo rex vasa domus Domini in campestri regione Jordanis, quia Dominus baptismo salutis de quo vasa misericordiæ faceret, totam mundi latitudinem implevit. 18 Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus æris.‡‡‡ Fecitque Salomon. Dictavit quod Hiram ipso opere complevit. Allegorice vero Redemptor noster in sanctis prædicatoribus et omnibus fidelibus ornatum Ecclesiæ parat, et virtutum efficit opera, qui ait: Nihil sine me potestis facere Joan. 15.; et alibi: Omne enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum, etc. Jac. 1. 19 Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis:§§§ Altare aureum. Corda perfectorum internæ charitatis et castitatis luce fulgentium, quorum sublimitatem significat etiam locus altaris. Stabat enim ante ostium sancti sanctorum, ut in factura tabernaculi legimus, in quo non hostiarum sanguis neque libamina, sed thymiamata tantum incendebantur, quorum superiora ascendens operiebat arcam, atque oraculum odore suavitatis implebat. In quo sancti figurantur, qui dum neglectis temporalium cupiditatibus tota intentione cœlestia quærunt, quasi intus juxta oraculum positi sunt: nec longe remoti a velo quo templum et sancta sanctorum dirimuntur; quia corpore tantum terram incolunt, sed tota mente in cœlo sunt. Ascendit autem ab hoc altari fumus incensorum infra sancta sanctorum ubi arca est recondita; ut orationes sanctorum flamma charitatis excitatæ ad cœlum perveniant, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens. Non enim in hoc altari sanguis hostiarum sed thymiama tantum incenditur, quia tales viri non habent opera carnis et sanguinis quæ mactent Domino in ara cordis, sed lacrymarum et orationum vota pro desiderio regni cœlestis offerunt. 20 candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo: 21 et florentia quædam, et lucernas, et forcipes aureos: omnia de auro mundissimo facta sunt.* Et forcipes, etc. Forcipes in usu altaris facti sunt ænei. Sed et hi quibus emundabantur lucernæ, interpretationem spiritualis sensus per doctorum officia significant. Ipsa enim verba sacri eloquii ab historia in allegoriam, ab umbra in veritatem transferentes, quasi lucem scientiæ in Ecclesiam super candelabrum mysticum positi multiplicant. 22 Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia cælavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum: et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini. Et ostia cœlavit. Hi sunt doctores et sacerdotes, qui instruendo, baptizando, communicando corporis et sanguinis Domini mysteria, prima nobis Ecclesiæ limina pandunt. Sicque completum est omne. Cum verus pacificus in die novissima omnes electos resurrectionis immortalitate glorificat. Quindiu autem status hujus sæculi geritur, facit quidem Salomon domus Domini opus, sed non perficit: quia corda electorum Dominus, ut bona operentur inspirat et adjuvat, nulli tamen absque peccato esse donat, quod in futuro fidelibus reservat. Perficit vero omne opus templi sui et dedicationi aptum reddit, cum translatos de hac vita electos, æternum perducit ad regnum: unde septem annis ædificatur, octavo perfectum dedicatur. Septem enim diebus omne tempus volvitur, octavus est dies judicii et resurrectionis, cui convenit quod sequitur.

*4:1 Fecit quoque, etc. RAB. Altare holo causti significat eos qui corpus suum et animam Deo igne amoris consecrant: quorum perseverantiam in bono opere longitudo altaris exprimit, latitudo amplitudinem in charitate Dei et proximi, spem in exspectatione visitationis altitudo prætendit. Viginti cubitorum. Vicenarius magnam perfectionem indefessæ longanimitatis et sinceræ dilectionis significat, quæ per utriusque Testamenti observantiam nobis tribuitur. Quater enim quini viginti sunt, quinque autem sunt libri legis, et quatuor Evangelia. Cum vero ad intelligentiam et custodiam legis illustrante gratia pervenimus, vicenarium numerum perficimus; fitque idem numerus in longitudine et latitudine altaris, cum corda electorum docente utroque Testamento perseverantiam hujusmodi operis etiam in persecutionibus servant, et hilaritatem dilectionis etiam in eos qui persequuntur Et decem cubitis. In denario spes cœlestium præmiorum significatur. Unde qui in vinea patris familias laborant, denario remunerantur. Unde altare, quod electos significat, pro signanda eorum vita perpetua decem cubitis exaltatur.

4:2 Mare etiam. RAB. Lavacrum salutare, etc., usque ad et communem a Domino coronam justitiæ sperare debet. Quinque cubitos habebat. Quia quidquid visu, auditu, olfactu, gustu, tactuve delinquimus, totum in baptismo relaxatur. Sed non sufficit præteritorum remissio peccatorum, nisi quisque deinceps bonis operibus institerit. Alioquin diabolus qui exierat multiplicius redit, et fiunt hominis novissima pejora prioribus. Unde audit: Funiculus triginta cubitorum. Hoc est, disciplina cœlestium præceptorum, qua a nostris voluntatibus religamur, unde: Funiculus triplex difficile rumpitur Eccle. 4.; quia observantia mandatorum Dei in cordibus sanctorum, fide, spe et dilectione supernæ retributionis firmata, nulla potest adversitate dissolvi.

4:3 Et decem cubitis. RAB. Sculptura subter labium, etc., usque ad quanta infelicitate propter scelera perierunt reprobi.

§4:4 Posteriora. Quia qua mercede prædicatores in perpetuum donentur, Dei examine dispositum est, sed nobis adhuc occultum est, quibus hoc occultum esse non potest, quod omnis qui baptismum ad salutem accipit, fidem, spem, et charitatem debet habere; nec sine his tribus virtutibus operari, vel ad salutem intrare valet, unde in Regum dicitur: Grossitudo autem luteris trium unciarum III Reg. 7.. Grossitudo luteris, firmitas est virtutis. Trium unciarum, quia robore fidei, spei et dilectionis, perceptio baptismi munitur.

**4:5 Porro vastitas. Grossitudo quam Josephus quatuor digitorum esse dixit, demonstrans quæ fuit magnitudo palmi. Idem autem hæc significant. Quisquis enim fide, spe, et charitate secundum quatuor Evangeliorum doctrinam opera facit justitiæ, percipit et mercedem æternæ vitæ. Tria millia metretas. Millenarius perfectionem significat, quia denarius quadratum solidum facit. Decies enim decem, centum faciunt, qui est quasi quadrata figura, sed plana: sed ut in altitudinem surgat et solida efficiatur, multiplica centum per de cem, et fiunt mille. Quo numero stabilis et insuperabilis, et velut quadrata justorum conscientia signatur. Quocunque enim quadratum vertis, stabit. Sic electorum animus nulla tentatione a statu rectitudinis inclinatur. Capit mare tria millia metretas; cum baptismi sacramentum in fide Trinitatis datum, in se ablutis confert omnium remissionem peccatorum

††4:6 Fecit quoque conchas. In Regum ita: Fecit quoque decem luteres æneos. Quadraginta batos capiebat luter unus. Eratque quatuor cubitorum. Singulos quoque luteres per singulas decem bases posuit, etc. Apostoli et apostolici viri, qui per boves mare portantes signantur, per bases quoque portandis luteribus præparatas exprimuntur, sicut ipsi luteres baptismum signant, quem figurabat mare. Omnia enim eis quæ in holocaustis oblaturi erant, sacerdotes lavabant. Holocaustum autem Domini, omnis fidelium multitudo potest intelligi: quæ ab ipso baptizatur in aqua et igni. Sicut ergo sacerdotes qui in mari lavantur, eos signant qui per baptismum consortes summi sacerdotis efficiuntur: ita holocausta eosdem exprimunt, cum post ablutionem baptismi gratia implentur spirituali. Lavatur enim in lutere hostia, cum fidelis perfunditur aqua baptismi. Offertur in holocaustum, cum per impositionem manus episcopi, accipit donum Spiritus sancti.

‡‡4:8 Et posuit quinque. In utrique parte templi positæ sunt bases luterum, ut utraque populo sacri fontis gratia designaretur esse pandenda. Et quinque sunt in utraque parte, ut, sicut in expositione maris quod quinque cubitis altum esse jam diximus, demonstraretur typice, universa quæ per quinque sensus corporis deliquerat, per lavacrum baptismi esse remittenda. Sicut ergo in uno mari duodecim bobus superposito unitas exprimitur baptismatis, quæ per apostolos toto erat orbe prædicanda: ita etiam per duos ordines luterum mystice ostenditur, quia gentilitas cum Judæa in unum fidei consortium per baptismatis undam erat procreanda. Candelabra aurea. Divina eloquia, quæ lucem sapientiæ proferunt, unde: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen, etc. Psal. 118.. Hinc Salomon ait: Quia mandatum lucerna est, et lex lux Prov. 6.. Bis quina sunt candelabra, quia quinque sunt legislatoris volumina, in quibus et tota Veteris Testamenti series complectitur quinque sæculi ætates. Quinque a dextris et quinque a sinistris ponuntur: cum post incarnationem Domini, eadem Scriptura utrique populo committitur; vel evangelicis plena figuris ostenditur, quæ quondam juxta litteram solum intelligenda esse putabatur. Necnon et mensas. RAB. Has mensas, etc., usque ad quorum opera nobis velut ubera salutaria ad exempla vitæ proposita.

§§4:9 Fecit etiam atrium. RAB. Atrium sacerdotum in ecclesia, etc., usque ad in libro Regum secundum Bedam plenius expressimus. Et basilicam grandem. Quæ erat extra atrium sacerdotum, in quam omnis populus ad orandum vel ad verbum audiendum confluebat. Hæc in Ecclesia vitam moresque carnalium significat, quibus dicitur: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, etc. Et basilicam. Bene per basilicam grandem carnales significantur, quia multo major est in Ecclesia numerus talium quam perfectorum. Sed quantum præstant numero, tantum succumbunt merito. Unde hæc basilica grandis etsi plurimos capit, non ad officium altaris, non in ipsum quoque atrium sacerdotum saltem intromittit, quia carnales et infirmi et si ob meritum castæ fidei et pietatis ad electorum sortem pertinent, longe tamen ab his sunt qui dicunt: Non audeo loqui aliquid eorum quæ per me non efficit Christus, in obedientia gentium verbo et factis. Et ostia in basilica. Hæc signant introitum fidei sermone prædicationis præparari, ut venientes discant quomodo per fidem Christi vel salutaria sacramenta debeant intrare Ecclesiam Dei, et postquam intraverint, quam religiose debeant conversari.

***4:11 Fecit autem Hiram. Lebetes cineres sacros suscipiunt, cum fideles exempla et sacramenta Dominicæ passionis ad custodiam sui pia mente retractant, vel exitum justorum diligenter aspiciunt, qui magnis elaboratis agonibus, de percepto bravio sine fine lætentur, ut consideratis majorum virtutibus et ipsi magni efficiantur; unde: Quorum intuentes exitum conversationis intueamini et fidem. Et creagras. Creagræ prædicatores signant qui animas fidelium verbo Dei reficiunt spiritualibus spiritualia comparantes, carnalibus vero lac simplicis doctrinæ ministrantes: qui autem sacramenta Christi summatim cognoscere et ad imitationem suscipere volunt, quasi carnalibus hostiæ salutaris satiantur; et quia doctorum est cuique congrua dividere, recte fiunt sacerdotibus fuscinulæ, quibus carnes hostiarum prout oportet componant, et alia hominibus mundis quædam afferant, alia altaris ignibus consumenda relinquant; quædam enim nostræ humilitati ad refectionem revelantur, quædam solummodo patent scientiæ sancti Spiritus; quædam in Paralipomenis quæ in Regum exposita præterimus, quædam exposita non invenimus et nostræ parvitatis consuetudinem excedere nolumus. Nusquam enim per nos aliquid exposuimus. Et phialas. Phialæ latiorem et apertiorem sanctæ doctrinæ significant sermonem, qui haustum sapientiæ pie sitientibus impendit, et pie laborantibus refocillationem congruam per prædicatorum ministeria tribuit, ut ad fontem vitæ æternæ pervenire possint, ex quo bibentes non sitient in æternum.

†††4:17 In argillosa. Argillosa terra de qua factæ sunt formæ ad fundenda vasa, sacram Scripturam de qua bene vivendi regulam accipimus significat. Quasi enim argilla igne durata, formam vasis Domini, quanta et qualia fieri debent exhibet; cum nobis Scriptura regulam quam sequamur justitiæ, et sanctorum ostendit exempla, qui igne tribulationis invincibiles in omnibus perstiterunt, ut nos in domo Domini vasa pretiosa esse cupiamus. Æs autem liquefactum igne argillæ formas ingreditur, ut possit vas aptum ministeriis cœlestibus effici; cum ipsi salubriter humilitati, et flamma divinæ charitatis vel humanæ adversitatis emolliti viam Patrum bene operando intramus, ut ad præmia illorum bene currendo perveniamus. Nec enim semper nos regulis bene operandi necesse est arctari, sed completa operatione bona, palma beatæ retributionis est speranda. Quia non semper vasa in formis argillæ tenebantur inclusa: ubi ad perfectionem venerant, fractis formarum claustris producebantur in lucem, et in templo Domino pro suis quæque locis disponebantur. Non quod opera sanctorum interitura sint, sed ubi coronam justitiæ acceperint, cessabunt officia laboriosæ operationis. In regione Jordanis. In quo Christus baptizatus est, cujus tinctus undis aquarum nobis vertit elementum in ablutionem peccatorum. Et quia omne fidelium baptisma quo Domino consecramur in exemplum illius baptismi celebratur, recte in regione Jordanis facta sunt vasa domus Domini. Non enim aliter vasa electionis fieri possumus, nisi ad baptisma ejus respicientes vitali flumine ablui satagamus. Notandum autem, quod non tantum in regione Jordanis, sed in campestri regione illius facta vasa dicit, significans multiplicationem fidelium, quæ non solum in Judæa, sed in gentium latitudine futura erat; unde: Gaudebunt campi et omnia quæ in eis sunt Psal. 95.. Et alibi: Audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvæ Ibid. 131.. Fudit ergo rex vasa domus Domini in campestri regione Jordanis, quia Dominus baptismo salutis de quo vasa misericordiæ faceret, totam mundi latitudinem implevit.

‡‡‡4:18 Fecitque Salomon. Dictavit quod Hiram ipso opere complevit. Allegorice vero Redemptor noster in sanctis prædicatoribus et omnibus fidelibus ornatum Ecclesiæ parat, et virtutum efficit opera, qui ait: Nihil sine me potestis facere Joan. 15.; et alibi: Omne enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum, etc. Jac. 1.

§§§4:19 Altare aureum. Corda perfectorum internæ charitatis et castitatis luce fulgentium, quorum sublimitatem significat etiam locus altaris. Stabat enim ante ostium sancti sanctorum, ut in factura tabernaculi legimus, in quo non hostiarum sanguis neque libamina, sed thymiamata tantum incendebantur, quorum superiora ascendens operiebat arcam, atque oraculum odore suavitatis implebat. In quo sancti figurantur, qui dum neglectis temporalium cupiditatibus tota intentione cœlestia quærunt, quasi intus juxta oraculum positi sunt: nec longe remoti a velo quo templum et sancta sanctorum dirimuntur; quia corpore tantum terram incolunt, sed tota mente in cœlo sunt. Ascendit autem ab hoc altari fumus incensorum infra sancta sanctorum ubi arca est recondita; ut orationes sanctorum flamma charitatis excitatæ ad cœlum perveniant, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens. Non enim in hoc altari sanguis hostiarum sed thymiama tantum incenditur, quia tales viri non habent opera carnis et sanguinis quæ mactent Domino in ara cordis, sed lacrymarum et orationum vota pro desiderio regni cœlestis offerunt.

*4:21 Et forcipes, etc. Forcipes in usu altaris facti sunt ænei. Sed et hi quibus emundabantur lucernæ, interpretationem spiritualis sensus per doctorum officia significant. Ipsa enim verba sacri eloquii ab historia in allegoriam, ab umbra in veritatem transferentes, quasi lucem scientiæ in Ecclesiam super candelabrum mysticum positi multiplicant.

4:22 Et ostia cœlavit. Hi sunt doctores et sacerdotes, qui instruendo, baptizando, communicando corporis et sanguinis Domini mysteria, prima nobis Ecclesiæ limina pandunt. Sicque completum est omne. Cum verus pacificus in die novissima omnes electos resurrectionis immortalitate glorificat. Quindiu autem status hujus sæculi geritur, facit quidem Salomon domus Domini opus, sed non perficit: quia corda electorum Dominus, ut bona operentur inspirat et adjuvat, nulli tamen absque peccato esse donat, quod in futuro fidelibus reservat. Perficit vero omne opus templi sui et dedicationi aptum reddit, cum translatos de hac vita electos, æternum perducit ad regnum: unde septem annis ædificatur, octavo perfectum dedicatur. Septem enim diebus omne tempus volvitur, octavus est dies judicii et resurrectionis, cui convenit quod sequitur.