*17:1 Congregantes. RAB. in lib. Reg. Azeca. Civitas est Chananæorum in tribu Juda ad quam usque persecutus est Josue quinque reges, et hodie villa vocatur Azeca inter Eleutheropolim et Heliam, quæ interpretatur fortitudo et decipula. Dommim. Vicus est in tribu Juda in finibus Eleutheropolis, distans ab ea septem et viginti milliaribus. Dommim interpretatur silentium vel gaudium.
†17:2 Terebinthi. Terebinthus est in Sichimis, sub qua abscondit Jacob idola juxta Neapolim.
‡17:4 Spurius. Quia ignobili patre, matre vero nobili natus erat.
§17:12 Octo filios. HIERON., quæst. Hebr., tom. 3. In Paralipomenon tantum septem dicuntur, etc., usque ad Nathan quoque prophetam dicit Isidorus de Gabaonitis fuisse.
**17:14 David. Et octavus qui in regno eligitur, hic est Christus, qui semetipsum exinanivit, formam servi accipiens Philip. 2., quia et per gloriam resurrectionis regnum in gentibus adeptus est.
††17:21 Direxerat enim aciem Isræl, sed Philisthiim. Pugna Philisthinorum contra Isræl, pugna dæmonum contra Ecclesiam accipi potest. Goliath vero superbiam diaboli significat: quam David, id est Christus, singulari certamine prostravit et populum Dei eripuit. Qui leonem et ursum necavit, diabolum scilicet et Antichristum, alterum nunc latenter insidiantem, alterum postea manifeste sævientem. Provocavit superbia humilitatem, diabolus Christum. Accepit arma bellica David quæ pro ætate et parva statura portare non potuit, et abjecit. Accepit quinque lapides de flumine et posuit in vase pastorali: his armatus vicit. Sic Christus tempore revelationis Novi Testamenti insinuandæ et commendandæ gratiæ, deposuit corporalia sacramenta legis, quæ non sunt imposita gentibus, quæ in veteri lege legimus et non observamus, sed ad aliquam significationem præmissa et posita intelligimus: hæc deposuit tanquam onera legis, et ipsam legem accepit. Quinque enim lapides, quinque libros Mosi significant. Tulit quinque lapides de flumine, id est de hoc sæculo. Labitur enim mortale sæculum. Erant tanquam in flumine lapides in primo populo. Illic vacabant, et nihil proderant. Transibat supra fluvius. Sed David accepit gratiam, ut lex esset utilis quæ sine gratia impleri non potest. Plenitudo enim legis charitas est Rom. 13.. Quia ergo legem gratia facit impleri, significatur enim gratia lacte, hoc est enim in carne gratuitum; ubi vero mater non quærit accipere, sed dare, gratis dat, et contristatur si desit qui accipiat. Ostendit David legem sine gratia operari non posse; cum illos quinque lapides, quibus significatur lex in quinque libris, conjungere volens gratiæ, posuit in vase pastorali, quo lac solebat mulgeri. His armatus processit contra superbum. Tulit lapidem unum, et dejecit unum, in fronte percussit et cecidit ex eo loco corporis ubi signum Christi non habuit. Quinque accepit, unum misit. Quinque libri electi sunt, sed unitas vincit. Plenitudo ergo legis charitas, ut ait Apostolus. Sufferentes invicem in dilectione, solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis Eph. 4.. Illo dejecto, gladium abstulit, caput illi abscidit. Christus diabolum de suis membris occidit, quando crediderunt magi, quos ille in manu habebat, et de quibus alios trucidabat, convertentes linguas suas contra diabolum, et sic Goliæ gladio suo caput abscinditur.
‡‡17:28 Novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui, quia. RAB. Putabat in eo tumorem propter Samuelis unctionem, quasi ex ea audaciam sumpsisset, et timebat ne si congrederetur cum Philisthæo interficeretur. Unde subdit, ut videres prælium descendisti, id est, in hoc superbus appares, quod cum non habeas consuetudinem præliandi, actus prælii quasi miles sciscitaris.
§§17:29 Nunquid non verbum? ID. Quasi diceret, est, quia non est voluntas præliandi, sed ut scirem quod nesciebam. Audaciam tamen ex eo sumpserat, quod Spiritum sanctum acceperat; expertus auxilium Dei in leone et urso, et ideo audacter se obtulit ad singulare certamen, non tam victoriæ cupidus, quam ultor blasphemiarum Dei et injuriarum populi.
***17:41 Ibat autem. RAB. in lib. Reg. Allegorice, Philisthæi dæmones, etc., usque ad quasi elatum Goliam gladio suo detruncant.
†††17:51 Et tulit. RAB. ex Greg. Vir quoque catholicus colligit testimonium Scripturæ, etc., usque ad hæreticos suis sententiis vincimus. Caput. David caput Philisthæi tulit in Jerusalem, ut terreret eos, murorum firmitate et altitudine insuperabiles se esse fidentes, ut non discrederent se ab illo vincendos esse.
‡‡‡17:55 De qua. AUG. Quod Saul et Abner ignorant David apud eos diutius commoratum, fecit barba, quæ adolescenti creverat dum absens fuerat. Vivit. RAB. Huic simile est illud: Benedixit Naboth Deo et regi. Quia non vivat anima tua, rex, si novi, vel videam mortem tuam si novi. Si quoque conjunctio aliquando pro non ponitur, secundum illud: Si introibunt in requiem meam Psal. 92., id est, non introibunt, unde patet sic exponi: Si novi, id est, non novi.