*4:1 Quoniam multi. Multi hæretici, multi schismatici confitentur Jesum in carne venisse, sed factis negant, non habendo charitatem. Charitate Verbum caro factum est; qui non habet charitatem, negat eum venisse in carne, et hic convincitur spiritum ex Deo non habere. Spiritus Dei non sono linguæ, sed amando et faciendo dicit Jesum in carne venisse. Jesus venit ut colligat, hæreticus spargit: hic non habet spiritum Dei.
†4:3 Omnis spiritus, etc. Multi hæretici, qui unitatem Ecclesiæ separare pravo dogmate volebant, hunc versiculum ex epistola raserunt, ne per eum erroris convincerentur. Solvit. Qui Deum ab homine distinguit, qui membra a Deo dividit, qui verba Dei male interpretatur, qui a Deo male vivendo recedit, hic solvit Jesum.
‡4:5 Ipsi de mundo. Hi spiritus qui sunt de mundo non sunt diligendi, non sunt audiendi. Quia etsi Christi nomen invocant, et signo Christi se notant, tamen sunt de illorum numero qui mundana cupiunt, qui cœlestia ignorant. Ideo de mundo loquuntur. Ratione mundanæ sapientiæ probantes Deum non posse suscitare hominem mortuum, hominem mortalem in cœlis habere mansionem, et alia hujusmodi.
§4:7 Charissimi, diligamus nos. Commendavit charitatem multis modis, jam ad ejus singularem laudem accedit in quo eum maxime debemus audire, scilicet: Qui diligit, ex Deo natus est et Deum novit, quia Deus charitas est. Dixerat: Charitas ex Deo est; hic superaddidit: Deus charitas est.
**4:8 Quoniam Deus charitas. Non differt charitas in Deo, cum justus et justitia dicatur, ut diligens et dilectio quia non transnominative a justitia dicitur justus vel diligens dilectione, quasi justitiam vel dilectionem a se distinctam habeat, sed quia est justitia et dilectio sua.
††4:9 In hoc apparuit. Probando quod Deus charitas est et quod nos diligit, voluit inducere nos suo exemplo, ut invicem diligeremus et ad notitiam ejus veniremus. Sicut Deus non exspectavit ut eum diligeremus, sic nos non exspectemus ut alii nos diligant, sed priores diligamus. Dilectio Patris probata est, quia misit Filium: dilectio Filii in hoc apparuit, quod pro nobis quos prædilexit mortuus est.
‡‡4:10 Non quasi nos. Non prius dileximus, ut quasi merito nostræ dilectionis ipse diligeret nos, sed ipse prior dilexit nos, ut præeunte gratia ejus nos eum diligamus.
§§4:11 Et nos debemus alterutrum diligere. Dilige, et quod vis fac. Sive taceas, dilectione tace: sive clames, dilectione clama. De hac radice non potest nisi bonum exire.
***4:12 Deum nemo vidit unquam. BEDA. Sicut videntur ista visibilia corporis sensibus nota, sic non videtur Deus, etc., usque ad dum adhuc peregrinamur in corpore, diligamus invicem, etc.
†††4:13 In hoc cognoscimus. Unde sciemus si habeamus spiritum Dei? Interroga viscera tua: si sint plena charitate, habes spiritum Dei. Quoniam in eo manemus. Deus in nobis manet, et nos in eo, ideoque nemo de salute desperet, quia etsi morbi scelerum nos deprimunt, omnipotens est medicus qui salvet. Gaudeamus in spe ut veniamus ad rem.
‡‡‡4:16 Et nos cognovimus. Nos vidimus et testamur quod Deus misit Filium suum, et cognovimus qua causa hoc fecit: non quia indigeret, non quia aliquid deberet, sed sola charitate. Cum haberet unicum noluit illum esse unum, sed ut fratres haberet, et adoptavit illi eos qui cum illo possiderent vitam æternam.
§§§4:18 Timor non est in charitate. In ea nimirum charitate quæ ad imitationem divinæ bonitatis etiam inimicis benefacit, non est timor.